Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus meruerit omnibus nobis gratiam, et gloriam, et remissionem culpa et poena

QUAESTIO UNICA.

Utrum Christus meruerit omnibus nobis gratiam, et gloriam, et remissionem culpa et pena.

Alensis 3. part. quast. 61. membr. 4. art. 2.D. Thom. 3. part. quaest. 19. art. 3. et quaest. 48. art. 2. et hic quasst. 1. art. 5. D. Bonavent. art. 1. quaest. 1. 3. 4. et dist. 18. art. 2. quaest. 3. Richard. ib. art. 2. quaest. 4. et hic art. 1. per totum. Capreol. dist. 18. quaest. unic. art. J. Suarez 3. part. tom. 1. dist 41. sect. 1. et 3. Vasquez 3. part. dist. 77. Driedo de capt. tract. 2.cap.2 part. 3. Richard. art. 6. SIterum objicitur. Henric. quodlib. 5. quztst. 10.

Circa secundum, quod pertinet ad distinctionem decimam nonam, ubi quaeritur : Utrum Christus meruerit omnibus nobis gratiam et gloriam, et remissionem culpae et poenae, etc. arguitur quod non, quia praemium excedit meritum, et meritum ordinatur ad praemium, sicut ad finem ; sed praemium omnium aliorum non excedit meritum Christi ; igitur meritum Christi non ordinatur ad illud sicut ad finem, cum sit nobilius quam illud praemium ; ergo.

Praeterea, meritum Christi fuit quoddam bonum finitum, cum fuerit ejus secundum naturam humanam;; sed peccatum aliorum fuit infinitum malum, quia tanta offensa, et peccatum, quantus est ille qui ot fenditur, sive contra quem peccatur, vel a quo per ipsum separatur, ille est infinitus, scilicet Deus; igitur cum finitum non sit proportionatum infinito, nullum meritum Christi potuit mereri deletionem offensae.

Praeterea per idem potest probari, quod non meruit deletionem paenie pro reatu infinito aliorum, quia poena, quae debetur illi peccato, est infinita, et meritum Christi finitum; ergo.

Praeterea, de possibili possunt esse homines infiniti, si mundus et generatio semper duraret, et quilibet natus de Adam contraheret originale peccatum ; igitur foret tunc in mundo, in post sumendo, infinita culpa; igitur cum meritum Christi fuerit finitum, non suffecisset pro remissione offensae, et collaione gratiae et gloriae omnium.

Praeterea, si suffecisset ad merendum omnibus gratiam et gloriam, omnibus conferretur gratia et gloria ; quod falsum est, quia multi sunt vocatt, pauci vero electi, quia paucus est numerus fidelium, nec omnes fideles, vel baptizati salvantur.

Contra, Leo Papa in sermone de Nativitate: Sicut a reatu nullum liberum reperit, sic liberandis omnibus venit.

SCHOLIUM.

Sententia D. Thomae meritum Christi fuisse infinitum quoad sufficientiam, non tamen quoad efficaciam. Primum suadetur auctoritate Anselmi, et ratione, quia fuit meritum suppositi infiniti. Secundum patet, quia non omnibus actu datur praemium meritorum Christi.

Ad quaestionem dicitur, quod meritum Christi potest dupliciter considerari, scilicet secundum sufficientiam et secundum efficaciam. Primo modo meruit omnibus deletionem culpae, et collationem gratiae et gloriae ; sed secundo modo non, sceilicet secundum efficaciam, quia non omnes consecuti sunt redemptionem. Meritum enim Christi, ut dicunt, habet quamdam infinitatem ex supposito Christi, quod eliciebat, et exercuit operationes illius naturae assumptae; et ideo vita illius suppositi et operationes, fuerunt bonum infinitum, propter quod et mors et passio, et aliae operationes habuerunt quamdam mnfinitatem, ut sufficerent pro infinitis peccatis delendis, et infinitis gratiis et glorus conferendis.

Confirmatur hoc per Anselmum 2. Cur Deus homo, cap. 14. ubi vult, quod homo deberet potius eligere omne aliud a Deo destrui et perire, quam mortem, vel aliquam laesionem inferre illi homini, quia vita ejus erat tanta, ut in infinitum esset plus amabilis, quam peccata etiam infinitorum hominum, si esse possent, sint odibilia, ideo ejus mors fuit sufficiens pro redempüuone omnium. Et multa dicit ibi de excellentia vitae, et per consequens de acceptatione mortis, quia tantum acceptatur mors prollis redimendis, quantum valuit vita illius ; sed vita ejus fuit amabilis, ut homo potius deberet eligere omnia peccata mundi cadere supra se, quam scienter aliquam violentiam intulisse corpori Christi, secundum doctrinam suam.

Quantum vero ad efficaciam non meruit omnibus, quia actus activorum sunt in patiente, et disposito et unito agenti, sicut patet in agentibus et patientibus corporaliter ; igitur sic erit in actione meritoria, quantum ad influentiam in alios; sed conjunctio cum Christo requisita, ut meritum Christi valeat eis, est per cognitionem, dilectionem, secundum quod homo disponit se ad gratiam. cognoscendo et diligen- do Deum; non autem omnes sic se disponunt ; quare non omnibus meruit secundum efficaciam.

SCHOLIDUM.

Impugnat infinitatem meriti Christi, quam ponit D. Thomas primo, quia sequeretur velle creatum Christi esse aeque acceptum, ac ejus velle increatum, et sic tantum diligeret Trinitas unum, quantum alterum. Secundo, principium meriti Christi fuit finitum, scilicet voluntas humana. Tertio, si velle creatum Christi infinite acceptaretur, anima ejus aeque perfecte frueretur, ac ipsum Verbum. Admittit tamen Doctor meritum Christi, non ex natura operum praecise, sed etiam ex acceptatione divina fuisse infinitum, secundum quid, id est, sufficiens pro infinitis hominibus syncategorematice, et hoc tantum vincunt Extrav. Unigenitus de poen. et remiss. et aliae auctoritates.

Contra hunc (a) modum dicendi arguo, quia dicta ista, quibus dicitur, quod vita Christi fuit ita excellens, ut haberet quamdam infinitatem, videntur hyperbolica et exponenda, quia nunc loquimur de bono velle Chrisu quo meruit, et Deus acceptavit passionem pro omnibus quantum ad sufficientiam, ut dicunt, quia aut bonum velle Christi tantum erat acceptatum, quantum erat persona Verbi ; aut si non; ergo non habutit infinitatem acceptabilitatis, ut posset sufficere pro infinitis. Si bonum velle Christi erat tantum acceptatum, quantum erat persona Verbi, tunc cum persona Verbi sit simphciter infinita, illud bonum celle Christi fuit infinite acceptatum ; sed cum Deus nihil acceptet, nisi quantum habet de acceptabilitate, igitur illud velle ratione suppositi haburit rationem infinitae acceptabilitatis, et tunc in acceptabalitate non esset differentia inter velle proprium Verbi in se, et velle illius naturae in Verbo, quia ex parte acceptabilis non est major acceptabilitas; igitur Verbum volendo bonum circumscripta natura assumpta, potuit mereri, quod falsum est. Et ultra sequitur, quod Trinitas tantum diligeret velle natuae assumptae, sicut Verbi increatum, quod nihil est dicere, quia hoc est ponere creatum habere tantam diligibilitatem, sicut increatum.

Praeterea (b) hujusmodi velle non est plus acceptatum Deo, quam sit bonum; si igitur infinite fuit acceptatum, vel pro mfinitis, tunc velle illud cum relatione ad suppositum Verbi fuit formaliter infinitum; igitur anima Christi potuit ita perfecte frui Deo, vel velle cum tah respectu, sicut Verbum suo velle proprio, quod nihil est nisi ponere animam Verbum.

Praeterea (c) per se principium lius velle sumptum cum omnibus respectibus ad Verbum, vel ad aliud, est finitum ; igitur et velle fuit formaliter tinitum et limitatum, et per consequens finite acceptatum, nec habuit Verbum causalitatem aliquam super illud celle, quam non liabuit tota Trinitas. Et si detur quod Verbum habet specialem efficientiam super actum illum, adhuc non sequitur quod sit formaliter infinitus, et infinite acceptatus, quia actus sic infinitus potest essentialiter dependere ab aliquibus causis finitis in perfectione cum causa infinita coagente, ita quod creatum habeat essentialem causalitatem super illum actum, et non accidentalem tantum, sicut natura assumpta super celle Verbi. et sicut albedo in aedificatore super eedificare ; sed natura assumpta habuit super vefle essentialem causalitatem, et non tantum accidentalem, quia secundum illam naturam meruit; igitur esto quod Verbum specialiter egerit ibi aliter quam Trinitas, adhuc non sequitur quod actus ille habeat, unde infinite acceptetur, ita quod secundum sufficientiam valeat pro infinitis redimendis ; sed sicut meritum fuit finitum in se, ita secundum justittam commutativam fuit finitum retributum ; igitur non meruit infinitis secundum sufficientiam in acceptatione divina, sicut nec fuit infinite acceptatum, quia in se finitum.

Praeterea contra secundum, quando dicitur quod non meruit omnibus secundum efficaciam, quia agens non agit nisi in disposito et unito, quaero a te, utrum Christus tantum meruit, quod habentes gratiam, quomodocumque et undecumque hoc esset, haberent gloriam ex merito Christi ? Si hoc solum, igitur non meruit nobis primam gratiam bapUusmalem in novo Testamento, nec gratiam datam in sacrificiis et Circumcisione in veteri Testamento ; quod est falsum, quia unde veniret nobis gratia illa prima?

Oportet igitur dicere quod meruit nobis gratiam primam, qua conjuncti essemus sibi; igitur meruit, ut non conjuncti conjungerentur sibi, et in hoc potissime consistebat meritum ; igitur non solum meruit, ut conjuncti sibi ulterius cooperarentur ei, et sic tandem glorificarentur, sed meruit, ut non uniti unirentur, etiam qui numquan se disposuerunt ; unde magis meruit gratiam baptismalem et primam, quam quodcumque opus, postea ex gratia.

SCHOLIUM.

Incarnationem non fuisse tantum volitam ut medium ad salutem hominum, sed esse primum volitorum ad extra, de quo supra d. 7. q. 3. in illa q. Utrum Adamo non peccante Verbum incar naretur ; ponit ordinem signorum praedestinationis de quo f. d. 39. et 42. Resolvit passionem Christi efficaciter tantum oblatam esse pro iis, qui ante ipsam volitam, electi sunt ad gloriam ; etsi enim effectu detur gratia reprobis ex merito Christi, tamen, ut hic loquitur Doctor, non dicitur Christus meruisse reprobis efficaciter, quia non finaliter.

In ista quaestione (e) igitur ista tria sunt videnda. Primo, quomodo meruit quantum ad efficaciam. Secundo, quantum ad sufficientiam, aliter intelligendo vocabula ista. Tertio, quid meruit.

(f) Quantum ad primum, dico quod Incarnatio Christi non fuit occasionaliter praevisa, sed sicut finis immediate videbatur a Deo ab aterno, ita Christus in natura humana, cum sit propinquior fini, caeteris prius praedestinabatur, loquendo de his, quae praedestinantur ; tunc iste (g) fuit ordo in praevisione divina ; primo enim Deus intellexit se sub ratione summi boni ; in secundo signo intellexit omnes alias creaturas ; in tertio (h), praedestinavit ad glor am et gratiam, et circa alios habuit actum negativum, non praedestinando ; in quarto (1) praevidit illos casuros in Adam ; in quinto (]), praeordinavit sive praevidit de remedio quomodo redimerentur per passionem Filu, ita quod Christus in carne (k), sicut et omnes electi, prius praevidebatur et praedestinabatur ad gratiam et gloriam, quam praevideretur passio Christi, ut medicina contra lapsum, sicut Medicus prius vult sanitatem hominis, quam ordinet de-medicina ad sanandum.

Sicut autem prius praedestinantur (l) electi, quam passio Christi praevideatur, ut remedium contra lapsum eorum, ita tota Trinitas prius ordinavit praedestinatos et electos ad gratiam et gloriam finalem, quantum ad efficaciam, quam praeviderit Christi passionem tanquam medicinam acceptandam pro electis cadentibus in Adam prius praedestinatis ad gloriam finalem. Et sicut Verbum praevidit (m) passionem Patri offerendam pro praedestinatis et electis, et sic eam efficaciter obtulit in effectu, ita tota Trinitas pro eis passionem efficaciter acceptavit, et pro nullis aliis fuit efficaciter oblata, nec ab aeterno acceptata, et ideo tantum meruit eis primam eratiam ordinantem ad gloriam consummatam, hoc quantum ad efficaciam meriti.

SCHOLIUM.

Littera haec difficilis continet tria dicta. Primum, meritum Christi intrinsece fuit finitum, quia a principio finito, ut dictum est, etiamsi consideretur cum respectibus ad suppositum et finem. Vult Doctor esse finitum negative, id est, non infinitum positive, quia opera intrinsece, seclusa Dei acceptatione, non sunt merita. Secundum, meritum eatenus est meritum completive, quatenus acceptatum a Deo ab aeterno ad tale praemium. Ita Doctor hic, et 1. d. 17. q. 1. art. 1. quia alioquin operi bono teneretur Deus ex justitia sine ullo suo pacto, dare praemium ; nec praemiaret ultra condignum, si secluso omni pacto daret tantum, quantum operi bono ex intrinseca bonitate deberetur; non dicit solam acceptationem esse mcritum, ut ei imponitur, sed illud complere. Contra hoc Thomistae agunt 1. 2. q. 114. a. 3. Et Vasq. ibi d. 214. minus modeste sententiam hanc verissimam ab ipso non intellectam quasi haereticis affinem impugnat. Sed pactum requiri ad meritum praeter Scot. et Scotistas, tenent ipse D. Thom. t. 2. q. 114. a. 4. Bellar. 5. de Justif. c. 14. Vega de Justif. c. 5. Valent. 2. tom. d. 8. q. 6. p. 2. Guliel. Paris. tract. de Merit. c. unic. Gabr. Greg. Occham hic, et expresse habetur ex Trid. sess. 6. c. 16. estque Aug. serm. 16. de verb. Apost. Fulg. prol. lib. ad Monim. Bern. lib. de gratia, et lib. arbitr. Tertium, meritum Christi quatenus actus talis voluntatis, non potuit congrue acceptari, nisi pro finitis, ut tamen erat talis suppositi, congrue acceptari potuit, et de facto acceptatum est pro infinitis syncategorematice et sufficien- ter ; et hoc sensu est infinitum extensive non intrinsece, nec formaliter, et sic intelligitur Extrav. Unigenitus de poen. et remiss. et alia quae suadent fuisse infinitum.

Quantum ad sufficientiam, (n) dico quod meritum Christi fuit finitum, quia a principio finito essentialiter dependens, etiam accipiendo ipsum cum omnibus respectibus, sive cum respectu ad suppositum Verbi, sive cum respectu ad finem, quia omnes respectus isti erant finiti, et ideo quomodocumque circumstantionatum finitum erat ; aut si fuit infinitum, tunc non fuit meritum plus secundum velle creatum, quam secundum celle Verbi increatum.

Quantum ergo (o) valuit illud meritum ad sufficientiam ? Dico quod sicut omne aliud a Deo, ideo est bonum, quia a Deo volitum, et non e converso, sic meritum illud tantum bonum erat, pro quanto acceptabatur, et ideo meritum, quia acceptatum, non autem e converso, quia meritum est, et bonum, ideo acceptatum, et tantum potuit acceptari passive, quantum tota Trinitas potuit et voluit acceptare active ; sed ex formal ratione sua quam habuit, non potuit acceptari in infinitum, et pro infinitis, sed pro finiis. Tamen ex circumstantia suppositi (p), et de congruo ratione suppositi habuit quamdam rationem extrinsecam, quare Deus potuit acceptare illud in infinitum, scilicet extensive, pro infinitis. Si autem illud meritum fuisset alterius personae, tunc nec ratione operis, nec ratione operantis fuisset congruitas acceptationis illius pro minfinitis. Pro quantis autem, et pro quot Deus voluit passionem illam, sive bonum velle acceptare, pro tot sufficit; sed quantum est de formali ratione ret acceptabilis in se, non fuit acceptabilis pro minfinitis, sicut nec in se fuit formaliter infinita.

Sed quid (q) et quibus meruit ? Dico quod Christus meruit omnibus, qui primam gratiam accipiunt, collationem illius, ita quod ibi non cooperatur voluntas nostra, nisi in adultis baptizatis, ubi requiritur aliqua bona dispositio voluntatis ; et hoc fuit potissimum in merito suo (r); quod meruit non conjunctos conjungi, et illud obviat secundo membro distinctionis superioris. Sed quantum ad gratiam poenitentialem (s) post lapsum in mortale actuale, licet meritum Christi sit principale in merendo, et totalis causa, de condigno tamen requiritur ibi aliquid a parte recipientis gratiam, ut contritio, et compunctio de peccato, de congruo.

Similiter dico, quod Christus meruit nobis, ut totalis causa, apertionem januae paradisi, ut omnibus in gratia decedentibus aperiretur, nec ad amotionem hujus obstaculi intrandi, cooperamur eti, sive illud obstaculum fuit originale peccatum, sive aliquod aliud. Quod patet, quia Abraham fuit tanti meriti, sicut aliquis Christianus, qui sit modo ; sed nec Abraham, nec aliquis alius antiquorum Patrum, nec etiam Beata Virgo potuit amovere obstaculum, quin omnes transirent in Limbum ; igitur, etc. Sed quamvis obstaculum amoveatur per passionem Christi, nullus tamen actu ingreditur in coelum, nisi cooperetur et utatur prima gratia, quam sibi meruit Christus. Similiter Patres cooperabantur passioni Christi praevisae ad habitualem ingressum, ut amoto obstaculo ingredi possent. Nos autem passioni exhibitae, et amoto obstaculo cooperamur ad actualem ingressum, nisi impotentia excuset, sicut in parvulis, quibus Deus dat immediate introitum in coelum, et ideo habent minimam gloriam.

SCHOLIUM.

Movet duo dubia. Ad primum, docet Christum meruisse gratiam et remissionem peccatorum primis parentibus, et aliis, qui eum praecesserunt. Quod explicat bene exemplo Anselmi. Ad secundum, docet electionem praedestinatorum ad gloriam non esse ex meritis Christi, quia quod isti potius sint electi quam illi, non oritur ex humana Christi voluntate, sed ex divina, qua humana regulanda venit, et non econtra. Unde antiqui DD. dum dicunt Christum esse causam nostrae praedestinationis, videntur id intelligere de effectibus ejus. Ita D. Thom.3.p. q. 24. a.4.et 3. d.10. q.3.art. un. q. 2. Alens. 3. p- q- 3.m. 5. D. Bonav.3. d. 11. a 1. q. 3. Probabile tamen est, Deum absolute voluisse gloriam praedestinatis propter Christum, non tamen elegisse hos prae illis, propter ipsum, quod videtur colligi ex 1. ad Eph. elegit nos in ipso, etc. qui praedestinavit nos per Jesum. etc. De quo late Suar. supra sect. 4 et 1. p. tr. 2. lib. 2. c. 24. Pitigianis hic art. 5. et secundum hoc oportet dicere praedestinationem Christi et Sanctorum non fuisse omnino simul factam, sed Christi aliquo modo priorem.

Sed hic sunt (a) quaedam dubia. sSi enim omnibus electis meruit Christus primam gratiam, igitur meruit eam primis parentibus, et ita praemium, scihcet collatio gratiae, in antiquis Patribus praecessit meritum Christi, quo illis merult ilius gratiae collationem ; et per eamdem rationem posset dici secundum Magistrum Sententiarum lib. 2. quod Angeli primo receperunt praemium, et deinde ipsum meruerunt per bona velle ehcita circa custodiam nostram.

Praeterea, si passio Christi, ut praevisa ab aeterno, et accepta Trinitati, fuit meritoria, et ratio confe- rendi gratiam Patribus, antequam passio exhiberetur in effectu, eadem ratione passio Christi ab aeterno praevisa, et accepta Trinitati potest esse ratio praedestinandi alos, et ita praedestinatio electorum potuit habere causam meritoriam.

Ad primum (b) ilorum dico, quod meritum Christi praevidebatur ab aeterno, et ut sic praevisum acceptum fuit ut aliquid boni conferretur electis ratione ulius, antequam exhiberetur, ut scilicet eis, qui praecesserunt exhibitionem passionis ejus, dimitteretur originale, et conferretur gratia. Exemplum de hoc Anselmus 2. Cur Deus homo, cap. 16. Esto quod multi offenderint unum hegem, et pro offensa exulant, venit unus imnnocens de sanguine illorum, et promuttt facere unum opus pro hege placitum et certo die statuto, ut Rex remittat ei offensam, et reconcilietur eis. Rex acceptando servitium promissum, remittit offensam, et si aliquis eorum deliquerit, si satisfacere et ponitere voluerit, promittit ei iterum offensam illam dimittere, protestando tamen quod nullus eorum, qui fuerunt inimici, intrabunt palatium suum, quousque servitium imnnocentis promissum impleatur. Sic hic, passio Christi hominis innocentis ab aeterno praevisa, ut exhibenda in certo tempore, fuit multum accepta Trinitati ; et pro ista omnibus credentibus illam exhibendam in tempore remisit offensam, quam contraxerant ex Adam, et quam postea commuiserant, si poenitere voluerint ; non tamen acceptavit eam tantum, ut aliquis ingrederetur palatium suum aeeter- num, antequam passio exhiberetur in effectu. Isto modo remisit Patribus offensam imn circumcisione, sicut nobis in Baptismo, sed nullus est ingressus in palatium ante passionem exhibitam.

Ad formam argumenti (c) cum dicis, quod si praemium proecessit meritum Christi exhibitum in Patribus, igitur in Angelis praecedere potuit, dico quod consequentia non valet, nec est simile hic et ibi. Nam generaliter verum est, quod summum bonum ad quod ordinatur meritum, non debet conferri ante meritum exhibitum et expletum ; summum autem bonum ad quod ordinatur meritum Christi respectu eorum pro quibus meruit, est ingressus eorum in Paradisum, et ille non dabatur actualiter ante passionem exhibitam, licet pro passione praevisa remitteretur offensa, et daretur gratia ilis Patribus credentibus passionem exhibendam. Summum autem, quod Angeli mereri possunt per merita sua, est gloria et introitus actualis in regnum, quee gloria dari non debuit ante merita exhibita.

Unde quamvis Deus dederit aliquid pro merito praeviso non exhibito, non tamen summum, quod sequitur meritum, quod est apertio januae Paradisi, ad cujus obstaculi amotionem non potuit aliquis nostrum cooperari, quamvis ad introitum quilibet adultus cooperetur. Aliud enim est aperire Januam, et aliud ingredi; et quandoque difficilius est aperire Januam, quam aperta porta introire ; ideo ad ingressum possumus cooperari, ad apertionem vero, nec Patres potuerunt, nec nos possumus, sed illius praecisa causa fuit passio.

Ad secundum, nego consequentiam, quia omnes Patres prius natura erant praedestinati, quam passio Christi esset praevisa, sicut patet in primo articulo quaestionis ; voluit enim Deus prius omnes electos habere gratiam et gloriam, quam praeviderit eos casuros, et prius lapsuros, quam praeordinaret medicinam contra lapsum ; et ideo passio, ut praevisa, post praevisionem lapsus, potuit esse ratio remittendi offensam, et conferendi gratiam reconciliantem, non autem potuit esse ratio praedestinationis.

Ad primum (d) principale, si detur quod Christus meruit secundum portionem mferiorem, tunc potest dici quod praemium aliorum, quod receperunt pro merito Christi, fuit melius formaliter, quam aliquis actus meritorius portionis inferioris Christi, et potuit tale meritum Christi ordinari ad praemium altorum, sicut ad finem sub fine. S autem tenetur quod meruit secundum portionem superiorem, et hoc, vel circa objectum aeternum, vel circa alia relucentia in Verbo, vel utroque modo, ita quod omni actu suo meruit secundum modum superius tactum, tunc potest dici quod non oportet semper praemium excedere meritum, nisi quando idem meretur pro seipso, sed si nobilior mereatur pro ignobiliori, tunc meritum potest excedere praemium. Ouando enim meretur aliquis pro seipso, communiter Deus praemiat ultra condignum, ideo praemium excedit tale meritum ejus.

Ad secundum (e) cum dicitur, meritum Christi est finitum ; peccatum est infinitum ; ergo non potun meritorie auferre peccati reatum. Dico quod etsi Christi passio et meritum ipsius totum sit formahter finitum, quia tamen conjunxit per gratiam et gloriam objecto infinito, ideo potuit delere peccati reatum, sive peccatum avertens a bono infinito. Et cum dicis quod non, quia peccatum illud erat infinitum, si intelligis. quod erat malum formaliter infinitum intensive, falsum est, tunc enim oporteret ponere summum malum, et Deum Manichaeorum. Et cum probas, quod tantum est peccatum, quantus est ille, in quem fit, si ly tantum et quantum referantur ad rationes formales utriusque in se, falsum est. Tamen secundum terminum, a quo avertit peccatum, sortitur quamdam denominationem extrinsecam, ut sicut quadam denominatione extrinseca actus beatificus Michaelis dicitur infinitus, quia conjungit termino ad quem nfinito, in se formaliter tamen actus est finitus ; sic peccatum mortale, quia avertit a termino a quo infinito, sortitur quamdam denominationem extrinsecam. Gravius enim peccatum est peccatum in Deum quam in alium, et in Regem terrenum quam in militem suum; nunquam tamen potest esse, quod sit formaliter infinitum malum. Exemplum aliud, si ponatur, per umnpossibile, infinitum corrumpi, diceretur quod illa corruptio esset infinita, non quidem intensive et formahter, sed ratione termini a quo corruptionis, quia corruptio inciperet ab infinito ; sic in proposito, quia peccatum avertit ab infinito, etc.

Unde breviter dico, probabiliter opinando, quod tanto amore intensive potest aliquis Sanctus ferri in summum bonum diligendo, quanta inordinatione intensiva avertebatur, et quantum unum abduxit a termino a quo, tantum aliud conjungit ei; et maxime hoc est verum de amore animae Christi.

Ad tertium (f), cum dicitur quod poena debita mortal est infinita, verum est, si voluntas finahter maneat in peccato, illa poena est infinita extensive, et hoc quia subjectum manet semper sub culpa, et hoc est ex ordinatione divina, quod ubi ceciderit lignum, ibi erit, Eccles. 11. non quin Deus possit punire aliter peccatum illud ; unde si Deus puniret animam per diem tantum pro culpa mortali, et post annihilaret animam, non faceret injustitiam. Tunc ad formam, poena est infinita extensive ex ordinatione divina, non tamen quin aliter posset punire peccatum, si vellet.

Ad quartum dico, quod bonum velle Christi, vel passio ejus considerata secundum se formahter, posset recompensari per alquod bonum finitum, sicut ipsum, vel ipsa fuit non nisi finitum in se, praemiat tamen Deus ultra condignum, ideo potest ratione alicujus bonitatis, et personae patientis acceptare bonum velle Christi, et ejus passionem pro infinitis, quia tantum et pro tot valet, quantum et pro quot acceptatur a Deo. Quamvis autem posset acceptare passionem illam pro mnfinitis, non tamen infinite, quia non potest diligere aliquod creatum a parte dliligibilis infinite, quia non est infinitum ; de facto tamen non fuit accepta nisi pro electis, quia pro eis tantum fuit oblata a Christo, efficaciter dico.

Per idem patet ad ultimum, quia non meruit omnibus quantum ad efficaciam, quia ex intentione acceptantis et offerentis passionem, seu bonum velle Christi, fuit accepta, et oblata pro electis et praedestinatis tantum, et non pro aliis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1