Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum solus Deus sit immutabilis
Alensis 1. q. g. membr. 3. Richard. hic art. 2. 4. 1. et 2. Divus Bonaventura 1. p. art. 2. q. 2. Divus Thomas 1. p. q. 9. art. 2. Henricus quodl. 8. . 9. Occham 2. q. 7. Gabriel. 2. dist. 2. q. 1. art. 2. Suarez 1. part. tract. 1. lib. 2. c. 3. Durandus hic quest. 3. vide Scotum 5. Metaph. g. 2. de primo princip. cap. 2. et 4. in Theoremat. S Non potest probari Deum, et quodl. 7. Mayron. 1. dist. 9. qust. 2.
De immutabilitate Dei, de qua tractat Magister in secunda parte distinctionis, quae tamen videtur posse concludi ex simplicitate Dei, de qua quaesitum est supra, quaero utrum solus Deus sit immutabilis? Quod non, quia si est immutabilis, ergo immutabiliter se habet ad illud ad quod immediate se habet; ergo illud aliud est immutabile. Probatio primae consequentiae, quia immutabile quod est ex se primum agens, non potest diversimode se habere ad effectum suum, quia si quandoque agat, quandoque non, videtur esse ex muiatione sui. Non enim hoc potest poni propter novam approximationem passi vel amotionem impedimentorum, quia actio primi agentis non requirit ista. Probatio secunde consequentiae, ad quodcumque necessarium necessario se habet, illud est necessarium.
Oppositum, Augustinus 7. de Trinit. cap. 6. "Omnis creatura mutabilis, solus Deus immutabilis". Et ad Timotheum cap. ultimo: "Solus Deus habet immortalitatem", quod Augustinus exponens de Trinit. lib. 1. cap. 1. dicit : "quod vera immortalitas, immutabilitas est".
(a) Hujus exclusivae, de qua queritur, pars affirmativa probatur a Philosopho 7. Physic. per hoc, quod "Omne quod movetur, movetur ab alio." Quod probatur, quia quiescente parte, quiescit totum; et non est procedere in infinitum in motis ab alio, quia tunc posset fieri ex eis unum infinitum mobile quod moveretur tempore finito, quod est improbatum, 6. Physic. et prius d. 1. q. 1. in responsione ad ultimum argumentum; oportet igitur stare ad aliquod movens quod non movetur ab alio, et per consequens omnino non movetur.
.(b) Probatur etiam ab eo 8. Physic. illa conclusio, per divisionem moventium et motorum naturaliter vel violenter, et quod ultimo oportet stare ad aliquod movens, quod non movetur ex se et primo. Et ulterius etiam oportet stare ad aliquid simpliciter immobile.
(c) Sed processus isti, qui sunt prinoipales in duobus libris, scilicet 7. et 8. Physic. indigent majori expositione, ad hoc ut rationes ille ostendantur valere, et si forte valeant, tamen diminute concludunt, sicut alias ostendetur; forte' non plus concludunt, nisi quod primum non movetur, ut corpus, vel ut virtus in corpore, sicut anima movetur per accidens in corpore moto.
(d) Ideo non insistendo modo circa declarationem illarum rationum, ostendo breviter istam partem esse veram ex simplicitate Dei, quia si Deus est perfecte simplex, ut probatum est ex infinitate, ideo non potest mutari ad aliquam formam, quae in ipso recipiatur ; quia etiam est necesse esse, ut probatum est ex primitate efficientiae d. 2. q. 1. ideo non potest mutari ab esse in non esse vel a non esse in esse, Ue mutatio dicitur versio a Damasceno; omni igitur immutatione sive substantiali sive acidentali, dicitur Deus simpliciter immutabilis.
Sed pars negativa illius exclusivae, scilicet quod nihil aliud a Deo habeat immutabilitatem, habet majorem difficultatem circa istam partem Philosophi a Theologis discordant, et e converso. Ad quod considerandum primo oportet videre, quae fuerit intentio Philosophorum, et quae motiva pro eis, et quae sunt rationes contra eos.
Quantum ad primum (a) specialitor de intentione Aristotelis et Avicennae dicitur, quod decem modis potest aliquid se habere ad esse, sed ad propositum sufficiant tres modi. Potest enim aliquid aliud a Deo, puta Intelligentia alia a prima tripliciter poni esse. Uno modo, quod ex se formaliter sit necesse esse, sed ab alio causali. ter. Secundo modo, quod ex se formaliter sit necesse, sed ab alio dependenter, sic quod propter ordinem essentialem contradictio esset, secundum esse sine primo, et non e converso; et similiter tertium sine secundo, sed non e converso, et est ordo inter perfectius et minus perfectum, non inter causam et causatum. Tertio modo, aliquid habet esse ex se formaliter possibile, necessario autem ab alio est, quia illud aliud necessario causat.
Istorum trium modorum primus modus includit contradictionem,ut dicitur, et ideo illum non posuit Philosophus, quia non videtur verisimile contradictoria posuisse. Quod includat contradictionem, patet, quia quod est causaliter ab alio, est ex se non ens, et de se est possibile, aliter impossibile causaretur. Sed quod est necesse esse, nullo modo est possibile; ergo inconveniens est dicere Aristotelem hunc modum posuisse de substantiis separatis propter contradictionem inclusam. Quod etiam negaverit tertium modum, probatur, quia etiam includit contradictionem.
Confirmatur (b) etiam hoc, quia Commentator 12. Metaph. in quaestione Joannis Grammatici, vult quod motus cum sit de se possibilis potest ab alio perpetuari, quia habet esse ab alio; substantia autem possibilis non potest perpetuari, ergo substantia perpetua non est necessaria ab alio.
(c) Item, ut dicit Commentator 1. Celi et Mundi, super illud : impossibile est, ut non generabile cadat sub corruptione, exponens illud dicit, quod si inveniretur aliquod generabile aeternum, possibile esset ut natura possibilis transmutaretur in necessariam.
(d) Ulterius imponitur Philosopho, quod voluit ibi 1. Celi et Mundi, quod "quaelibet substantia habet suumesse e natura sua, haec semper quandoque, ita quod haec necessario semper est, hec necessario quandque non est" ; ne0 aliter posset esse, nisi una natura mutaretur in aliam, vel quod due nature contrariae sunt simul in eodem, ut in eodem lib. 1. de Celo et Mundo, et 12. Metaph. deducit Aristoteles et Commentator. Item, ex istis (e), scilicet 1. Celi et Mundi, et 12. Metaph. ostenditur, quod negavit primum modum supra, quia esse substantie separate vel necessariae, attribuitur naturae ejus intrinsecae; et ita nihil perpetuum ponit causatum nisi motum in ccelo, et mediante illo individua generabilia et corruptibilia fieri, quae non sunt necessaria, licet species eorum sint necessariae. Et ex quo posuit, sicut in speciebus figurarum et numerorum, aliquem ordinem rerum, concluditur quod hoc est juxta secundum membrum veljuxta modum secundum. Sed in incorruptibilibus dixit species necessario esse in uno individuo, et in corruptibilibus species dixit necessario esse in pluribus individuis et diversis, ita quod species de se sunt necessario incorruptibiles, tamen per accidens corruptibiles, sicut elementa secundum se tota ponit incorruptibilia, sed secundum partes corruptibilia.
Contra istam (a) opinionem quae imponit ista Aristoteli, arguitur primo, quod non negaverit primum modum, hoc videtur ex intentione ejus 2. Metaph. sempiternorum principia verissima esse necesse est, quia aliis sunt causa veritatis; unImquodque autem sic se habet ad esse sicut ad veritatem, patet etiam secundum ipsum, quod omne sempiternum est necessarium ex 1. Celi et Mundi, et 9. Metaph. cp. penult. Item, 5. Met. "Nihil prohibet quorumdam necessariorum esse alteras casas", cap. de Necessario. Si tamen de ratione causati esset possibilitas repugnans necessitati, sicut arguit dicta opinio, contradictio esset alicujus necessarii esse aliquam causam.
Item 12. Metaph, (b) concludit unitatem universi ex unitate finis; ergo omne aliud ab isto fine est ad ipsum ut ad finem; sed cujuscumque est causa finalis,ejus est causa efficiens, ergo, etc. Probatio ultimae propositionis, finis non est causa nisi inquantum movet efficiens ad dandum esse; movet, inquam, ut amatum et desideratum, hoc patet ex ratione finis 5. Metaph. c. 2. "Propter quem finem agens agit, et propter quem scilicet finem amatum, agens dat esse alii ad ipsum ordinando".
Item (c) Commentator 12. Metaph. concedit quod est ibi causa etcausatum, sicut intellectus est causa intellectionis; et Aristoteles dicit, quod movet sicut amatum et desideratum balneum, ut in mente novet, secundum Commentatorem effective. Item, saltem objectum quantum ad intelligere movet effective; ergo et ad esse, quia impo- nitur Philosopho, quod posuit unamquamque substantiarum istarum esse suum intelligere.
Item, Avicenna expresse ponit necessarium ab alio causaliter; ergo si non in hoc vidit contradictionem, quare debet negari ab Aristotele propter contradictionem quam tu ponis?
Item, Commentator de substantia orbis, c. 3. "corpus celeste non indiget virtute movente in loco tantum, sed etiam virtute largiente in se et in sua substantia permanentiam eternam", etc. et sequitur post de opinione Aristotelis : "dixerunt quidam ipsum non dicere causam agenlem celum, sed causam moventem tantum, et illud fuit valde absurdum eis".
Respondetur ab eis (d), quod qui ponunt fundamenta falsa ex rationibus verisimilibus, contingit quod postmodum contradicant eisdem ex rationibus veris.
Contra, ostendisti Aristotelem negare primum modum, quia videtur includere contradictionem, et nunc concedis ipsum sibiipsi contradicere. Sed rationabilius videtur sibi non imponere contradictoria, sed quod dicat consequenter ad antecedens falsum, concedendo consequens falsum. Item, quod non posuerit(e) secundum modum quem imponis ei, videtur propter irrationabilitatem illius modi. Probo, nihil dependet ab alio in essendo a quo non habet esse, et ita nec in permanendo ab alio a quo non habet permanentiam, quia ab eodem habet esse et permanentiam. Nec est simile de figuris et numeris,quia ibi prior,licet non sit causa effeetiva posterioris, est tamen causa materialis, sicut pars quae est potentia in toto. In proposito autem non potest poni causalitas nisi efficientiae et finis, secundum Aristotelem. Quod etiam imponitur (f) Aristoteli de necessitate specierum in corruptibilibus in diversis individuis non est verum, nisi quia intellexit necessitatem motus coeli esse, et ita productionem individuorum, quando esset talis vel talis approximatio agentis ad passum, necessitas enim est conditio existentiae, non igitur convenit speciei nisi in individuis; nec est simile de elemento secundum totum et secundum partem, nam elementum totum est singulare per se existens et principalis pars universi.
Quod etiam imponitur sibi, quod nulla substantia est ab alio effective, videtur manifeste falsum de generabilibus. Generatio enim est ad substantiam, ergo ipsa generatione substantia accipit esse quae prius non fuit, et ita ejus quod producitur est causa efficiens, nihil enim seipsum producit ad esse. Item, si corruptibile (g) ex causa intrinseca quandoque necessario non sit, ut sibi imponitur; ergo a se corrumpetur sine corrumpente exteriori. Imponitur etiam (h) Avicennae tertius modus, et probatur ex 6. Metaph, ubi dicit : Quod causatum quantum ex se, inest ei ut non sit,quantum vero ad suam causam, est ei ut sit ; quod autem est ei ex se apud in tellectum, prius est non duratione, eo quod est ei ex alio; et hoc apud sapientes vocatur creatio, dare scilicet esse rei post non esse absolute.
(i) Contra ipsum arguitur, quia iste modus includit contradictionem, quia si (per impossibile) ponitur non esse, sequitur non tantum falsum, sed etiam impossibile secundum ipsum, scilicet causam necessariam non necessario causare et dare esse.
De intentione (a) istorum Philosophorum Aristotelis et Avicennae nescio, sed nolo eis imponere absurdiora, quam ipsi dicant vel quam ex dictis eorum necessario sequatur, et ex dictis eorum volo irrationabiliorem intellectum aceipere quem possum.
Respondeo igitur, quod Aristoteles simul et Avicenna posuerunt Deum necessario se habere ad alia extra se; et ex hoc sequitur quod quodlibet aliud necessario se habet ad ipsum, quod quasi immediate comparatur ad ipsum, vel non mediante motu, quia cum unifarmitate in toto ponit difformitatem in partibus mobilis, et mediante motu, generabilia et corruptibilia difformiter comparantur ad ipsum.
Tenendo illud falsum (b) fundamentum, scilicet Aristotelis, ponendo ipsum esse causaI necessariam, non videtur contradicere sibi ponendo causatum necessarium, ut vult 5. Metaph. cap. de Necessario, quod "quorumdam necessariorum est altera causa", et 8. Physic. et 2. Metaph. "sempiternorum principia semper esse verissima necesse est", ut argutum est, et ita ponit non tantum secundum modum, sed etiam primum modum.
Avicenna autem videtur statim contradicere sibiipsi,ponendo illud esse possibile, quia tunc necessarium non necessario compararetur ad illud.
Sed arguitur (c) pro Avicenna si est ab alio, ergo in conceptu quidditativo ejus non cadit esse; ergo est de se possibile esse, et non esse, sicut humanitas non est de se una, nec plures. Conceditur de isto modo possibilitatis, quae scilicet possibilitas non est, nisi quod ordine nature hoc est capax hujus, et non est illud quidditative. Et ex hoc patet responsio ad argumentum factum contra Avicennam, quod quasi contradicat sibi, quia non sequitur, tale possibile posse non esse, nec potest poni non esse, sicut nec ens non esse unum. Et sic Aristoteles concederet possibile quod est necessarium ab alio, sed possibile potentia ante actum, improbat 1. Celi et Mundi.
Itaque concordant Aristoteles et Avicenna in consequentibus ex uno principio falso in quo concordant, quod Deus necessario se habet ad quodlibet, quod est extra se, ad quod immediate vel mediante immutabili comparatur.
Ad illa que adducebantur (a) prius ad probandum, quod Aristoteles negaret primum modum. Ad primum, quod nititur probare contradictionem, forte diceret Aristoteles possibile objective non repu- gnare necessario, si producens necessario producit.Non enim requiritur quod realiter posset esse non tale, sed quod ordine naturae praeintelligitur non tale. Hoc probatur per confirmationem argumenti, quod adducebatur ab Henrico, quae est, quod de essentia divina quasi de potentia subjective, secundum ipsum, generatur Filius; certum est enim quod ista potentialitas, quasi subjectiva, non prohibet necessitatem, nec quasi potentia objectiva Filii, quia generans necessario generat.
Ad illud (b), quod adducebatur de 1. Celi et Mundi, quod una natura mutaretur in aliam, potest dici quod substantia habet esse permanens, et ideo non datur sibi semper novum et novum esse ; ergo a causa necessario causante, secundum eum, datur sibi natura necessaria formaliter,et sic si posset non esse, mutaretur ejus natura.
Per idem patet (c) ad illud 12. Metaph. de motu, quia cum sit de se possibilis,non solum potest propter hoc ab alio perpetuari, quia ab alio est, sed quia cum hoc semper habet esse novum ; et ita non est forma quae est necessario se habens, licet necessario semper sit, quia mobile totum necessario uniformiter se habet ad dans esse uniformiter necessario secundum istos. Et haec habitudo necessario uniformis mobilis ad movens, est causa motum necessario fieri, licet motus nunquam habeat esse formaliter necessarium ; est etiam hic necessitas inevitabilitatis sine necessitate immutabilitatis in mo- tu, sed ex necessitate immutabilitatis in causis ipsius motus, ita quod utraque auctoritas per hoc solvitur; sed permanens si est necessarium, simul habet esse quo est formaliter necessarium, et ita si sit corruptible, contradictio erit, non sic motus. Vel argumentum (d) Aristotelis contra Platonem 1. Celi et Mundi, procedit ex suppo sitione necessarii agentis, et tunc sic deduco : si ccelum potest perpetuari et ab agente necessario, ergo necessario perpetuabitur; huic autem necessario repugnat actus iste, corrumpere, ergo et potentia ad illum actum, quia cuicumque necessario repugnat actus, eidem necessario repugnat potentia ad illum actum, licet non cuicumque contingenti ; ergo non stat potentia ad corruptionem, nisi stet potentia ad opposita simul. Et per hoc tenet illa consequentia de possibili posito in esse, nam ex positione possibilis in esse non sequitur impossibilitas, nec nova incompossibilitas alicui necessario.
Quantum ad secundum principale, pro ista conclusione quae dicta est esse intentio amborum Aristotelis et Avicennae,arguo sic: In omni differentia entis, necessitas est perfectior contingentia. Probatio, quia necessitas est perfectio in ente in se, ergo in omni differentia entis ; ergo in illa differentia entis quae est causa, necessitas est perfectior contingentia ; perfectissima igitur causa necessario causat.
Respondetur, quod necessitas est perfectior conditio ubi est possibilis ; est autem incompossibilis rationi cause ut causa, quia sic loquimur, et non de eo quod est, causa.
Contra hoc, in multis divisionibus entis, alterum dividens est perfectum, alterum imperfectum et extrema illa quae sunt perfecta in diversis divisionibus, aut necessario concomitantur aut compatiuntur se. Exemplum, si dividatur ens per finitum et infinitum, per necessarium et possibile, per potentiam et actum: aclus, necessitas, infinitas, aut necessario se concomitantur aut compatiuntur se; ergo cum in divisione entis per causam et causatum, causa sit perfectius extremum, concomitabitur cum eo quodcumque perfectius dividens ens, aut poterit stare cum eo, et per consequens necessitas.
Praeterea, si primum causans naturaliter causaret, causaret necessario, et tunc daret necessitatem suo causato, sed nulla perfectio tollitura causato, propter modum causandi ipsius causantis aeque perfectum; causare autem voluntarie, non est modus causandi minus respectus quam causare naturaliter, ergo propter hoc quod est causare voluntarie, non tollitur necessario aliqua perfectio effcctui ergo causa causans voluntarie potest dare necessitatem effectui.
Confirmatur ratio, quia si causaret naturaliter, posset producere plures differentias entis, scilicet possibile et necessarium; si ergo causans voluntarie non posset causare nisi tantum ens contingens, videretur esse causa imperfecta, quia tuno causalitas ejus non se extenderet ad tot effectus ad quot se extenderet, si naturaliter causaret.
Item, aliqua causa necessario causat; ergo prima causa necessario causat suum causatum. Antecedens videtur manifestum propter multas causas naturales, quae necessario causant suos effectus. Consequentiam probo, quia in essentialiter ordinatis, posterius non potest habere necessitatem nisi prius habeat esse necessarium; connexiones autem causatorum ad suas causas, sunt essentialiter ordinate, ergo nulla talis connexio est necessaria, nisi illa, quae est primi causati ad suam causam, sit ecessaria.
Contra istam conclusionem in qua communiter concordant Philosophi, quod prima causa necessario et naturaliter causat primum causatum, arguitur sic: Primum agens nullo modo perficitur aliquo alio a se; agens naturale aliquo modo perficitur sua productione vel producto alio a se, ergo, etc, Minor ostenditur : "Quia agens naturale agit propter finem", ex 2. Physicorum ; sed nihil videtur agere propter finem, quo nullo modo perficiatur.
Sed ad istud primo (a) respondetur secundum intentionem Avicennae 6. Metaph. cap. ult. quod agens perfectum agit ex liberalitate, hoc est, non expectans perfectionem a producto, sicut exposita est intentio liberalitatis dist. 2. quest. de productionibus. Negandum igitur videtur quod assumitur, scilicet quod agens naturale perficitur eo quod producit, quia hoc non est nisi in agentibus naturalibus imperfectis. Et cum adducitur quod agens naturale agit propter finem, non oportet secundum Philosophos, agens primum naturale agere propter aliud quam propter se, sed propter seipsum ut propter finem, nec oportet ipsum perfici illo fine, sed esse naturaliter illum finem.
Alia etiam responsio habetur ab Avicenna quod sicut aqua ex seipsa est frigida, consequitur autem eam quod infrigidet aliud a se. Ita primum agens, si ponatur naturale agens secundum eos, ex seipso erit perfectum; sed perfectionem ejus consequetur producere perfectionem in alio, ita tamen quod illa productio perfectionis in alio non sit finis ejus, sicut nec finis aquae est infrigidare,
Ratio responsionis reducitur contra istas responsiones, quod si aqua non posset stare in frigiditate sua absque hoc quod aliquid frigefaceret, non esset summe perfecta in frigiditate, quia aliquo modo dependeret ab alio in frigiditate sua; ita igitur hic de prima causa in entitate sua respectu entitatis primi causati.
Sed ista reductio non multum cogit, quia si aqua posset producere frigiditatem per se stantem, diceret Avicenna quod quantumeumque non posset esse in se frigi- da absque hoo quod frigefaceret, non esset propter hoc dependentia in frigiditate sua; sed perfectio completiva frigiditatis, ex qua necessario produceret, vel frigus in alio, vel frigus per se stans, et ita poneret de primo ente respectu productionis in aliis.
Ultimo videtur, quod ista ratio posset sic declarari: Omne agens naturale, aut actione sua perficitur in se, aut in suo simili, aut in toto, aut per suam productionem natura ejus accipit esse in alio; hoc enim apparet inductive in omnibus. Intellectus enim agens naturaliter perficitur sua actione; ignis naturaliter agens perficitur in simili, et natura sua habet esse in alio in quo posset illa natura esse etiam igne generante corrupto, et ita videtur necessitas generationis in corruptibilibus, secundum illud 2. de Anima: "Generatio est perpetua ut salvetur esse divinum". Sol generat vermem, licet non perficiatur in se, nec natura sua accipiat esse in alio, tamen perficitur in suo toto, inquantum est pars universi, cujus universi aliqua pars producitur, et perfectio totius videtur esse aliquo modo perfectio partis. Deus Pater naturaliter producendo Filium, licet non perficiatur in se, nec in toto cujus sit pars, quia nullius est pars, tamen sua natura accipit esse in alio supposito, vel aliud suppositum accipit esse naturae ; patet igitur inductive ista major divisim, licet difficile sit assignare propter quid istius majoris. Sed si Deus naturaliter produceret creaturam, nullum istorum contingeret, nec enim perficeretur in se ex tali productione, nec in si mili, nec in toto, nec natura sua acciperet esse in producto; ergo nec creatura naturaliter producitur.
Secunda ratio apponitur (b) con tra Philosophos, quia potentia respiciens aliquod objectum per se et essentialiter, non necessario respicit illa quae non habent ordinem essentialem, sed accidentalem ad illud primum. Voluntas divina respicit primo bonitatem divinam ad quam creaturae habent ordinem contingentem non necessarium, quia non sunt necessarie ad consequendum istam bonitatem, nec augent eam; ergo voluntas divina istas creaturas non necessario respicit.
Sed ista ratio licet sit in se aliqualiter apparens, tamen videtur contradicere aliquibus dictis arguentis, quia ponit quod voluntas divina, ut respicit res in esse quidditativo, necessario vult quidquid vult; et tamen res in esse quidditativo non magis habent necessarium ordinem ad bonitatem divinam quam res in esse existentie. Videtur etiam ratio habere aliam instantiam, quia sicut voluntas divina habet essentiam suam pro primo objecto, ita et intellectus divinus; ergo et intellectus divinus accidentaliter respiceret quidquid aliud ab essentia divina respiceret pro objecto, et ita videretur sequi quod Deus non necessario sciret aliud intelligibile a se, sicut non necessario vult aliud volibile a se.
Secundam excludendo confirmo rationem, quia voluntas que determinatur ad finem, non determinatur ad aliquid eorum quae sunt ad finem, nisi quatenus per Syllogismum practicum concluditur ex fine necessitas illius entis ad finem, scilicet vel necessitas ejus in esse vel haberi ad hoc quod finis sit, vel habeatur, vel acquiratur, vel necessitas ejus in diligi ad hoc, ut finis diligatur vel habeatur. Hoc videmus in omnibus voluntatibus, quae sunt ipsius finis, quia non oportet propter finem eas determinatas esse respectu alicujus entis ad finem, si tale ens non concludatur per Syllogismum practicum esse necessarium aliquo istorum modorum ad finem; ergo cum intellectus divinus non cognoscat aliud a se esse necessarium ad finem ultimum quomodocumque, voluntas illa ex hoc quod est necessario finis, non oportet quod sit necessario alterius a fine.
Quod instatur de intellectu, non est simile, quia intellectum esse necessario respectu alicujus objecti, non ponit illud esse aliquid in entitate reali aliud a primo objecto; quia esse cognitum ab intellectu divino non ponit illud esse in se, sed in intellectu praesentialiter, non sic esse volitum, imo ponit tunc vel consequenter illud habere aliud esse a voluntate, et hoc loquendo de volitione efficaci, quia quod sic volitum est a Deo aliquando est in effectu. Non est igitur intellectus divinus ita se habens ad intelligibilia alia a se, sicut voluntas ad alia volibilia, quia ille intellectus potest esse necessario omnium intelligibilium, quatenus sunt sibi praesentia, nec per hoc ponitur aliquid aliud a Deo formaliter necessarium in esse reali. Voluntas autem non posset esse necessario aliquorum aliorum volibilium, nisi illa alia essent aliquando necessaria in aliquo esse reali, alio ab esse divino.
Istis rationibus (a), cujusdam Doctoris aliqualiter sic fortificatis, addo alias rationes et arguo primo sic: Ens absolutum quod est ex se necessarium perfecte, quantum potest cogitari aliquid esse necessarium non potest non esse, quocumque alio a se non existente: Deus est summe necessarium secundum illum intellectum praeacceptum; ergo quocumque alio a se non existente, non propter hoc sequitur ipsum non esse. Sed si necessariam haberet habitudinem ad primum causatum, illo causato non existente non esset; ergo non habet ad illud necessariam habitudinem. Majorem probo, quia ex minus impossibili non sequitur impossibilius, sicut nec ex minus falso sequitur falsius. Et hoc probo, quia si falsius habeat duplicem rationem falsita- tis, et minus falsum tantum unicam, circumscribamus a falsiori illam rationem falsitatis, qua excedit minus unicam falsum, stante alia, et a minus falso illam quam habet; tunc falsius erit falsum, et minus falsum non erit falsum, quia circumscripta est ratio falsitatis minus falsi; ergo hoc posito, falsius erit falsum, et minus falsum erit verum, et tunc ex vero sequitur falsum. Ex hoc etiam patet tunc quod ex minus impossibili non sequitur impossibilius, sed tale necessarium quale descriptum est, est magis necessarium quam quodcumque aliud necessarium ab eo,etiam secundum omnem opinionem Philosophorum; ergo ex non esse cujuslibet alterius quod est minus impossibile, non sequitur non esse istius, quod est impossibilius. Probo aliud assumptum, scilicet quod si necessariam haberet habitudinem, etc. quia habens necessariam habitudinem ad aliquid, non est illa habitudine non existente, non existente autem extremo, non existit illa habitudo; non existente igitur extremo habitudinis, non existit fundamentum.
Contra istam rationem instatur, quia principium destruitur destructa conclusione, ex primo Priorum, et tamen principium ex se videtur esse formaliter necessarium; conclusio autem non est necessaria nisi ex principio, ergo etc.
Haec instantia nulla est (b), quia stat probatio majoris, quod ex mi nus impossibili non sequitur impossibilius; sed nec est simile ad propositum, quia conclusio non est nisi quaedam veritas partialis principii quod habet quasi totalem veritatem, sicut singulare est quaedam veritas partialis respectu universalis. In entibus autem, ens causatum non est quedam entitas quasi partialis causae, sed est omnino alia entitas dependens ab entitate causae; et si ergo aliqua conclusione destructa, destruatur principium, non tamen ita erit de entitate in causa et causato.
Ad hoc autem ut istud de principio et conclusione intelligatur melius, possunt poni exempla. Prima conclusio Geometriae, quod ille lineae trianguli sic constituti sunt aequales, non videtur esse nisi quoddam particulare istius universalis: Omnes lineae ductae a centro usque ad circumferentiam sunt aequales; et ita in multis aliis conlusio non videtur esse nisi particulare, vel unius universalis, vel multorum, ex quibus simul infertur. Sicut si jungamus isti istam universalem: Quaecunque uni et eidem sunt aequalia, inter se sunt aequalia, et licet praedicatum primo conveniat subjecto ipsius universalis, id est, adaequate, non tamen convenit primo tali primitate subjecto ninus universalis; nec propter istam primitatem in principio, et non primitatem in conclusione, est talis causalitas in principio respectu conclusionis, qualis est in entitatibus unius entis respectu alterius, ita quod illa causalitas principio ponat veritatem aliam formaliter a veritate conclusionis, sicut in entibus entitas causae est formaliter alia ab entitate causati. Primitas autem praedicationis est propter primitatem terminorum, et termini speciales, licet non sint adaequati illis praedicatis, tamen attributio praedicati illis terminis specialibus particulariter sumptis, includitur in attributione ejusdem predicati terminis communibus universaliter sumptis ; includitur, inquam, sicut aliquid illius veritatis.
Secundo arguo sic (c): Aliquid fit contingenter in entibus; ergo prima causa contingenter causat. Antecedens concedunt Philosophi. Consequentiam probo sic: Si prima causa necessario se habet ad causam proximam, sit illa B; B igitur necessario movetur a prima causa, B autem eodem modo quo movetur a prima causa, movet proximam sibi, igitur B necessario causat movendo C, et C movendo. D, et sic in omnibus causis procedendo, nihil contingentererit, si prima causa necessario causat. Ista ratio pertractata est dist. 2. quest. 1. de infinitate Dei, probando Deum esse formaliter infinitum, et ideo non oportet hic amplius immorari.
Praeterea, et redit in idem (d): aliquod malum fit in universo; ergo Deus non necessario causat. Antecedens concedunt Philosophi. Probo consequentiam, quia agens necessario producit effectum suum in susceptivo quantum potest produci in eo, effectus primi est bonitas et perfectio; ergo si necessario agit, producit bonitatem in quolibet quantum ipsum susceptivum potest recipere; sed habens bonitatem tantam, quante ipsum est capax, nullam habet malitiam, ergo, etc. Et si istud argumentum posset evadi de malo in natura sicut tactum est dist 2. quest. preallegata, tamen de malo contingenter facto quod scilicet est vituperabile, non videtur possibilis evasio, quin si aliqnod tale malum eveniat, quod scilicet sit vituperabile, ac ex hoc sequatur quod contingenter eveniat, causa prima non necessario causat, sicut ostendit ista deductio.
Item, omnis causa (e) necessario agens agit secundum ultimum potentie suae, quia sicut non est in potestate sua agere et non agere, ita nec intense et remisse agere; ergo si prima causa necessario causat, causat quidquid potest causare; potest autem causare ex se omne causabile, ut probabo; ergo causat omne causabile, ergo nulla causa secunda aliquid causat. Istam secundam consequentiam probo, quia causa prior, prius naturaliter respicit causatum quam causa posterior, ex prima propositione de Causis ; ergo in illo priori, si totaliter causat totum illud, quod in secundo signo deberet causari a causa secunda, in secundo signo in quo deberet causa secunda causare, nulla est possibilis actio causae secundae, quia jam preintelligitur totus effectus causatus a causa prima. Assumptum in argumento, quod possit causare omne causabile, probo, quia habet potentiam cujuscumque cause secundae, totam etiam quae est in causa secunda, quantum ad quodlibet perfectionis, quod est in quacumque causa secunda, sicut deductum est in questione prius allegata de infinitate in via prima, gmpta de efficientia. Non requiritnr autem cum causa efficiente aliqua imperfectio,sed tantum perfectio quia causare effective est perfections simpliciter;ergo primum habens in se causalitatem omnem causae secundae, quantum ad quodlibet, quod est perfectionis, potest immediate causare ex se omne causabile, sicut et cum causa secunda. Et si consequens ultimuI, quod scilicet causae secunde priventur actionibus suis non habeatur pro inconvenienti, duco ad majus inconveniens quod causabit, et omnia et unum solum, ita quod omnia erunt tantum unum; quia sicut causabit omnia causabilia, propter hoc quod causat omnia quae potest causare, ita etiam in quacumque causatione causabit quantum potest causare, et ita perfectissimum, et ita omnia illa erunt illud unum causatum, et tunc omnia erunt unum.
Per idem medium, ex necessitate causandi et ultimata causatione, sequitur quod movebit in non tempore, aut saltem mutabit coelum in non tempore, ita quod celum non proprie movebitur.
Nec valet illa responsio tacta supa, questione preallegata de infinitate, quia ista virtus infinita habet omnem perfectionem causae efficientis in se, quam ipsa habet cum causa secunda proxima, et ideo sequitur, quod immediate potest causare omnem illum effe- ctum in coelo per se, quem potest causare cum Intelligentia; ergo et causat, si necessario agit quidquid potest, et ultra si causat illud immediate; ergo mutat, et in non tempore, quia potentia infinita agens secundum ultimum potentie suae, non potest agere in tempore. Si autem aliquis motus celi potest esse in non tempore ab isto movente, igitur est; et si hoc, ergo nulla est generatio et corruptio in inferioribus, quae sunt contra Philosophos; igitur illa ex quibus sequuntur ista, sunt falsa secundum Philosophos.
Posset dici aliter ad primum inconveniens, scilicet quod primum transferat celum in instanti, quod hoc non sequitur, quia corpus on est susceptivum translationis instantanee, ideo virtus quecumque non potest in hoe; et pre cipue patet hoc in circulatione, quia si in nunc circulatur quelibet pars lati, erit in eodem instanti in eodem situ in quo fuit prius, alioquin si pars non redeat omnino ad situm eumdem, et postea quando complebitur circulatio perveniet, igitur circulatur in tempore; sequitur ergo quod si in nunc circuletur quod in illo nunc, qucelibet pars sit in eodem situ, et quanlum ad totum et quantum ad. partes, igitur circulare in nunc est non circulare, nec omnino mutare.
Hec secunda ratio bene probat quod non ponendo movens conjunctum ipsum primum, etiam si sit potentie infinite non poterit spheram circulare in nunc, sed nec in tempore propter probationem Aristotelis, quia tunc finita potentia transferret in equali tempore.
Ex quibus sequitur, quod infinita potentia non potest omnino immediate spheram circulare, et tamen videmus eam circulari, hec igitur est necessitas Averrois ponendi movens conjunctum, id est, immediatum et finitum, sine quo primum nihil transfert spherice, quia non potest nisi mediate agere propter sui perfectionem et imperfectionem ef. fectus, inter que necessario requiritur causa proxima medians.
Contra istud, quero quid est primum movere mediate ? aut enim quia producit causam proimam moventem, cui dando esse dedit virtutem finitam moventem; aut si secundum est a se primum dat ei virtutem et influentiam aliquam qua movet; aut tertio, quia primum et secundum, eumdem effectum causant ordine quodam absque hoc quod causa secunda aliquid recipiat a prima; si tertium, sequitur quod finita potentia sine aliqua cauisa prima movebit in equali tempore cum infinita, mediante tamen causa secunda; si secundum, sequitur quod illud influxum sit aliud a natura secunde cause; igitur si negatur primum habere motum pro proimo effectu, est contra tertium, et in nulla Intelligentia est accidens contra secundum.
Et si dicatur primum esse de mente Aristotelis, et quod ipsum exponit Avicenna, nono Metaphysice de ordine Intelligentiarum, et tunc infinitas motus reducatur in primum, quia etiam infinitas durationis secunde cause est a prima semper causante, sicut Filius semper gignitur, primum autem ex se est durationis infinite. Sed successio reducatur in virtutem finitam moventis proximi, ita quod non ob aliud est ibi primum movens, nisi quia dans esse moventi. Sic bene salvatur primum efficiens et ultimus finis, quia amatus propter se a secundo movente, sed non primum movens nisi remotum, et dans esse moventi proximo.
Ad quaestionem quantum ad exponentem negativam istius exclusivae, respondeo concedendo conclusiones istarum rationum, quarum licet forte alique non convincerent Philosophos, quin possent respondere, sunt tamen probabiliores illis, quae adducuntur pro Philosophis, et forte aliquae necessariae. Dico tamen quantum ad istam partem, quod nihil aliud a Deo est immutabile, ( loquendo de mutatione, quae est versio,) quia nihil aliud est formaliter necessarium.
Quodlibet etiam aliud est mutabile subjective, nisi propter imperfectionem negativam, puta ultimum accidens, quod nullius perfectionis est capax (a), propter sui imperfectionem, ut puta si sit aliqua relatio, non est mutabilis subjective, quia non potest esse subjectum alicujus, hoc est, quia est imperfectum negative, id est, non capax alicujus perfectionis, sed nihil aliud a Deo propter perfectionem sui est immutabile, quia si aliquid est tale, hoc maxime esset prima Intelligentia, sed ilqa est mutabilis ab intellectione ad intellectionem. Probatio, potest enim habere intellectionem cujuscumque intelligibilis, quia hoc potest intellectus noster habere, non autem unicam omnium, quia tunc illa esset infinita, ex d. 2. g. 1. nec infinitas simul omnium intelligibilium, quia tunc intellectus habens eas in actu simul distinote, videtur esse infinitus; ergo potest intellectionem unius intelligibilis habere, post alterius intelligibilis intellectionem ; ergo est mutabilis.
Ad argumenta (a) pro opinione Philosophorum posita : ad illud quod arguunt de mutatione primi, si non necessario se habet ad proximum sibi, respondeo, quod. voluntate antiqua potest fieri novus effectus sine mutatione voluntatis, sicut ego volitione mea eadem continuata, qua volo aliquid jam fieri, faciam illud tunc pro quando volo illud facere; ita Deus in aeternitate voluit aliquid aliud a se esse pro aliquo tempo-, re, et tunc illud creavit pro quan-' do voluit illud esse.
Et si objicias secundum Averroem octavo Physicorum, quod saltem expectabit tempus, si non statim ponat effectum in esse quando vult illum esse, et preter hoc secundum eumdem alibi, indeter-, minatum contingentia ad utrumlibet talem indeterminationem ponit, quod sic indeterminatum, non potest ex se exire in actum, ut videtur; ergo si in Deo erit talis contingentia ad causandum, non videtur posse ex se determinari ad causandum.
Ad primum respondeo, existens in tempore et volens, aut vult efficacissima volitione, non respiciendo tempus pro quo vult illud esse, aut vult illud esse pro aliquo tempore certo; si primo modo, statim poneret volitum in esse, si voluntas sua sit perfecte potens; si secundo modo, posito quod voluntas ejus esset simpliciter potens, non statim poneret rem in esse, sed pro tunc quando vult illud esse. Expectaret igitur tempus, quia est ens in tempore, sed applicando ad Deum, auferendae sunt imperfectiones. Si enim voluntas ejus potens est, tamen voluntas ejus non habet esse in tempore, ut expectet tempus pro quo producat volitum, quod utique non vult necessario tunc esse quando vult; sed vult esse pro tempore determinato, quod tamen non expectat, quia operatio voluntatis ejus non est in tempore.
Et cum dicis secundo de indeterminatione causae contingenter causantis, dictum est alias de duplici indeterminatione, scilicet potentiae passivae et potentie activae illimitatae. Deus non est indeterminatus prima indeterminatione ad causandum, sed secunda; et hoc non tantum ad plura disparata, ad quorum quodlibet esset naturaliter determinatus, sicut Sol se habet ad multos effectus suos in quos potest, sed indeterminatus ad contradictoria, ad quorum utrumlibet poterat ex libertate sua determinari et voluntas nostra est indeterminata hoc molo indeterminatione virtutis activae ad utrumlibet contradictoriorum, et ex se potest determinari ad hoc vel ad illud.
Et si queras, quare igitur voluntas divina magis determinatur ad unum contradictoriorum quam ad alterum.
Respondeo, indisciplinati est quaerere omnium causas et demonstrationem, secundum Philosophum, quarto Metaphysice, principii enim demonstrationis non est demonstratio ; immediatum autem principium est voluntatem velle hoc, ita quod non est aliqua causa media inter ista, sicut immediatum est, calorem esse calefactivam, licet hoc sit naturalitas, ibi autem libertas ; et ideo hujus, quare voluntas voluit hoc, nulla est causa, nisi quia voluntas est voluntas, sicut hujus, quare calor est calefactivus, nulla est causa, nisi quia calor est calor, quia nulla est prior causa.
Et si dicas, quomodo hic potest esse immediatio cum sit contingentia ad utrumlibet ? Dictum est alias in questione de subjecto Theologie quod in contingentibus est aliquid primum, quod est immediatum, et tamen contingens, quia non statur ad necessarium. Non enim ex necessario sequitur contingens, et ideo hic opportet stare ad istam : voluntas Dei vult hoc, quae est contingens et tamen immediata, quia nulla alia causa prior est ratione voluntatis, quare ipsa sit hujus et non alterius.
Per hoc apparet ad illud quod Avicenna adducit, quod actio sua est in eo per essentiam, et non est in eo accidentalis, verum est, quia suum velle est sua essentia; tamen contingenter transit supra hoc objectum, vel illud, sicut infra de futuris contingentibus dicetur.
Per idem apparet ad argumentum (b) principale, quia cum necessitate Dei stat, quod illud ad quod immediate se habet sit mutabile, quia immediate ab immutabili est mutabile sine mutatione immutabilis, quia contingens habitudo est immutabilis, ad proximum sibi, ideo extremum illius habitudinis est contingens et mutabile, licet fundamentum sit immutabile.
Ad primum de illis dividentibus ens, dico quod necessarium est conditio perfectior in omni entitate quam possibile, cui conditio necessitatis est compossibilis. Non est autem perfectio in illa entitate, cui non est compossibilis, quia contradictio non ponit aliquam perfectionem; et hoc non est ex ratione sui, sed ex ratione illius entis cui repugnat, et ita dico, quod necessitas repugnat omni respectui ad posterius, quia ex quo omne posterius est non necessarium, primum non potest habere necessariam habitudinem ad aliquod eorum.
Et cum dicis, quod omnia dividentia perfectiora concomitantur se, dico quod hoc est verum de dividentibus, quae dicunt perfectionem simpliciter, et ad se, ut actus et infinitas, et hujusmodi; non autem de illis, quae dicunt respectum ad aliquid posterius, quia habere necessariam habitudinem ad aliquid tale, non est perfectionis, quia non stat cum perfecta necessitate illius, quod dicitur habere talem habitudinem. Hoc confirmatur, quia talis habitudo non est formaliter infinita, cum tamen infinitas sit nobilius extremum in divisione entis,
Ad aliud cum dicitur, si naturaliter causaret necessario causaret, et tunc daret necessitatem producto, etc. Dico quod tunc sequitur, quod necessario causaret, sicut ex antecedente includente incompossibilia sequitur consequens includens incompossibilia. In antecedente enim repugnat ei, quod est causare, modus ille, qui est naturaliter, quia causare dicit productionem diversi in esse, et ita contingenter naturaliter dicit modum causandi necessarium, et ita respectu necessarii; et ideo sequitur consequens includens simul duo opposita ratione causationis et modi causandi, hoc modo, prima propositio est vera. Et cum addis, nulla perfectio tollitur a causato, propter modum perfectiorem causandi ipsius cause, concedo; nec modus causandi voluntarie tollit aliquam perfectiorem a causabili, sed tollit a causabili necessitatem, quae est in se perfectio, sed incompossibilis causabili, et dat perfectionem causato comipossibilem sibi, sicut voluntarie in causatione dicit modum compossibilem causationi.
Per hoc apparet ad confirmationem de pluribus differentiis entis producibilibus. Dico quod ens causabile non potest habere differentias istas necessarium et possibile esse, sed omne ens causabile est tantum possibile, et ideo non est imperfectionis in causa non posse causare istas differentias, quia ad impossibile nulla est potentia. Similiter, si per impossibile naturaliter causaret, et ideo necessario non produceret possibiles differentias entis, quia tantum produceret necessaria, non contingentia.
Ad ultimum dico, quod nulla est connexio causati et causae secundae simpliciter necessaria, nec aliqua causa secunda causat necessario simpliciter, sed tantum secundum quid. Prima pars apparet, quia quaelibet dependet ab habitudine prime causae ad causatum.
Similiter nulla causa secunda causat, nisi prima causa causante causatum ejus, et hoc prius naturaliter quam ipsa causa proxima causat; prima autem non causat, nisi contingenter, ergo secunda simpliciter contingenter causat, quia dependet ab ipsa causatione primae, quae simpliciter contingens est. Secunda pars, scilicet de necessitate secundum quid, patet, quia multe cause naturales quantum est ex parte earum, non possunt non causare effectus, et ideo necessitas est secundum quid, quantum scilicet estex parte earum, et non simpliciter, sicut ignis, quantum est ex parte sui, non otest non calefacere, tamen potest absolute non calefacere, Deo non cooperante, sicut'perfecte apparuit de tribus pueris in camino ignis.
On this page