Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus habuit necessitatem moriendi

QUAESTIO I. Utrum Christus habuit necessitatem moriendi?

Alensis 3. p. q. 18. membr. 3. art. 3. Divus Thomas 3. p. q. 14. art. 2. et híc q. 1. art. 2. Divus Bonaventura art. 1. q. 3. hich. art. 1. q. 2. Dur. q. 1. Major q. 1. Suar. 3. p. tom. 1. d. 32. sect. 1. Vasq. 3. p. d. 59. Vide Scot. 9. Met. q. 14.

Circa istam decimam sextam distinctionem, in qua Magister agit de modo, quo Filius Dei assumpsit defectus humanae naturae, quaeritur unum : Utrum scilicet Christus habuit necessitatem moriendi ? Quod non, Rom. 8. Corpus mortuum est propter peccatum, id est, habuit necessitatem moriendi, similiter Genes. 2. In quacumque die comederis, morteris ; sed Christus nec habuit peccatum originale, nec actuale; cum igitur mors inflicta sit propter peccatum, ut patet per auctoritates dictas, sequitur quod Christus non habuit aliquam necessitatem moriendi.

Praeterea, anima Christi fuit omnisciens, sicut patet, igitur fuit omnipotens ; et si hoc, igitur non habuit necessitatem moriendi, quia potuit prohibere omnem causam mortis. Consequentia prima patet, quia non minoris perfectionis est omnia scire, quam omnia posse, cum utrumque respiciat omnia, et includat potentiam respectu actus tendentis in omne possibile ; ergo, etc.

Praeterea, corpus ejus fuit temperatissimum, et optime complexionatum, aliter non fuisset proportionatum animae suae, quae funt nobilissima inter omnes formas perficientes materiam ; scivit autem anima ejus omnia, quae poterant nocere, et quae conferre sanitatem, et tenebatur salvare viam suam ; igitur accipiendo pro alimento conferentia, dimittendo noxia, et praecavendo ab extrinsecis corruptivis, potuit semper vixisse, quod bene scivisset facere ; igitur nulla fuit in eo necessitas moriendi.

Praeterea, anima sua fuit perfectissima inter omnes formas perficientes materiam ; igitur perfectissime perficiebat materiam, et per consequens abstulit omnem privationem a ma teria, quam perfecit, quia hoc potest forma imperfectior, scilicet forma coeli, ita quod coelum sit naturaliter incorruptibile ; igitur hoc fecit anima Christi respectu suae materiae.

SCHOLIUM.

Adducit duplicem rationem ad oppositum, et quaestionem hanc disputat in q. seq. a n. 3. et ejus argumenta solvit, ibi a num. 11.

Contra, omne corruptibile necessario corrumpetur 6. Met. et causa est, quia contraria in eodem semper agunt et patiuntur ad invicem ; cum igitur corpus Christi fuerit compositum ex contrarrns, tandem corrumperetur naturalter.

Praeterea : Materia est, qua res potest esse et non esse, 1. Metaph. et hoc ratione privationis in ea, r. Physic. quia privatio sive materia privata machinatur ad maleficium, id est, ad corruptionem compositi, cujus est ; sed materia fuit ejusdem rationis in Christo et in nobis ; sed in nobis est causa necessaria corruptionis ; igitur et in ipso.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1