Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus meruerit in primo instanti suae conceptionis

QUAESTIO UNICA. Utrum Christus (a) meruerit in primo instanti suae conceptionis.

Alens. 3. p. g. 16. m. 2. art. 1. et2. D. Thom. 3. p. q. 19. art. 3. 4. et híc q. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1. q. 2. Richard. art. 1. q. 2. Durand. q. 2. Gabr. q. 1. Suar. 3. p. tom. 1. e 39. sect. 3. et disp. 41. Vasq. 3. p. disp. 14. 75.

Circa istam decimam octavam distinctionem, in qua Magister agit de merito Christi, quod processit ex ejus voluntate, quaeruntur duo: Primo, utrum Christus meruit in primo instanti suae conceptionis ? Et arguitur quod non, quia non potuit peccare ; igitur nec mereri. Antecedens patet ex dist. 12. ubi probatum est, quod non potuit peccare. Consequentia probatur, quia voluntas conjuncta perfecte fini ultimo non meretur, aliter Beati mererentur, vel si sic, eadem ratione posset peccare ; sed voluntas Christi fuit perfecte conjuncta Deo per fruitionem in primo instanti: ergo, etc.

Praeterea, voluntas Christi semper fruebatur, igitur nunquam meruit. Consequentia probatur, quia aut fruitio et meritum essent duo actus, aut unus, non duo, quia actus fruitionis est actus adaequatus potentiae, quia voluntas creata fruitur, quantum potest; sed una et eadem potentia circa idem objectum, non habet actum adaequatum unum, et praeter hunc, alium distinctum, quia sic sequitur contradictio. Sed primum objectum meriti est ipse Deus diligibilis propter se amore amicitiae, volendo sibi bonum, et similiter est obJectum fruitionis ; igitur non sunt duo actus, nec unus, quia de ratione actus meritorn est, quod contingenter eliciatur, ita quod voluntas ut prius natura ilo actu, possit contngenter elicere actum, vel non elicere pro illo nunc, pro quo elicitur; sed actus beatificus non elicitur contingenter, sed necessario (aliter non esset beatificus); cum igitur habeant oppositas conditiones, scilicet contingentis et necessari, non possunt esse idem actus.

Praeterea, praemium excedit meritum, sicut finis illud quod est ad finem, (quia praemium est finis ejus, ad quem ordinatur, et finis est melior eo quod est ad finem); sed nullus actus Christi secundum naturam creatam potest esse perfectior illo, quo voluntas Christi tendit in Deum, et fruitur eo; igitur talis actus non potest esse meritorius, quia tunc oportet dare alium actum voluntatis creatae meliorem, qui esset praemium et finis illius, quod non potest esse, nec idem est melius se ipso.

Praeterea, quod non meruerit in primo instanti, arguitur specialiter, quia omne quod est, quando est, necesse est esse, quia si illud quod est esset contingens, hoc non est pro ullo instanti, in quo est, sed pro illo, in quo causa praecedens posset illud contingenter causare; sed voluntas si meruerit in primo instanti, non praecessit actum ; et ita si actus ille non potuit non poni, non potuit non fuisse; igitur fuit simpliciter necessarius, et per consequens non meritorius.

Praeterea, duae mutationes, quarum terminus unius praecedit terminum alterius, non sunt simul duratione; sed creatio voluntatis in esse primo, et motio voluntatis ad proprium actum, sunt duae tales mutationes, quia terminus creationis, ut esse voluntatis, praesupponitur termino alterius, scilicet ipsi actui ; igitur non potuit simul esse primo, et operari; igitur non potuit mereri in primo instanti.

Praeterea, si sic, igitur Angelus potuit peccare m primo instanti. Probatio consequentiae, quia secundum Philosophum, quarto Physicorum, eadem est mensura oppositotorum; unde sicut simphrciter necessaria sunt supra tempus, ita et impossibilia; igitur meritum et demeritum eadem mensura mensurantur, et ita si Christus in primo instanti potuit mereri, Angelus in primo instanti potuit peccare. Consequens est falsum, quia tunc peccatum Angel redundaret in Deum, quia omne coaevum effectui est causaliter a causa talis effectus. Exemplum de igne et ejus splendore, quia uterque est a generante ignem. Hoc etiam probat Anselmus de casu diaboli. cap. 12. quod Angelus non potuit habere a se primum vefle, quia si elicit primam volitionem a se, aut hoc est volendo, aut non volendo. Non potest dici quod non volendo, quia tunc nihil elicit ; igitur volendo, et tunc ante primum velle erit aliud velle ; igitur primum velle habet a Deo, et ita non posset peccare, nisi peccatum redundaret in Deum, sicut in causam ejus.

Praeterea, in primo instanti fuit in Angelo motus naturalis rectissimus voluntatis, qui naturaliter praecedit velle liberum, cujusmodi est peccare ; igitur non potuit simul in primo instanti esse motus naturalis rectissimus voluntatis, et velle deordinatum, quia tunc simul essent contradictoria, scilicet quod esset rectissimus et non rectissimus.

Contra, ad actum meeritorium sufficiunt potentia, quae potest mereri, et dispositio gratuita in potentia, scilicet gratia, praesentia objecti apprehensi et usus potentiae circa illud : omnia illa fuerunt in Christo in primo instanti. Patet de potentia gratuita, et praesentia objecti ; de usu potentiae, scilicet quod potuerit uti gratia eliciendo actum, probatur, quia secundum Augustinum 6. de Trinit. cap. 1. Splendor genitus ab igne esset aeter nus, si ignis esset aeternus ; dicit genitus ab igne; igitur res et operatio sua possunt esse simul pro quocumque instanti.

SCHOLIUM.

Ponit primo definitionem meriti. Secundo, ait meritum non semper esse in eo cui datur praemium. Tertio, Christus meruit nobis bono velle voluntatis. Quarto, radix meriti proprie loquendo, est in affectione justitiae, non in affectione commodi, id est, in actu libero conformi inclinationi naturali ; de quo 2. dist. 6. quaest. 2. affectio justitiae est actus liber conformiter regulae superioris elicitus naturali vel supernaturali dictamine. Quinto, Christus, quia secundum corpus viator, potuit aliquid appetere contra affectionem commodi, et in hoc mereri, quod non possunt alii Beati, v. g. vigilando, jejunando, etc. Sexto, Christus meruit per actus voluntatis inferioris portionis, id est, quatenus respicit ea quae sunt ad finem, de quo supra dist. 15. et 2. dist. 24.

In ista quaestione (b) primo videndum est, quomodo Christus meruit ; difficle tamen videtur salvare quod meruerit, cum fuerit Beatus, et perfecte conjunctus fini secundum voluntatem in primo instanti. Unde si in primo vel aliquo alio potuit mereri, videtur quod alhi) Deati mereantur, vel mereri possint in infinitum, et ita eorum praemium nunquam perfecte habetur.

Videndum tamen est primo, quid sit meritum. Et dico quod meritum est aliquid acceptatum vel acceptandum in alio, pro quo ab accep-: tante est aliquid retribuendum illi, in quo est quasi debitum illi pro illo merito, vel alteri pro quo meruit; non enim meritum dicit semper actum, qui sit in potestate ejus, cui fit retributio, sed hoc solum est quando aliquis meretur sibi ipsi. Quando autem unus meretur alteri per orationes vel alas afflictiones acceptas Deo, quamvis illa sint in potestate merentis, non tamen sunt in potestate ejus pro quo facit; et tunc meritum formalter dicit ordinem alicujus actus laudabilis in merente ad acceptantem, quem acceptans acceptat, ut retribuat ei pro quo acceptatur ; et ex hoc sequitur quod unus potest mereri pro alio; quia tamen in Deo nihll est acceptandum non acceptatum, ideo in descriptione meriti non oportet addere, acceptandum in ordine ad Deum. Deus igitur acceptans bonum factum, vel bonum velle alicujus, tribuit sibi, si indigeat; si tamen sit ita perfectus, quod non indigeat perfectione, sicut Christus, retribuit aliis, pro quibus meretur.

Tunc ad propositum (c) loquendo de merito prout consistit in bono velle voluntatis, dico quod Christus meruit nobis tali velle ; et dico quod radix omnis meriti consistit, proprie loquendo de merito, in affectione justitiae voluntatis, non autem in affectione commodi, nec in affectione justitiae, ut ordinat affectionem commodi. Hoc patet, quia primum objectum, circa quod aliquis meretur primo, est ipse Deus, secundum quod affectione justitiae vult Deo bonum, ut esse et bene esse, scilicet justum, sapientem, etc. sed voluntas affectione commodi respicit proprium bonum, et aliquando inordinate, nisi reguletur et ordinetur affectione justitiae ; ideo meritum non consistit primo 1n affectione justitiae, ut moderatur et ordinat affectionem commodi circa proprium bonum ; sed sicut primum: demeritum Angelorum fuit inordinatus motus, et desiderium beatitudinis circa Deum, ita meritum est ordinatus motus circa Deum, volendo sibi bonum, et post volendo cum debitis circumstantus, sibi conjungi ipsum in se etin aliis. Et ideo (d) omne amatum affectione commodi, si non ordinetur et moderetur affectione justitiae, est demeritum, quia est immoderatus appetitus propru boni, vel indifferens, si posset esse indifferens, de quo non modo (forte enim potest secundum quod praevenit affectionem justitiae), ideo in affectione commodi, nisi referatur ad ultimum finem affecuone justitiae, non consistit meritum.

Sed alii Beati a Christo (e), quia secundum totam voluntatem conjuncti sunt ultimo fini, scilicet Deo, affectione justitiae perfectissimae, etiam habent summum commodum conjunctum sibi, quod appetunt affectione commodi, scilicet conjunctionem summi boni, ideo non possunt habere actum oppositum affectioni commodi, ut libere velint aliquid, quod non sit eis commodum. Nullum enim est objectum in patria, quod possint velle, quod sit eis incommodum, quod affectione commodi nolunt. Sed Christus secundum aliquid fuit viator, et passibilis secundum partem sensitivam et portionem inferiorem voluntatis, ideo multa habuit objecta praesentia sensibus et portioni inferiori, circa quae potuit libere velle contra affectionem commodi, quae semper est ad conveniens illi, cujus est; ideo Jejunando, vigilando, orando, et multis aliis talibus potuit mereri, vel exercendo talia exterius, vel volendo interius talia propter Deum.

Tunc dico quod licet Angeli habeant bonas operationes circa nos, vel ali Beati, quia tamen illi actus sunt inclusi in beatitudine illorum, hoc est ratione beatitudinis, et ex illius plenitudine et collatione obligantur nobis a Deo, potest dici quod non merentur (f); sed hujusmodi operationes Christi praedictae non includuntur in sua beatitudine; ideo per illos actus meruit, quia quantum ad illos actus fuit viator, non comprehensor, ita quod radicahter includantur in sua beatitudine.

Similiter potest dici, si hoc non placet, scilicet quod meruit tantum actibus partis sensitivae imperatis a voluntate, secundum primam opinionem supra, sed quod etiam potuit secundum partem intellectivam, tunc potest dici, quod quantum ad omnes actus portionis minferioris potuit mereri. De his (g) dico, qui respiciunt ea, quae sunt ad finem. Sed quomodo ? dico quod etsi portio superior fuit perfecte conjuncta Deo secundum actum beatificum, fuit tamen eadem voluntas passibilis secundum portionem inferiorem, et ut sic, fuit viatrix et potuit mereri.

SCHOLIUM.

Movet duas instantias contra id quod asseruit, Christum per actus portionis inferioris meruisse. Ad primam, ait portionem inferiorem animae Christi fuisse in termino secundum impeccabilitatem, non secundum impassibihtatem. Ad secundam, putat dici posse, Christum meruisse actibus beatificis. Primo, quia sunt boni et laudabiles, nec eliciens fuit simpliciter in termino. Secundo, in nobis non est meritum in parte inferiori, nisi sit in portione superiori. [ta tenent Altiss. lib. 3. summ. Trinit. 1. cap. 7. Gabriel. hic quaest. unic. art. 2. Joan. Major quaest. 2. Holchot, Almain hic. Capreol. quaest. 1. dicens fuisse D. Thom. in 3. Pitigianis hic art. 3. Philip. Faber disp. 44. qui disp. 42. respondet argumentis Vasq. 1.2. d. 214. contra Scotum, quatenus ait acceptationem esse rationem completivam meriti, ub merito immodestam Vasq. censuram repre hendit.

Contra illud (h) quod est in termino simpliciter non potuit mere- ri ; sed portio inferior fuit simpliciter in termino, quia non potuit habere actum inordinatum circa aliquid ad finem ; igitur fuit quietata et beatificata quantum potuit, quia non est ipsius partis inferioris habere actum circa objectum aeternum immediate, sed circa alia in relatione ad illud objectum.

Praeterea, sicut in nobis meritum respicit partem intellectivam, sic in Christo ; sed in nobis non est meritum in portione inferiori, nisi fuerit in superiori complete, sicut nec peccatum ; igitur nec Christus potuit mereri secundum portionem inferiorem tantum, nisi mereretur secundum superiorem.

Ad primum horum (i) cum dicitur, quod portio inferior fuit simpliciter in termino, et ideo non potuit mereri, dico quod portio inferior in Christo, dicitur esse in termino, ex hoc quod portio superior conjungebatur Deo perfecte, scilicet quod affectione justitiae non potuit velle, nisi ordinatum et justum, et ideo non potuit peccare. Sed tamen non fuit secundum partem inferiorem ex conjunctione cum Deo in termino, sic quod habuit impassibihltatem, nec habuit omne quod habere potuit secundum affectionem commodi, quia ex miraculo non habuit summum bonum sibi conjunctum, quantum potuit conjungi, sicut est in simpliciter Beatis, et in Christo modo de facto in patria. Quia igitur sic fuit, potuit aliquid accidere sibi contra affectionem commodi, quod tamen acceptavit, et ita mereri potuit. Et praeter hoc etiam portio inferior meruit eliciendo operationem circa creata, ut diligendo matrem, et alios bonos in Deum, et malos propter Deum. Ideo quando dicitur, quod secundum portionem infertiorem fuit in termino, si intelligatur omni modo in termino, falsum est.

Ad secundum (j) cum dlicitur quod meritum complete non est nisi in superiori portione, dico propter argumentum, quod Christus meruit secundum portionem superiorem, et secundum omnem actum ejus. Hoc tamen est difficile tenere propter alios Beatos, qui tunc videntur posse mereri in infinitum. Probo autem illud, quia omnis actus acceptatus a Deo, tanquam actus bonus et laudabilss, pro quo Deus velit aliquid retribuere ili, cujus actum acceptat, vel alteri pro quo fit, est meritorius; hujusmodi est omnis actus Christi secundum naturam humanam ; etiam actus beatificus, quo secundum portionem supertiorem fruitur Deo, quia persosona illa non secundum omnem conditionem sui fuit simpliciter in termino, ideo potuit Deus omnem actum creatum ilius personae acceptare tanquam dignum aliquo bono pro eo retribuendo illi personae, si indiguisset, vel alteri, scilicet - nobis, pro quibus meruit. Et hoc tenendo oportet dicere quod si actus beatificus secundum portionem su periorem Christi fuit meritorius, quod non includit contradictionem actum beatificum Michaelis vel alterius Beati posse acceptari tanquam aliquid dignum retributione, quod retributum daretur propter meritum, puta Michaeli daretur aliquid propter actum meritorium custodiae, quam exercet circa me con- tradictio, dico, non esset ; tamen de facto Deus non sic acceptat actum illum, quia persona illa est totaliter extra statum merendi secundum totum subjectum ; non sic Christus, sed secundum aliquid fuit in statu viatoris, et propter hoc omnis actus ejus creatus acceptus erat, et meritorius illis, pro quibus offerebatur Deo.

Sed quomodo hoc (k) ? ex quo fuit extra viam secundum portionem superiorem, non videtur quod secundum illam posset mereri plus quam alius Beatus in patria.

Respondeo, sicut meritum (l) non respicit, nec consistit tantum in ipso actu elicito, sed in conditionibus aliquo modo personae, sive suppositi elicientis, sic acceptatio divina non solum respicit actum, sed conditiones accidentales suppositi elicientis. Exemplum, aliquis offendi: me, veniunt duo, et rogant pro offensa veniam tertii offendentis, pono, quod uterque aeque gratiose et efficaciter roget, rogatio est causa, quare dimitto offensam, formaliter loquendo, tamen aliqua accidentalis conditio potest esse in alterius illorum supposito, propter quam citius et magis dimittam offensam propter rogationem unius quam alterius, puta quod sit amicus, vel aliquid tale, et tamen supplicatio est causa praecipua, quare offensam dimitto. Ita in proposito, quod persona sit secundum aliquid extra simpliciter terminum, est aliqualiter causa, quare ejus actus etiam beatificus est meritorius, et non alterius, scilicet Angeli vel animae Petri, et maxime cum talia dependeant ex liberalitate divina acceptante unum actum, et non alium; non tamen est contradictio utrumque acceptari tanquam meritorium secundum viam istam, quod videtur difficile.

Sed tunc ultra posset esse dubium, an fruitio respectu Verbi in se sit actus meritorius, vel actus ille, ut tendit in objecta alia relucentia in Verbo, scilicet ut dilexit matrem visam in Verbo, et alios electos ita visos propter Deum et in Deum, et alios mnimicos propter Deum. Et posset dici, quod utroque modo, et maxime, ut actus tendit in alia objecta a Deo visa et dilecta ibi. Habemus (m) igitur quod tripliciter potuit mereri, eligatur via magis grata.

SCHOLIUM.

Christum meruisse in primo instanti conceptionis, quia habuit tunc gratiam perfectam et objectum praesens, nec erat impeditus. Hoc probant illa, quibus Doct. 2. d. 5. queest. 2. ostendit Angelum potuisse peccare primo instanu. Consentit D. Thom. 3. p. q. 34. art 3. Richard. hic artic. 2 quaest. 2. Magister hic. D. Bonavent. Gabr. Rubion, Bassolis, Alm. et communis.

Est igitur videndum (n), an potuerit mereri in primo instanti, et potest dici quod sic ; nec video oppositum, quia omne habens actum primum perfectum et objectum praesens in ratione objecti, si non impeditur, et non sit actus ejus secundus successivus, sed permanens, potest agere pro quocumque instanti, si omniaista concurrant, quia non plura requiruntur ad actum ; et haec omnia fuerunt in Christo in primo instanti conceptionis, scilicet potenua, perfecta gratia, objectum praesens per intellectum, scilicet tota Trinitas, cui poterat velle bonum propter se, et non impediebatur, et actus volendi est permanens ; ergo.

Contra rationem hanc insto (0) ut magis declaretur, et probo quod adhuc omnibus istis positis, non esset actus meritorius, quia ad talem actum requiritur deliberatio et electio ; electio autem praesupponit syllogismum practicum et discursum, et discursus moram, est cnim actus meritorius electivus ; ergo.

Respondeo, (p) hujusmodi discursus et syllogizatio practica est ad hoc, quod habeatur actus electivus voluntatis, et facto judicio per cognitionem practicam voluntas eligit, et quando voluntas eligit, ratio practica non discurrit, quia facta conclusione practica sententiat de eligendo ; si ergo sententia ultimata possit haberi sine discursu praecedente, ita perfecte poterit voluntas libere eligere in instanti, sicut praecedente illo discursu ; sed perfectus in cognoscendo non discurrit, sicut artifex in citharizando perfectus, non discurrit in percutiendo chordas, nec syllogizat, alias videretur imperfectus (hoc habetur 3. Ethic. cap. 10.) cum igitur Christus a principlo suae conceptionis fuerit perfectus in cognitione omnium, saltem abstractiva, potuit sine tali syllogizatione eligere, quia electio de se est actus simplex.

SCHOLILM.

Christum non meruisse suam fruitionem seu gloriam, quia fruitio fuit primus actus Christi, nec potuit esse meritorius sui. Est contra Albert. hic art. 4. et 7 Mayr. quaest. 1. Bassol.q. 1. et alios. Est tamen communis, cum Alens. 3. part. quaest. 17. m. 3. art. 1. D. Thom. 3. part. quaest- 19. art. 3. D. Bonav. Durand. hichard. Gabr. An vero de potentia absoluta potuisset mereri suam fruitionem, non convenit. Affirmant Albert. Mayr. Bassol. citati. Rubion hic q. 1. Alens. supra q. 16. m. 1. Valent. tom. 4. d. 1. q. 19. p. 3. Suar. tom. 1. d. 49. sect. 1. Et id esse secundum mentem Sooti sentit Lychet. hic, et Pitigian. art 7. quod mihi verisimile videtur, ex dictis num. 9. et 10. Objicit Doctor dupliciter, et ad primum docet gloriosius fuisse Christo habuisse gloriam sine merito, et reddit hujus rationem.

Hoc viso (a), videndum est quid meruit ; et dico quod non meruit sibi fruitionem, quia si sic, aut operalione elicita circa ea, quae sunt ad finem, aut circa ipsum finem. Non primo modo, quia primum actum habuit circa finem, fruendo prius sciicet, quam aliquem actum haberet circa aliquid, quod est ad finem;\ et si meritum fuit circa aliquod, vel aliqua objecta visa in Verbo, ut dictum est secundum viam praecedentem, vel circa electos multos volendo eis beatitudinem ; naturaliter (b) tamen praecessit operatio circa ipsum finem, scilicet Trinitatem vel essentiam in tribus. Nec actu fruiionis (c), quo fruebatur Trinitate, meruit eamdem fruitionem, quia hoc non esset aliud dicere quam meruit fruitionem, quia habuit fruitionem, ve! meruit, quia Deus dedit actum, quod nihil est dicere, quia nullus actus est moeritorius sul ipsius, licet possit esse alterius ; igitur Deus liberaliter sine aliquo merito praecedente conjunxit voluntatem istam per fruitionem ultimo fini, et ita nonj| meruit sibi fruitionem. Unde Augustinus 13. de Trinit. cap. 19. dicit, quod summa gratia est, quod homo in unitate personae est Deo conjunctus ; et quamvis loquatur de gratia unionis, id est, gratuita Det voluntate uniente, tamen ad unionem istam concomitanter sequitur gratia fruitionis de facto, ideo fuit summa gratia sine meritis praecedentibus.

Sed contra (d), gloriosius est habere praemium pro merito, quam sine merito ; igitur ponendum est in Christo.

Praeterea, prioritas naturae videtur sufficere ad meritum ; cum igitur inter voluntatem et actum elicitum possit esse prioritas naturae, videtur quod hoc sufficeret ad merendum fruitionem, vel idem actus, ut prior natura se ipso, potest esse meritorius respectu sui ipsius.

Ad primum istorum, cum dicitur quod gloriosius est, etc. dico quod verum est de praemio, quod potest haberi ex meritis ; sed haec conjunctio animae Christi cum Deo per actum fruitionis, fuit tanta et tam excellens, quod ad ipsam non potuit praecedere meritum, et nobilius est habere actum, ad quem non potest praecedere meritum ex liberalitate dantis, quam habere actum debiliorem cum multo merito praecedente. Et videtur hoc rationabile, quia sicut Deus creavit in esse naturae aliquam naturam, puta naturam Angeli, ad quam creandam non potuH cooperari causalitas causae secundae propter perfectionem talis naturae ; ita in genere moris creavit Deus aliquem actum beatificum, ad quem non potest esse actus aliquis meritorius prior, et hujusmodi fuit actus beatificus animae Christi, et hoc propter nobilitatem et excellentiam actus et modi habendi actum, quia immediate antequam haberet aliquem actum circa ea quae sunt ad finem.

Aliter dicitur, ponendo (e) quod actus ille potuerit cadere sub merito, etsi gloriosius fuisset habenti actum meruisse illum quam non meruisse, non tamen simpliciter est gloriosius, quia decens est propter alios Beatos et propter perfectionem ulius . status, quod illic inveniantur omnes gradus principales m actibus beatificis, ut actualis beatitudo Christi sit major beatitudine omnium creaturarum ; nam ibi sunt aliqui Beati, qui nunquam fuerunt inimici actualiter peccato actuali, ut multi innocentes et multi alit, qui aliquando fuerunt inimici, ut mortaliter peccantes, et postea poenitentes. Est ibi etiam Bleata Virgo Mater Dei, quae nunquam fuit inimica actualiter ratione peccati actualis, nec ratione originalis (fuisset tamen, nisi fuisset praeservata ;) igitur decens fuit quod esset beatitudo alicujus personae, sine omni merito praecedente. Nec ideo anima Christi fuit ingloriosior, quia si actus potuisset cadere sub merito, anima ila potuisset mereri illum, nisi fuisset praeventa actu beatifico ; et sic praevenim ex lberahtate dantis, est majoris nobiltatis, sicut si mihi daretur illud, quod habeo in fine totius laboris meritori nunc, et illud magis est ad decorem status Beatorum, ut dictum est.

Ad secundum dico (f), quod prioritas naturae potentiae praecedentis actum, non sufficit, quia non est meritum, nisi in ahlquo actu vel passione accepta ; sed voluntas, ut prior natura non habet aliquem actum vel passionem acceptam a voluntate, ratione cujus potuit mereri actum beatificum, quia ule actus praecessit omne meritum, nec idem actus est meritum et praemium, quia alterum excedit, ut praemium ; tum etiam, quia hoc esset dicere quod meruit, quia Deus dedit meritum, licet idem actus in Christo possit esse praemium sibi, et cum hoc meritorius aliis, ut dictum est. Praeterea, talis distinctio non est nisi rationis considerantis actum illum diversimode, quae non sufficit ad actum meriti et pramit.

SCHOLIUM

Christus meruit sibi gloriam corporis, sed indirecte, quatenus meruit amotionem impedimenti, ut redundaret gloria animae in illud. Prima pars est communis Patrum, August. tract. 104. inJoan. et lib. 3. contra Max. cap. 2. Chrysost. Ambros. Anselm. Bedae, et aliorum in illud Phil. 2. Humiliavit semetipsum, etc. et colligitur ex illo Luc. 24. Nonne oportuit pati Christum, et ita intrare, etc. Secunda pars est contra D. Thom. supra art. 4. sed est Cyr. lib. 3 Thesaur. cap 3. Unde Suar. supra d. 40. sect. 2. nimis excedit, dum ait Scoti sententiam esse temerariam. Auctoritates quas ipse et alii adducunt contra Scot. nihil faciunt; solum enim probant Christum gloriam sui corporis meruisse, quod nos fatemur, sed indirecte hanc sub meritum cecidisse subtiliter docet Scot. et crasse satis a Suar. et aliis ejus dictum censuratur.

Sed numquid meruit (g) sibi impassibilitatem animae et corporis? Magister dicit in littera, quod sic.

Contra, illud quod infuisset, si non fuisset per miraculum impeditum, quantum est ex ratione sul ante omnem actum causatum mhus personae, non cadit sub merito illius personae ; sed gloria et impassibilitas corporis et animae infuissent in primo instanti unionis, nisi per miraculum fuissent prohibita ; ergo.

Potest dici (h), pie sentiendo cum Magistro, et pie glossando, quod quamvis non meruerit directe umpassibilitatem utriusque, meruit tamen amotionem impedimenti, propter quod non infuerunt statim, scilicet desitionem miraculi prohibentis redundantiam gloriae in portionem inferiorem, et in corpus. De aliis quae possent hic tangi, scilicet quid meruit, et quibus, dicetur distinctione sequentt.

Ad primum (1) principale, cum dicitur quod non potuit mereri sim pliciter, sicut nec peccare, nego consequentiam in Christo. Nam hcet perfecta conjunctio fini, perfecte quietans secundum omnem modum ipsum conjunctum, scilicet secundum affectionem justitiae, et secundum affectionem commodi ( secundum quod affectione justitiae, vult primo bonum Deo, et secundario sibi, et affectione commod: vult semper sibi bonum, quomodo aln Sancti a Christo conjunguntur Deo, quia sunt totaliter extra viam, et in termino) prohibeat sic mereri, sicut et peccare, quia tamen affectio justitiae potest separari ab affectione commodi, ut scilicet aliquis affectione justitiaa summe conjungatur fini, ita quod nullo modo possit injuste velle, vel peccare, tamen non conjungatur affectione commodi ut habeat summum bonum com- modum summe sibi conjunctum, et intantum possit pati ; primo, portio superior in Christo conjungitur Deo per gloriam quietantem illam portionem, et per affectionem justitiae totus homo, ut peccare non posset ; potuit tamen pati, quia ahquid accidere potuit contra affectionem commodi, et illud potuit Christus ordinate velle et acceptare, et ita mereri ; et sic patet quod non est simile de Christo et Deatis.

Ad secundum (k), tenendo quod meruit secundum portionem inferiorem, dico quod actus beatificus et meritorius sunt duo actus, quia unus respiciebat aeternum, et alus temporale in ordine ad finem ultimum ; nec oportet quod universalter omnis actus meritorius sit primo et immediate in executione circa Deum, sed sufficit quod intentione ; unde in executione potest aliquid immediatius diligi, et finaliter in Deum reduci. Hoc dicendo, argumentum solutum est.

Sed si teneatur (l) quod meruit secundum portionem superiorem, tunc potest dici quod fuit circa objecta relucentia in Verbo, sicut dihgendo electos, et volendo eis bonum. Et quando dicis, quod hoc non fit uno actu, verum est, sed duobus. Et cum probas quod non, quia portio superior habet actum adaequatum beatificum respectu objecti beatifici, et non interruptum; igitur non potest simul habere alium actum circa alta relucentia in Verbo ; nego consequentiam, quia licet actus ille fuerit adaequatus intensive, ita ut perfectiorem habere non posset, non fuit tamen adaequatus extensive. quin simul alium imperfectiorem habere posset, alioquin nullus Beatus posset cognoscere res in proprio genere, quia eadem potentia cognoscit Deum visione beata, et alia in genere proprio.

Ad aliud (m) respondetur n 2. lib. Dico tamen, quod actus fuit contingens in primo instanti. Contingens enim nunquam est formahter contingens nisi quando est, ideo contingens quando est, contingenter est, non tamen loquor in sensu compositionis ; non enim ommne ens quod est, est necessarium ; voluntas ergo in primo mnstanti, ut prior natura suo actu, ita contingenter elicit actum suum, sicut si per diem praecessisset actum elicitum. Unde sicut entia antequam sint, quaedam sunt contingentia et quaedam necessaria, sic etiam quando sunt, quaedam sunt contingenter, et quaedam necessario. l'amen ad formam argumenti alias respondi, quaere. Unde non est ratio, quare contingentia sunt contingentia, quia eorum causa duratione praecessit, sed quia causa quando causat, contingenter causat. Tamen potest propositio distingui secundum compositionem et divisionem, dicendo sic: Omne quod est, quando est, necesse est esse, falsa est et divisa ; vel sic: Omne quod est, quando est, necesse est esse, vera est et composita. Praeterea aliter est fallacia secundum quid et simpliciter, patet.

Ad aliud (n) cum dicitur, quando duae mutationes sunt ordinatae secundum prius et posterius, et termini similiter, verum est; si tempore, et tempore ; etsi natura, et natura. Hic autem tantum est ordo naturae inter mutationes, et talis est inter terminos.

SCHOLILM.

Probat hic evidenti loco August. de quo latius contra D. Thom. egit 2 d. 5. q. 2. Angelum potuisse peccare primo instanti sui esse, sine eo quod id Deo tribueretur; et ostendit clare non omne coaevum secun ii inesse ipsi a causa prima.

Ad aliud (o), cum dicitur quod si Christus potuit mereri in primo instantt, et Angelus peccare, de consequente posset esset magna altercatio. Dico tamen pro nunc, quod potuit peccare in primo instanti et libere et voluntarie, ut voluntas est prior natura actu elicito, quia habens primum esse perfectum et objectum approximatum, si non impeditur, et actus ejus sit permanens, potest habere actum. Omnia ista poterant esse in Angelo in primo instanti, ut supra dictum est de merito Christi, et aeque tenet de i velle inordinato, sicut de ordinato. Et hoc est quod Augustinus dicit 11. de Civit. cap. 13. Qui sentiunt malum Angelum peccasse a principio, hoc est, quod semper fuerit ^sub peccato, non ex hoc cum Manichaeis sentiunt, ponentibus unum Deum malum, et ita non esset Deus auctor illius mal ; sic igitur secundum tenentes quod peccare potuit in primo instanti, diceretur quod peccasset, non inquantum effective a Deo, sed ut est de nihilo, alias ejus peccatum redundaret in Deum.

Et cum dicis (p), quod omnis effectus coaevus causae secundae est causa prima, et sic peccatum Angeli esset a Deo, sicut ignis est a Deo,

ita et calere, dico quod si propositio sit vera, intelligenda est de positivis, et non de privativis ; peccatum autem formaliter est privatio boni, quod deberet inesse actui ehcito, quando elicitur, et non inest.

Aliter potest dici, quod propositio est falsa, scilicet quod omne coaevum causae secundae effectivae inest sibi a causa sua, quia non est contradictio de opposito. Unde si Deus crearet, vel agens creatum generaret solam substantiam ignis, illa haberet in se causalitatem respectu quantitatis et caloris ; unde in eodem mnnstanti temporis, in quo esset secundum substantiam, esset quantus et calidus, (quamvis non in eodem instanti naturae) posito etiam, quod generans ignem annihilaretur, ita quod nunquam esset nisi per unum instans. Unde posito quod generaretur calidus, quod non posset generare in se calorem alium in eodem instanti; hoc non esset ratione alicujus contradictionis, sed solum quia duo accidentia ejusdem rationis non possunt esse im eodem subjecto, quod tamen est falsum fundamentum

Praeterea, non est verum universaliter, quod sicut generans dat substantiam rei, ita dat accidentia causaliter immediate ; sed si verum sit, hoc non est verum nisi in generatione univoca ; in proposito autem nihil valet; ideo potest substantia esse a Deo, et actus, maxime quoad deformitatem, potest esse a voluntate ipsa.

Ad illud Anselmi, (q) ipse videtur fingere unum Angelum factum 1n, affectione commodi, non mn affectione jJustitiae, ita quod deficiat sibi esse primum affectionis justitiae ; et tunc dicit, quod non potest habere primum velle de se, vocando primum velle esse primum affectionis justitiae. Et quid mirum ? Nam talis Angelus, si fieret, non posset mereri plus quam bos, sequeretur enim effraenate apprehensionem intellectus, sicut appetitus sensitivus sensum, et hoc affectione commodi. Unde in Angelo et homine, ipsa voluntas secundum affectionem jus- titiae et commodi est totale principium perfectum in esse primo respectu actus volendi.

Ad rationem autem ejus cum dicit, si habet primum veflle a se, aut hoc esset volendo, aut non volendo, dico quod si intelligas volendo actu elicito, ita quod non potest habere actum elicitum volendi nisi praevia volitione sua, qua movet se ad volendum, falsissimum est, imo iretur in infinitum, et non esset dare aliquod velle, sicut nec primum relle, sed dum vult aliquid actu elicito, saltem prius natura vult habitualiter sic se velle, id est, prius habet principium volendi in esse primo, quo vult actu elicito, et iste est sensus verus; et quia Angelus a Deo factus non habet a se tale principium, ideo dicit et bene, quod non potest habere primum veflle a se, accipiendo velle pro perfecta voluntate in esse primo, et si hoc probat, concedatur.

Ad aliud (r), cum dicitur, quod in primo instanti fuit in Angelo motus naturalis rectissimus, etc. Dico quod si concludit de primo instanti et de quolibet, quia in quolibet instanti motus naturalis est prior ipso actu libere elicito saltem natura, et ut est sic prior, est rectissimus, et ita non potest in eodem instanti oblique velle per actum liberae voluntatis, et ita in nullo instanti peccabit voluntas. Ideo dico ad argumentum, quod motus naturalis non est aliquis actus elicitus, sed solum dicit inclinationem naturalem voluntatis in bonum, et illud nihil reale aliud a voluntate dicit; sed si est relatio, est idem voluntati per identitatem realem, nec separari potest sine contradictione, et ideo in daemonibus manet ille motus sic rectissimus, sicut et natura, quia non est realiter aliud a voluntate, licet non sit idem sibi formaliter, unde ille motus non est nisi habitus motus, id est, natura in esse primo. Si autem accipias motum naturalem pro actu elicito conformi tali inclinationi, certe ille potest esse malus et immmoderatus, stante natura integra, nec actus malus minuit inclinationem naturalem, sicut nec naturam. Unde Angelus potest esse perfectus in naturalibus quoad esse primum, et peccare actu secundo elicito et inordinato.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1