Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Alensis 3. p. q. 18. membr. 3. art. 1. 2. 3. Divus Thomas supra citatus,et 3. p. q. T. art 1. Richardus híc art. 1. q. 1. Divus Bonaventura et alii citati g. praeced. Suarez 3. p. tom. 1.d. 31. sect. 3.
Juxta hoc quaero, utrum in potestate animae Christi fuit non mori ex violentia passionis ? Quod sic, quia anima sua secundum voluntatem perfecte dominabatur appetitui sensitivo, et omnibus viribus inferioribus, quia in ipso nulla rebellio ipsarum fuit ; igitur dominabatur plene super corpus, ut posset impe- dire omnem violentiam corporalem. Probo, quia dominabatur corpori principatu despotico, sicut dominus servo, appetitui autem sensitivo, et aliis viribus inferioribus principatu politico, sicut Rex vel Princeps dominatur civibus ; quare perfectius dominabatur corpori quam aliis viribus, quia servus nihil potest contra dominum, civis aliquid potest contra Principem, et contradicit sibi aliquando.
Praeterea, Joan. 10. dicit Christus : Potestatem habeo ponendi animam meam ; et iterum: Zgo pono animam meam a me ipso, et nemo tollet eam a me. Quaero quomodo intelligit, cum dicit, a me tpso ?.non enim a se Dei Verbo, quia nunquam fuit deposita vel separata a Verbo anima ila ; igitur hoc dicit ut homo, quod posuit anmmam a se, separando ipsam a corpore ; igitur in potestate animae fuit separari vel non separari.
Similiter infra dicit : Hoc mandatum accepi a Patre, scilicet ponere animam meam, sed non accepit mandatum, nisi ut homo, quia in divinitate aequalis erat Patri; ergo ut homo, et minor Patre posuit animam suam ; ergo ut homo habuit in potestate sua ponere, vel non ponere.
Praeterea, in Evangelio habetur, quod cum clamore vatido emisit spiritum ; hoc autem non potuit esse, quod sic valide clamaret, nisi praevenisset gratis horam mortis, quae accidisset ex violentia passionis; igitur ante horam milam, sive instans, posuit ex potestate sua animam suam, et eadem ratione potuit etiam non posuisse pro tunc, nec postea, et ita in potestate ejus fuit mori vel non mori ex violentia passionis.
Contra, fuit in eodem statu secundun corpus in quo nos, et viator ; igitur secundum corpus potuit sibi violentia inferri, unde necessario dissolveretur corporis harmonia, patet in nobis, et ita unde corpus privetur vita.
Praeterea, si in potestate sua fuit praeservare corpus ab omni violentia extrinseca, ergo cum tenebatur se custodire a morte, sicut quilibet, sequitur quod in moriendo peccasset, quia post dilectionem Dei, et animae propriae et animarum proximorum, tenebatur suum corpus diligere lege charitatis, et ita si posuit animam, vel poni permisit, cum potuit hoc praeservasse, ut homo peccasset, quia qui non praeservat dissolutionem sui corporis, cum possit, peccat.
Sententia Divi Bonaventurae, Varronis, et videtur Divi Thomae, corpus Christi fuisse mortale, quia fuit materia ejus privata aliis formis, et quia habuit contrarias qualitates, et diversas partes organicas diversa complexionis. Doctor rejicit has rationes, primo, quia aeque concludunt de corpore Christi modo glorificato. Secundo, refutat singillatim omnes rationes istorum Doctorum. 2
Ad primam (a) quaestionem dicitur a multis, quod habuit necessitatem moriendi, quia in eo fuit potentia materiae ejusdem rationis, sicut in aliis hominibus, et fuit privata aliis formis, et materia privata est necessaria causa corruptionis; ergo.
Praeterea (b) in corpore Christi fuit contrarietas qualitatum, quia qualitates elementares non sunt in omnimoda proportione aequali in corpore mixto proportionato animae, quia aliter complexionatur una pars quam alia, et vita praecipue consistit in calido et humido; quia igitur fuit dominium alicujus qualitatis, et contrarietas ex mutua actione et passione, tandem naturaliter fuisset corruptio necessario secuta.
Praeterea (c) ex hoc quod elementa in corpore appetunt naturaliter propria loca, cum sint extra, fuisset tandem corruptio et dissolutio illorum per naturam.
Praeterea (d), diversae partes organicae diversimode complexionantur, ita quod in oculo dominatur alia qualitas, quam in aliis organis, et habent contrarietatem, ideo ex mutua actione et passione partium erat necessitas ad corruptionem.
Praeterea, omne corpus generabile; et corruptibile habet certam periodum suae durationis in esse, ultra quam non potest durare ; sed corpus Christi fuit generabile et corruptibile ; ergo, etc.
Rationes istae (e) non concludunt, quia omnes eeque praeter ultimam concludunt de corpore Christi modo, vel de corpore post judicium, sicut ante. Prima non, quia corpus istud habet modo eamdem potentiam materiae quam prius, et simili modo privatam, quia non habet alium actum modo quam ante, et ideo sicut anima ante non abstulit privationem, communicando se per essentiam corpori, sic nec post, quia non communicavit se materiae post resurrectrionem, nisi sicut ante.
Praeterea secunda (f) et tertia ratió non concludunt, quia corpus Christi in coelo est mixtum, et est 1bi contrarietas quae ante ; et elementa nata sunt esse in regionibus proprus, cum sint extra, et magis extra, quam prius in corpore Christi, et in corpore secundum se, non ut accipitur secundum organa sensuum, maxime dommatur terra, et ila in coelo existens est maxime extra locum suum, ideo maxime faceret ad corruptionem appetendo locum proprium.
Praeterea, quarta ratio non, quia quantum ad partes organicas sequitur idem, quia post resurrectionem fuerunt ejusdem complexionis, qualis ante, aliter non essent eaedem partes ; igitur si fuerunt ante causa corruptionis, et post erunt, et ita necessario corrumperetur post, sicut ante, si ista esset causa hujus necessaria.
Ultimum argumentum (g) accipit unum falsum, scilicet quod omne generabile habet certam periodum, etc. Quia ponatur in esse aliquis lapis, et tollatur omne extrinsecum corruptivun, posita cum hoc generali influentia vel manutenentia dnivina, nunquam corrumperetur ; ergo non propter periodum corrumpitur, vel habet certum terminum durationis. Sed si mixta sunt necessario corruptibilia, hoc est ex causa intrinseca, et maxime animata, quia in talibus aliqua qualitas dominatur, ut calor, qui tamen continuo fovetur in humido tendente in corruptionem continue per actionem caliditatis ; ideo tandem ex tah actione sequitur defectus et corruptio humidi radicalis in aliquo citius, in aliquo tardius, secundum quod actio est fortior et minus fortis.
Et ideo nihil facit ad periodum determinatam, extrinsecum corruptivum, et ita est periodus ipsius major et minor in ipsis ex causa intrinseca, ita quod aliquid intra est causa periodi et corruptionis, magis quam e converso. Smmihter elementa simplicia non corrumpuntur secundum totum ; quod autem corrumpantur secundum partem, hoc est ex actione alterius contrarin in ipsum, et subtractione causae conservantis et generantis; sicut ignis de inferiori sphaera corrumpitur in hyeme in regione ista ex acione frigidi dominantis ex elongaüone Solis; e contra in aestate generatur pars ignis, et corrumpitur frigiditas propinqua igni, et causa est accessus Solis. Exclude actionem talem, et corpus simplex non corrumpetur propter periodum certam, quam in se habeat; sed periodus rei sequitur causam corruptivam, et est major vel minor ex causa alia, quam ex hoc quod periodus.
Sententia Doctoris, ideo corpus Christi fuisse mortale, quia per speciale miraculum, gloria animae ejus non redundavit in corpus, et sic relinquebatur suae naturae, non obsiante unione ad Verbum, atque adeo corrumpi poterat, sicut caetera corpora humana. Pro quo adducit Augustinum ; movet et solvit duo dubia circa hoc.
Ad quaestionem (h) igitur dico primo, comparando Verbum assumens ad naturam assumendam. Secundo, comparando naturam ad qualitatem consequentem. Tertio, comparando naturam assumptam ad gloriam et poenam. Primum potest esse tripliciter : Primo modo comparando Verbum assumens ad naturam gloriosam assumendam, quia potuit accepisse naturam simpliciter gloriosam, et illa nullo modo habuisset causam simpliciter corruptionis. Secundo modo comparando Verbum ad naturam innocentem assumendam sine peccato originali, et cum justitia originali, ita quod esset innocentia ex parte naturae in se. et sic adhuc non fuit hic aliqua causa demeritoria mortis. Tertio modo comparando Verbum ad naturam assumendam gloriosam, sic quod gloria non redundaret in corpus per miraculum, et sic facto ilo miraculo in tertio instanti, sequebatur in quarto causa necessitatis dissolutionis ilius corporis, et separationis hujus animae a corpore.
Dico ergo ad propositum (t) quod comparando Verbum ad naturam gloriosam assumptam in tertio instanti sine redundantia gloriae animae in corpus, necesse fuit corpus suum esse mortale, licet hoc fuerit speciale et novum miraculum quod gloria animae non redundaverit in corpus. Facto tamen mriraculo isto, corpus illud habuit necessitatem moriendi, quia nec gloria redundavit in ipsum, nec secundum corpus habuit justitiam originalem praeservantem a corruptione. Hoc confirmatur per Augustinum de Baptismo parvulorum, ubi expresse dicit, quod facto illo miraculo, habuit necessitatem moriendi.
Sed unde (k) fuit haec necessitas moriendi ? Respondeo, quia corpus sibi dimissum per privationem redundantiae gloriae, fuit animale, et ideo non sub pleno dominio animae ad prohibendum passionem in corpore, ideo fuit in corpore ejus corruptio et restauratio per sumptionem alimenti; sed non potuit fieri restauratio ita perfecta, quod corpus semper maneret, nisi anima perfectum dominium habuisset supra corpus.
Contra, scivit quantum necesse fuit sumere ad tantam restaura- tionem deperditi, ut tantum restauraretur quantum fuit deperditum.
Respondeo, (l) quamvis sciverit hoc, attamen duo sunt, quare hoc non sequitur, scilicet potentiae nutritivae debilitatio in convertendo, et impuritas alimenti quod assumpserit. De impuritate alimenti dico, quod si Adam habuisset ahmentum nostrum, fuisset mortuus senio. Hoc de ratione alimenti patet, quia non quodlibet habet generari ex quolibet, sicut ex termino, sed determinatum ex determinato, et ideo ex alimento puriori et meliori generatur melior sanguis, et ex sanguine puriori generatur caro solidior et permanentior ; unde ex alimmento corrupto et impuro generatur caro alde ; fluida ; igitur impuritas alimenti Jesu Christi respectu alimenti Adae fuisset in Jesu Christo, sicut in nobis, causa extrinseca corruptiva, quia non fuisset ex parte alimenti ita perfecta restauratio, sicut deperditio.
Sed posito quod habuisset esum ligni vitae, fuissetne corpus ejus incorruptibile ? Dico quod non, sed habuisset causam intrinsecam moriendi, quia omnis virtus naturalis relicta sibi, et non praeservata per aliquod donum collatum, agendo in aliud naturale, repatitur et debilitatur; et tantum agere posset, quod debilitabitur in tantum, quod non posset sufficienter agere ad conservationem sui individui, ut patet de virtute nutritiva in nobis, quod longa actione in alimenta, et ex conversione diutina tandem debilitatur, ita ut non possit plus convertere; talis fuisset nutritiva Christi sibi derelicta, et ideo tandem debilitata, non potuisset amphus restaurare; igitur debilitas virtutis, et impuritas alimenti extrinseci fuissent sufficiens causa suae mortis naturalis.
SCHOLIUM. Ponit duas objectiones contra suam resolutionem. Ad primam, explicat bene illud Damasceni, quod semel assumpsit, etc. Ad secun- dam, restaurationem partium fluentium corporis Christi fuisse naturalem, unionem vero earumdem partium fieri antiquo miraculo.
Sed contra ista (m) sunt aliqua dubia. Videtur enim quod ex perfecta unione Christi ad Verbum, sine omni alio miraculo novo, praeservaretur corpus ejus ab omni corruptione, quia assumptio fuit talis, ut assumptum nunquam dimitteretur secundum Damascenum ; igitur non potuit esse, quod stante unione corporis ad Verbum, aliqua pars carnis ejus flueret et corrumperetur, quia sic assumptum fuisset dimissum ; imo si fluxerunt partes, hoc videtur fuisse per miraculum; igitur magis fuit miraculum Christum fuisse mortuum quam naturale.
Praeterea, (n) si partes fluebant, tunc fuit restauratio partis novae; hoc autem non fuit sine novo miraculo, quia illa pars nova uniebatur Verbo; hoc non potuit fieri, nisi a Verbo, quiaà tantae potentiae est unire partem Verbo, sicut totum corpus ; sed totum non unitur nisi per miraculum ; igitur nec illa pars.
Dico ad ista (o) quod facto illo miraculo, quod gloria animae non redundabat in corpus, necessitas fuit quod partes corporis fluerent per sudorem et alias consumptiones, quia activo et passivo naturalibus approximatis, necesse est sequi consumptionem, si alterum habeat dominium; sed in corpore Christi fuerunt calidum et humidum, et aliquod dominium unius super alterum, et virtus nutritiva non sufficiebat ex alimentis restaurare deperditum ex mutua ac- tione, ideo necessario fuit fluxus partium et corruptio.
Ad primum (p), cum dicitur quod semel assumptum nunquam fuit dimissum, verum est de principalibus partibus corporis, quae concurrunt ad perfectionem hominis, cujusmodi sunt partes heterogeneae, scilicet cor, caput et manus et hujusmodi, et tameu aliquae partes dimissae sunt, ut si incidit sibi ungues, vel rasit sibi capillos, et sic de partibus carnis et alus; imo totum sub ratione totius fuit dimissum, quia totum integrum ex partibus non semper fuit unitum, ut supra patuit; tamen principales partes semper fuerunt unitae, et de illis loquitur Damascenus.
Ad aliud (q) cum dicitur, quod tunc ex novo miraculo fuit alha pars unita, dico quod non novo, sed antiquo. Circa quod sciendum, quod sicut virtus generativa habet generare distinctum secundum esse, et secundum locum etiam separatum, sic nutritiva habet generare idem et unitum, quia nutritio est aggeneratio unius ad aliud per identitatem et unitatem cum eo. Et dico quod generatio nova partis unitae corpori, fuit naturalis, et quod caro generata esset pars corporis praeexistentis, naturale est utique; sed quod pars ista uniatur Verbo, fuit miraculum, non quidem novum, sed eodem antiquo, quo primo corpus totum unitur Verbo, unitur omnis pars ilius totius, et omne illud quod est actu pars ejus; sed tamen virtus naturalis fecit aliquid praeambulum ad antiquum miraculum, quia fecit quod aliquid esset actu pars corporis, quod prius non fuit; sed hoc antiquo miraculo facto, illa pars est unita Verbo unione totius, et effective a Verbo, et a tota Trinitate.
solvit argumenta primae quaestionis. Ad secundum, docet quare crcatura capax est omnis scientiae, non omnipotentiae. Ad quartum., po- nit secundum doctrinam Philosophi tenentis ceelum esse incorruptibile et necessarium, dicendum esse formam simplicem, vel si habet materiam, eam esse alterius rationis a materia sublunarium. Doctor autem 2. dist. 14. quaest. 1. tenet ejus materiam esse ejusdem rationis cum nostra, ipsumque esse ab agente naturali incorruptibile,sed corruptibile a Deo.
Ad primum principale (r) dicitur, quod corpus propter peccatum mortuum est demeritorie, et ex hoc sequitur quod cum imn Christo nullum fuerit demeritum, . quod in primo minstanti, in quo assumpsit naturam innocentem, non fuit causa demeritoria mortis in eo, et sic procedit illud Genesis, quod postquam comederunt, habuerunt primi parentes necessitatem moriendi ex demerito; sed alia causa fuit in Christo, sicut dictum est in pede quaestionis.
Ad aliud (s) concesso antecedente, nego consequentiam. Et causa est, quia omnipotentia ad omne possibile producendum, non potest conferri creaturae vel alicui, nisi illud habeat in se formam unam vel plures, in qua vel in quibus radicetur potentia omnium possibilium possibiliter fiendorum; haec autem forma non potest esse accidentalis, nec una, nec multae, quia accidens secundum se non habet in se, nec habere potest, manens accidens, productivam virtutem omnium substantiarum vel alicujus (dico de se); igitur oportet quod illa omnipotentia inesset ei per aliquam formam substantialem virtualiter et perfecte continentem omnem formam, et omne ens possibile fieri. Sed talis potentia non potest conferri animae Christi, ma- nente anima, nec Angelo, quia anima manens anima, vel Angelus manens Angelus, non potest infrigidare, et ideo repugnat sibi talis forma virtualiter continens omnia. Sed posse cognoscere omnia coenoscibilia, cum hoc non sit producere ipsa in esse, non requirit nisi potentiam intellectivam, et habitus vel species, quorum anima est capax ; ideo intendendo in scibilia, non causando ea, sed tantum cognoscendo, non requiritur tanta perfectio in fundamento, quo absolute cognoscit, sicut requiritur in fundamento omnipotentiae, quo potest omnia possibilia causare.
Ad aliud (t), cum dicitur quod scivit se custodire et restaurare equaliter, concedo quod scetrvit, si habuisset pro statu isto, in quo fuit alimentum purum et virtutem nutritivam non debilitatam ; sed utrumque defuit; ideo non fuit conversio alimenti in ita puram carnem, ut semper maneret, nec fuit virtus ejus aeque intensa in convertendo.
Ad aliud (u), cum dicitur quod ejus anima fuit perfectissima forma, ideo abstulit omnem privationem a materia, sicut forma coeli; dico, quod sicut forma coel non continet virtualiter, vel causalter et perfecte omnes formas, ita non potest auferre a materia (st in coelo sit materia) omnem privationem et potentiam maateria ad aliam formam. ldeo si in coelo sit materia ejusdem rationis cum materia hic, necessario est ibi privatio et possibilitas ad alias formas; ideo si coelum sit incorruptibile, oportet dicere consequenter quod vel sit forma simplex, vel quod si habeat materiam, quod ila sit alterius rationis, et de se tantum in potentia ad formam quam habet.
Respondere ad formas argumentorum supra pro prima opinione, quomodo elementa sunt in corporibus gloriosis, et tamen sunt incorruptibilia, pertinet ad quartum librum, ideo ibi usque differatur.
Ad primum argumentum secundae quaestionis docet animam non dominari corpori quoad actus vegetativae, sed bene quoad actus motivae. Ad secundum, Christum habuisse mandatum ponendi animam, explicatur, et videtur haberi ex sexta Synodo Act. 17. Unde nulla ratione fundantur, qui putant Christum, qua homo, non esse capacem praecepti, quia videtur contra id Psal. 39. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei.
Ad primum (g) principale dico, quod anima non plus domuinatur corpori quantum ad omnem potentiam, quae se tenet cum corpore, quam dominetur appetitut sensitivo, imo minus, quia quantum ad potentias animmae vegetativae, non dominatur super corpus ; quamvis quantum ad potentiam motivam dominetur, ut anima possit movere corpus hinc inde localter, et ad hoc opus, et ad illud, sicut placet; sed non sic de vegetativis, quae sunt omnino irrationales, non obedientes animae in actibus suis ; quamvis enim mn potestate animae sit exhibere eis materiam in quam agant, tamen materia exhibita non subjacet dominio animae in actionibus suis, et ideo ex sumptione alimenti impuri, et debilitate virtutis in convertendo, fuisset corpus mortuum. Similiter anima non sic dominabatur appetitur sensitivo, quod ipse appetitus fuerit impassibilis, sed vere doluit ; igitur nec corpori, ut non posset pati ex dominio animae; et ita argumentum assumit unum falsum, scilicet quod anima dominatur appetitul sensitivo, ut non patiatur, et ita plus corpori.
Ad secundum (h) de Joanne, quod ly ego in supposito et apposito, stat pro eadem persona, sed non secundum eamdem naturam ; quia ego, scilicet suppositum Verbi, secundum naturam divinam, pono animam meam a meipso secundum naturam humanam, quia animam. separavit a corpore, non a Verbo, ita quod ponere, vel separare elffective attribuitur Verbo, sed terminative, ut a quo separetur anima. scilicet a corpore, convenit sibi ratione humanae naturae. Per idem ad confirmationem, quia » ut homo, accepit mandatum ponendi animam, id est, de complacendo -et patiendo animmam poni, sed non effective, ita quod ponere animam, et non ponere, fuerit in potestate animmae ejus ; ettalis expositio non est extorta, quia eadem auctoritas potest exponi, partim de capite, partim de membris ; sicut hic, qu potuit transgredit, et non est transgressus, quantum ad posse transgredi, exponitur de capite ; ita idem secundum aliquid, potest exponi de Christo ratione naturae increatae, et secundum aliquid, ratione naturae creatae.
Ad aliud (1) de clamore valido, dico quod alterum fuit miraculum, scilicet quod clamavit valde in hora mortis, et ex potentia Verbi ; sed quod anima fuerit separata per violentiam passionis, hoc fuit naturale, supposito miraculo primo de non redundantia gloriae in corpus. Nam omnia, quae passus est, fuerunt quodam modo miraculosa, licet naturalia, quia quod non potest fieri nisi praesupposito miraculo, etsi facto miraculo possit naturaliter fieri, in relatione tamen ad miraculum necessario praesuppositum, est aliquo modo miraculosum. Sed quod patitur Christus secundum animam et corpus, vel secundum portionem inferiorem rationis, hoc fuit ex miraculo primo, quo gloria animae non redundabat in corpus; ideo totum quod patitur. fuit miraculo- sum, et tamen naturalter patitui facto illo miraculo, sicut caecus natus naturaliter videt facta illuminatione miraculose.
On this page