Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum generatio Filii in Divinis sit aeterna
Alensis 1. p. q. 42. m. 4. art. 1. D. Thom. 1. p. g. 42. art. 2. D. Bonavent. hic q. . 3. Richardus art. 2. q. 1. Durand. q. 4. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 4. cap. 15. Vide Scot. 8. Met. g. 1. et 2. Vasq. 1. p. disp. 167. Mayron. hic q. 1.
Circa distinctionem nonam quaeritur unum, scilicet : Utrum generatio Filii sit aeterna in divinis? Quod non, quia ubi idem est esse et duratio, si aliquid est principium esse et durationis; sed Pater est principium esse Filii, quia principium divinitatis secundum Augustinum i. de Trin. cap. 17. ergo est principium durationis Filii.
Praeterea Augustinus 15. de Trin. cap. 15. Imperfectionis est in verbo nostro, quod est formabile antequam formetur; ergo imperfectionis videtur in verbo, quod est formari; hoc igitur non competit Verbo divino.
Praeterea : Si generatio Filii est eterna; ergo Filius semper generatur; ergo Filius nunquam genitus est, et ita nunquam est Filius. He duae consequentie probantur per Augustinum 83. - q. 37. "Qui semper nascitur, nunquam natus est" ; ergo si Filius semper nascitur, nunquam natus est. Ultra, quod nunquam natum est, nunquam est Filius; igitur si Filius semper nascitur, ergo nunquam est Filius.
Oppositum,Ambrosius 1. de Trin. cap. 6. et ponitur in littera. Si Pater prius erat Deus, et postea genuit, geneatiois accessione mutatus est : avertat Deus hanc amentiam, semper igitur habuit Filium.
Similiter auctoritas Hilarii in littera : Inter gignere et gigni nullum est medium, scilicet durationis; si igitur proprium est Patri semper genuisse, proprium est Filio quod semper genitus est.
Ad quaestionem (a) dico, quod sic, quia generatio non est ibi sub ratione mutationis, sicut dictum est dist. 5. q. 2. ideo non habet terminos correspondentes terminis generationis mutationis, scilicet esse post non esse, propter quos terminos repugnat generationi mutationi, eternitas, quia non possunt simul esse, sed alterum ante alterum; ergo non eternitas, sed tantum est ibi generatio productio in esse substantie per modum nature.
Ex hoc ostendo (b), quod sit .aeterna, quia agens omnino sufficiens, hoc est, a nullo dependens, et producens per modum nature habet productionem sibi coevam, et etiam productum perfectum, si non agit per motum; sed Pater generans producit per modum nature, et est agens omnino sufficiens a nullo dependens; igitur habet generationem sibi coevam; igitur et genitum, quia non producit per motum. Major apparet, quia quod producens praecederet suam productionem, hoc non posset esse, ut videtur, nisi quia, vel in potestate ejus esset agere et non agere; vel quia si ex se determinaretur ad agendum, tamen posset impediri propter defectum alicujus, a quo dependet in agendo. Haec omnia excluduntur per ea, quae posita sunt in majore, scilicet esse agens sufficiens et producere naturaliter. Si etiam non istis positis praecederet productum, hoc esset, quia producens produceret per motum; igitur istis amotis et motu, non tantum productio est sibi coaeva producenti, sed etiam productum. Minor apparet quantum ad omnes conditiones, quia generans naturaliter generat, et est producens omnino primum; igitur a nullo alio de- pendet in producendo, et naturam suam nullo modo communicat per motum, quia non potest esse motus in natura illa.
Per istam (c) rationem tenet illud exemplum Augustini 6. de Trinitate cap. 1. de magnis, vel 2. de parvis, de igne et splendore, quod "si ignis esset aeternus , haberet splendorem sibi coaevum". Istud exemplum declaro sic : Quandocumque concurrunt in aliquo, ratio communioris et minus communis, quidquid in illo sequitur per se rationem communioris, sequitur etiam eam ubi invenitur absque ratione minus communi. Hoc apparet in omnibus communibus habentibus proprias passiones, et eorum inferioribus. Igitur si in; creatura concurrat ratio causantis naturaliter, et ratio producentis naturaliter, quidquid sequitur creaturam, ratione hujus communioris, quod est producere naturaliter, sequitur etiam eam ubi invenitur sine causatione naturaliter. Sed quod ignis habeat splendorem sibi coaevum, hoc non sequitur ipsum praecise per hoc, quod est causans naturaliter, sed ex hoc quod est producens naturaliter, quia si (per impossibile) non causaret illum, sed produceret, ita quod splendor esset ejusdem naturae cum igne, adhuc non minus sequeretur coaevitas; igitur ubi est vere ratio producentis naturaliter sine ratione causantis naturaliter, sicut est in divinis, ibi vere sequitur producens habere productum naturaliter sibi coaevuI.
Ista solutio (d) etiam confirma- tur, accipiendo illud quod reperitur perfectionis sparsim in generationibus diversarum creaturarum, et relinquendo ea, quae sunt imperfectionis. In generationibus enim successivorum, hoc est, perfectionis in eis quod dum fiunt, sunt ; imperfectionis est in eis quod non manent, sed habent esse tantum in fluxu partis post partem; in generatione permanentium, hoc est, perfectionis, quod manent, et imperfectionis, quod non sunt, dum fiunt, quia hoc ponit imperfectionem in faciente, quia non est perfectum faciens. Similiter in facto, quod necessario habet esse post non esse in indivisibilibus successivorum, hoc est, perfectionis, quod dum fiunt, sunt, et tota simul sunt, sed imperfectionis, quod raptim transeunt. Aggregando igitur perfectiones habebitur genitum, quod simul generabitur et erit, et permanenter erit, hoc est genitum generari, et perfecte esse in nunc perfecte stante, quod est nunc eternitatis, hoc est propositum.
Ad primum (a) argumentum dico, quod principium dicitur multipliciter, sicut apparet 5. Metaph. cap. 1. et si accipitur eodem modo, bene potest concedi quod si sit principium alicujus, quod sit principium illius, quod est idem ipsi.' Sed principium non consuevit construi cum hoc, quod est durationis pro principio originis, sed tantum pro principio, quod sit quasi terminus illius durationis, a quo, sicut instans dicitur principium temporis; et sive hoc sit ex usu sermonis vel ex virtute sermonis, non concederetur ista: Pater est principium durationis Filii, sine determinatione, sed bene concederetur ista : Pater est principium originativum ceternitatis Filii.
Quando igitur arguis per identitatem esse et durationis, quia quidquid est principium unius, et alterius, concedo, si principium uniformiter accipitur respectu esse et durationis. Sed ly principium, non construitur cum ly durationis, in ratione talis principii, ly principium construitur cum ly esse, quia respectu esse est principium originativum, et ideo non sequitur, sed est fallacia aequivocationis , vel amphibologie. Sed ad hoc, ut consequentia teneat, oportet determinare principium in consequente per hoc, quod est originans vel originale, sic, Pater est principium originale duratiouis Filii, quod concedo, ut dictum est.
Ad secundum dico (b), quod verbum nostrum est dupliciter in feri: uno modo est in fieri, quod est propria gignitio ipsius verbi. Alio modo est in fieri quod est propria inquisitio praecedens illam gignitionem illius verbi, quam inquisitionem Augustinus vocat cogitationem volubilem. Quod verbum nostrum sit in fieri hoc secundo modo, hoc est imperfectionis et ex parte verbi, quia ponit novitatem ; et ex parte intellectus nostri, quia ponit imperfectam causalitatem, et hoc modo verbum divinum non est in fieri, et ideo concedit Augustinus verbum nostrum cogitatione formari, ita quod prius sit formabile quam formatum, in illa inquisitione prima. Sed quod verbum nostrum sit in fieri quantum ad gignitionem,non est imperfectionis, imo est necessarium ad per se rationem verbi, et erit etiam in patria, et ita non est imperfectionis in Verbo aeterno, semper esse in fieri, id est, gigni absque omni inquisitione praevia.
Ad tertium dico (c), quod Augustinus videtur negare Filium semper nasci in quaestione preallegata, cum tamen Origenes dicat oppositum, sicut allegat Magister in littera super illud Jeremiae, 11. Inventa est. Gregorius tamen Moralium 29. super illud Job. 38. Sciebas quando nasciturus, videtur dicere aliqua, quibus possunt ista dicta concordari: Non possumus ( inquit) dicere semper nascitur, ne imperfectum aliquid videatur, ne, inquit, aliquid videatur imperfectum. Non dixit, (imperfectio est si dicatur semper nasci,) sed videtur significari imperfectio, hoc est, iste serm0, semper nascitur, non significat generationem esse ita perfectam, sicut sermo iste significat eamdem esse perfectam, semper est natus ; ista enim, semper est natus, magis exprimit veritatem, quam sita, semper nascitur, licet utraque sit vera.
Ad cujus intellectum (d) sciendum est, quod verba cujuscumque temporis dicuntur de Deo vere, sive significent actus personales, sive essentiales, sicut patet per Augustinum super Joannem hom. 99. super illud Joan. 16. Non enim loquetur a semetipso, sed quecumque audiet, loquetur. Audiet, inquit Augustinus de Spiritu, quod utique audivit et audit, quia Spiritum sanctum audire est a Patre Filioque procedere, et per consequens quod audiet, audivit et audit, sicut quod scit, scivit et sciet; igitur vult ipse dicere, quod verba omnium temporum vere dicuntur de Deo, et illud apparet per illud quod adducit Magister in littera dist. 8. cap. 2.
Sed quid significant ista verba (e) diversorum temporum, cum dicuntur de Deo ? Respondeo, magis proprie possunt dici consignificare nunc aeternitatis quam differentias temporis, non tamen illud nunc absolute, quia non esset variatio tunc diversorum modorum significandi temporis, sed inquan tum coexistit partibus temporis ut cum dicitur : Deus genuit, consignificatur nunc aeternitatis, ut sic sit sensus : Deus habet actum generationis in nunc aeternitatis, inquantum illud nunc coexistebat praeterito. Deus generat, hoc est, habet actum in nunc eternitatis , inquantum nunc eternitatis coexistit praesenti; et ex hoc patet, quod cum illud nunc vere coexistat cuilibet differentie temporis, vere dicimus de Deo differentias omnium temporum.
Expressius tamen secundum B. Gregorium significatur divinae generationis veritas per hunc sermonem : semper natus est, am pe istum sermonem : semper nascitur, quia per ly natus, significatur nativitas ut perfecta; sed cum ly semper, significatur ut perfecta cum omni parte temporis coexistere, et ita non tantum significatur omni parti temporis coexistere, sicut significatur per istam : semper gignitur, sed significatur etiam omni parti temporis coexistere sub ratione perfecta, et in hoc videtur expressissime significari veritas hujus processionis.
On this page