Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum si Spiritus sanctus non procederet a Filio, posset stare distinctio realis ipsius a Filio
QUAESTIO II. Utrum si Spiritus sanctus non procederet a Filio, posset stare distinctio realis ipsius a Filio ?
Alensis i. part. quest. 70. m. 3. art. 3. D. Thom. 1. part. quest. 36. arl. 2. Richard. hic qust. 2. D. Bonavent. quest. 2. Durandus. guest. 2. Henric. quodlib. 5. quest. 9. Goffred. quodl. 7. q. 4. Capriol. hic qust 2. Gabr. . 2. Greg. qust. 1. arl. 1. Vasquez 1. part. dist. 147. Suar. 1. p. tract. 3. lib. 10. cap. 2. vide Scotum in Theorem. S non potest probari distingui, et 4. Physic. qust. 12. movet similem qust. e suppositione si daretur vacuum. Mayron hic. Baccon. dist. 13. qust. 1.
Quod non, quia secundum Boetium de Trinit. Essentia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem; ergo nulla persona distinguitur ab alia, nisi quae refertur relative ad illam; sed si Spiritus sanctus non procederet a Filio, non posset stare distinctio realis ad ipsum, quia non referretur ad ipsum, igitur, eto.
Praeterea Augustinus 2. de Civit. cap. 10. "Sed ideo simplex dicitur (supple Deus) quoniam quod habet, hoc est, exceplo quod relative queque persona ad alteram dicitur, sicut Pater habet Filium et non est Filius". Spiritus sanctus igitur, si non procederet a Filio, esset Filius, quia tunc non relative diceretur ad eum.
Contra 5. de Trinit. cap. 14. "apparet quod Spiritus sanctus non est Filius, etsi exeat a Patre, quia exit non quomodo natus, sed quomodo datus".
Hic dicitur (a) quod quaestio nulla est, quia positio includens incompossibilia non potest poni nec sustineri, quia in ea slatim includitur redargutio, quod est inconveniens ultimum ad quod potest respondens reduci. Tali enim positione posita, nulla regula disputationis potest salvari, scilicet ex positis concedendo sequens et negando repugnans, quia statim oportet concedere repugnantia, quae includuntur in posito. Quod autem istud positum quod ponitur sit tale, probatur, quia summo necessario repugnat summum impossibile, quidquid est in Deo ad intra, est summe necessarium; ergo repugnans sibi est summe impossibile ; ergo positio supponens Spiritum sanctum non procedere a Filio, est summe impossibile, quia oppositum est summe necessarium, scilicet ipsum procedere a Filio; et impossibile includens incompossibilia videtur esse magis impossibile quam impossibile talia non includens; ergo, etc.
Contra istam positionem (b) est hoc, quod ista positio videtur esse fuga questionis. Movetur enim quaestio ut inquiratur, quid sit principium distinctivum reale Filii a Spiritu sancto, utrum filiatio an sola spiratio activa. Quia si filiatio,igitur per quodcumque incompossibile circumscripta spiratione activa, adhuc remanebit ratio distinguendi.
Praeterea, licet (c) positio, que statim ex intellectu suo includit contradictoria non possit admitti, tamen illa, quae ex intellectu suo tantum unum contradictorium includit et aliud non, nisi per consequentiam accidentalem vel per locos extrinsecos, bene videtur posse admitti, quia tali positione posita, possunt sustineri regule disputationis ; potest enim concedi sequens consequentia essentiali, et negari repugnans. Si autem inferatur aliud repugnans sequens per locum extrinsecum vel consequentia accidentali, negandum est illud sequi, quia propositio illa, per quam talis consequentia teneret, destrueretur expositione. Nunc autem spiratio activa non est de per se intellectu Filii, ut persona est, sed quasi passio communis Patri et Filio; igitur circumsoripta illa, ponendo Filium in esse Filii, non ponuntur contradictoria ex primo intellectu positi, sed tantum alterum, scilicet quod Filius sit Filius, et reliquum non nisi ex consequentia accidentali, et per locum extrinsecum, ex remotione quasi passionis, removendo quasi subjectum; igitur ista positio non sic includit opposita quin possit admitti.
Item si aliquid (d) essentialiter inclusum in aliquo ponatur removeri ab eo, quod tamen non sit ratio inhaerentiae praedicati, bene potest queri an isto vel illo circumscripto, insit tale predicatum vel non, etiam quantumcumque positum includat contradictoria, non tamen repugnat huic proposito, quin altera pars hujus quaesiti sit determinate danda, puta, si circumscribatur ab homine animalitas, quod tamen includit incompossibilia,et quaeratur: Utrum hoc circumscripto, possit homo distingui ab asino? Videtur determinate posse responderi quod sic, quia non per animalitatem conveniebat homini sic distingui, sed per rationalitatem ; igitur licet spiratio activa esset de ratione Filii, adhuc tamen ipsa circumscripta quaeri potest : utrum Filius distinguatur a Spiritu sancto, vel non ? quia non quaeritur, nisi utrum praedicatum circumscriptum fuit praecise causa distinctionis, vel aliud praedicatum non circumsoriptum.
Praeterea, aliud est ponere aliquid, et illo posito ulterius quaerere de aliquo proposito, et aliud est quaerere de veritate alicujus conditionalis. Quia quaerere de aliqua conditionali ad nihil obligat, et si igitur aliquam probabilitatem haberet opinio, dicendo, posito quod Spiritus sanctus non procederet a Filio, etc: nullam tamen probabilitatem habet, quando quaestio sic est proposita sicut eam proposui : Utrum si Spiritus san- ctus non procederet a Filio, posset stare distinctio realis ipsius a Filio ? Ibi enim quaero de conditionali quadam, scilicet si Spiritus sanctus non procederet a Filio, an sequatur essentialiter ipsum non distingui ab eo ? ita quod oppositum consequentis non possit stare cum antecedente, loquendo de formali intellectu eorum.
Contra istam opinionem etiam. sunt multae auctoritates. Una Augustini 5. de Trinit cap. 6. "Si Pater non esset innascibilis, nihil prohiberet eum genuisse Filium" ; et tamen ista positio concomitanter includit incompossibilia, scilicet quod Pater non sit innascibilis. Et Richard. 3. de Trinit. cap. 16. "Si sola una persona in divinitate esset, nihil prohiberet eam habere plenitudinem sapientie vel intellectus, cum tamen concomitanter ad plenitudinem sapientiae vel intellectus", sequatur pluralitas personarum.
Item etiam Philosophus 4. Physic. arguit, posito quod esset aliquod spatium et non haberet corpus sensibile, sed sonum vel colorem, quaerit utrum esset vacuum? et respondet, quod si natum esset recipere corpus, esset vacuum, si non, non. Ergo tali posita positione, que tamen per ipsum ponit incompossibilia, quia accidens ut sonum et colorem esse sine subjecto, potest quaeri de aliquo an sequatur, scilicet intelligendo de naturali consequentia. Quia etsi positum includat incompossibilia, non tamen omnia incompossibilia naturali consequentia, sed ad ipsum potest sequi aliquod contradictorium naturali consequentia, et aliquod aliud nullo modo, nisi sicut ad impossibile quodlibet.
Ideo admittendo quaestionem, est una opinio, quae dicit, quod si non procederet ab eo, nullo modo distingueretur ab eo, et habet pro se duas rationes. Una ratio est ista : Relatio in divinis aut distinguit secundum quidditatem aut secundum esse ; non secundum esse, quia sic transit in essentiam, igitur secundum quidditatem. Sed secundum quidditatem tantum respicit oppositum, igitur tantum distinguit ab opposito ; sed posita illa hypothesi non essent in Filio et Spiritu sancto relationes oppositae.
Secunda ratio est talis: Si relationes disparatae possent sufficienter distinguere personas ; ergo cum tales duae sint in Patre, ut generatio activa et spiratio activa, Pater esset duae personae.
Confirmatur ratio, quia tantam distinctionem videntur habere istae relationes, spiratio activa et generatio activa, quantam habent eorum relativa vel correlativa; igitur ita possunt hec distinguere sicut illa.
Auctoritas adducitur Anselmi, libro suo de processione Spiritus sancti. Sed quia ipsum adducit uterque pro se, et sit altercatio magna de intentione ejus, quae fuerit, ideo hic nolo multum circa intentionem ejus immorari.
Contra istam (a) opinionem sunt rationes, quae sumuntur ex duobus mediis. Primum medium est ex fatione formali constitutivi. Secundum medium est ex distinctione emanationum.
Ex primo horum arguitur: Quo-' cumque formaliter aliquid constituitur in esse, eodem distinguitur, quia eodem est aliquid ens et unum unitate convenienti tali entitati; et si unum, igitur in se est indistinctum, et ab aliis distinctum. Sed Filius constituitur in esse personali filiatione; ergo et ea formaliter distinguitur ab omni alia persona; igitur per impossibile, vel incompossibile, circumscripto quocumque alio et maxime posteriori filiatione, remanebit Filius filiatione, distinctus personaliter a quacumque persona. Assumptum patet, quia Filius non constituitur in esse personali spiratione activa, quia illa est communis Patri et Filio, et non sunt in eo proprietates positivae aliae quam generatio, passio, et spiratio, actio ; ergo, eto.
Respondetur, quod formali constitutivo non distinguitur aliquid a qocumque, sed tantum ab illis, cum quibus maxime convenit et a quibus non distinguitur aliquo alio nisi illo formali constitutivo. Exemplum, homo rationalitate non distinguitur a lapide, sed a speciebus animalis, cum quibus convenit maxime et a quibus in paucissimis videtur distingui; a lapide distinguitur animalitate, quae non est formale constitutivum ejus, quia lapis est inanimatus. Ita dicitur in proposito, quod Fi- lius cum Patre convenit in spiratione activa, et in hac distinguitur a Spiritu sancto. Proprio autem suo formali, scilicet, filiatione distinguitur a Patre cum quo maxime convenit ; quare, etc.
Contra istud et primo,quia quodlibet habens aliquod esse, distinguitur distinctione conveniente illi esse, a quocumque alio per aliquod, quod est de ratione ejus, inquantum habet tale esse; Filius igitur personaliter distinguitur per aliquod, quod est de ratione ejus inquantum est persona; spiratio activa non est de ratione ejus inquantum persona, sed Filio jam posito est quasi proprietas adventitia. Ex hoc etiam patet, quod exemplum adductum non est ad propositum, quia et si homo distinguitur a lapide, non per rationale primo distinguitur, tamen per aliquid quod est de essentia sua, ita quod inconveniens esset ipsum per nihil quod est de essentia sua a lapide distingui,licet tantum per risibilitatem, ita est ergo in proposito.
Ex hoc etiam patet, quod exemplum concludit propositum; homo enim non distingueretur essentialiter a lapide inquantum animal, si animal non esset de essentia ejus,quod tamen est, licet non sit ultimum constitutivum ejus. Sic autem arguitur in proposito: Quodcumque distinguitur ab alio per se inquantum tale distinguitur per aliquod, quod est per se de ratione ejus inquantum tale, Filius per se distinguitur a non Filio, igitur per aliquod, quod est de essentia ejus; sed hoc non est vis spirativa, (consequitur enim proprietatem constitutivam ejus,) ergo, eto.
Secundo sic (b) : Per formale constitutivum distinguitur constitutum ab omni alio, etiam si per impossibile quodcumque aliud abillo circumscribatur, quia per illud distinguitur primo, id est, adaequate ab omni non tali; sed quodcumque non habens illam formam constitutivam est non tale ; igitur per illam distinguitur ab omni alio non habente illam. Ista ratio declaratur, quia licet homo non tantum per rationale distinguatur a lapide,sed etiam per animalitatem, non etiam primo distinguitur per rationalitatem, id est,non ade quate,quia tunc quodlibet distinctum a lapide esset rationale. Sed adaequate in genere corporis, primo distinguitur a lapide per animatum, tamen circumscribendo per intellectum ab homine, quodcumque aliud a rationali, per illud solum distingueretur essentialiter a quocumque non rationali, et ita a lapide, qui non est rationalis. Non igitur tantum illud distinguit realiter quod distinguit adequate, sed etiam illud quod solum si poneretur, esset inoompossibile illi a quo distinguitur.
Confirmatur ista ratio principalis sumpta ex proprio constitutivo, quia si Pater per impossibile non spiraret, sed Filius, adhuc tamen Pater paternitate distingueretur a Filio et Spiritu sancto,sicut paternitate constituitur in esse personali.
Ex secundo medio (c) scilicet ex distinctione emanationum arguitur sic : Generatio distinguitur a spiratione, et hoc per impossibile, circumscripto omni alio a ratione generationis et spirationis, aut saltem circumscripto hoc, quod spiratio activa esset a Filio, dum tamen staret distinctio principiorum generandi et spirandi; ergo et quolibet tali circumscripto staret distinctio Filii et Spiritus sancti. Probatio consequentie, quia impossibile est unam personam duabus productionibus totalibus accipere esse. Nulla enim productione aliquid accipit esse, qua per impossibile circumscripta, non minus acciperet esse, sed si productione hac et illa acciperet aliquid esse, et utraque complete, quia utraque esset perfecta, igitur utraque circumscripta haberet esse per alteram complete, et ita neutra, et utraque acciperet esse.
Ad istam rationem, ponuntur aliquae responsiones ad antecedens, et quia de hoc tractabitur dist. 13. modo non insisto. Conclusiones istarum rationum concedo, et magis patebit propositum declarata illa distinctione emanationum.
Ad auctoritatem (d) Boetii concedo, quod relatio multiplicat Trinitatem, et tamen non tantum distinguit a relatione opposita, sed a qualibet relatione disparata, cui formaliter non est idem, quia sicut in genere Qualitatis, albedo non tantum distinguitur ab altera qualitate contraria, sed etiam ab omni alia disparata, quia non est albedo dulcedo formaliter, nec odor; et si aliqua disparata esset incompossibilis alteri disparatae in eodem supposito, non tantum dis- tingueretur natura a natura, sed etiam requireretur distinctio suppositorum ; ita aliqua relatio disparata ab alia relatione disparata distinguitur, absque aliqua alia incompossibilitate. Aliquae autem non tantum habent distinctionem, sed etiam incompossibilitatem sive incompossibilem rationem in eodem supposito, quales sunt relationes disparatae accipiendi naturam, quia persona, quae disparatis modis acciperet naturam, non unico modo haberet naturam,
Ad Augustinum (e) de civit. Dei, dico quod quaelibet persona, hoc est, quod habet, nisi quod relativum habet correlativum, et non est illud; posita autem illa hypothesi, Spiritus sanctus non haberet Filium, ut correlativum et spirantem ; et ideo non sequitur, quod Spiritus sanctus est Filius, quia non haberet Filium, nec sicut intrinsece, nec sicut correlativum originans. Excipit autem Augustinus quod illud quod habetur, non est habens, quando habetur ut correlativum; non igitur accipit Augustinus nisi quod habetur, vel eo modo quo dicitur Filius habere divinitatem, vel quo modo dicitur habere Patrem. Unus modus est habendo formaliter vel essentialiter, alius modus est habendo correlative vel originaliter.
Ad rationes pro secunda opinione (f). Ad primam dico, quod tam secundum quidditatem, quam secundum esse manet ibi relatio. Quocumque enim modo manet secundum quidditatem, manet secundum ejus esse, quod est esse ad aliud, quia quidditas relationis non po- testesse sine esse ad aliud,quia intelligendo relationem sine esse ad aliud, non intelligitur relatio, sed absolutum, quia secundum Augustinum 7. de Trinit. cap. 1. "Si est ad aliud, non est substantia, et si est substantia sive ad se, jam non est relatio". Quocumque etiam modo transit esse, transit et quidditas; quia sicut esse ad aliud, quod est esse relationis, vere est idem essentiae, ita et quidditas relationis est idem essentiae; nihil enim est ibi, quod non est idem. Manet igitur et quidditas et esse, quia relatio non est formaliter essentia divina, quia sicut dicit Augustinus 7. de Trin. cap. 2. "non eo verbum quo sapientia" ; transit autem utrumque, quia cum hoc quod non est formaliter idem, est vere idem, sicut sepe dictum est.
Cum igitur dicis, aut distinguitur secundum esse, aut secundum quidditatem, dico quod secundum quidditatem, et secundum esse ad aliud.
Et cum dicis : sic transit, ergo non sic distinguit. Consequentia non valet, quia transit secundum identitatem, et manet secundum formalitatem ; et quia non oportet veram identitatem esse formalem, quia formalis ratio hujus transeuntis, non est formaliter ratio illius essentie in quam transit, ideo huic rationi formali competit, quod est huic proprium; est autem ei proprium, distingui realiter ab omni relatione tam opposita quam disparata ei incompossibili, et ideo cum hoc quod vere transit, vere manot quantum sufficit ad distinctionem realem, tam ab opposita relatione quam etiam relatione disparata sibi incompossibili.
Ad secundam cum dicitur de duabus proprietatibus in Patre, responsum est dist. 2. p. 2. quest. 2. Non enim oportet tantam esse distinctionem vel incompossibilitatem productionum activarum, quanta est productionum passivarum, quia impossibile est idem duabus productionibus oppositis produci et accipere esse, non autem est incompossibile idem duabus productionibus activis communicare esse distinctis personis.
Pro hac conclusione, quod Spiritus sanctus distinguitur a Filio, etiam si on procederet ab co, nota auctoritatem epressam beati Anselmi de processione Spiritus Sancti, cap. 1. in fine, ubi dicit sic: Filius autem, ut interim aliam causam dicam, quoniam nondum constat, quod Spiritus sanctus sit de illo et procedat, ideo non est Spiritus sanctus; nec Spiritus sanctus est Filius, quia Filius nascendo habet esse de Patre, Spiritus sanctus vero non nascendo, sed procedendo. Item cap. 3. facit istam consequentiam e intentione, circa medium cap. Si (inquit) Spiritus sanctus non erit de Filio, sequitur de Spiritu sancto Filium esse. Quero de veritate hujus antecedentis, qua aut ideo Spiritus sanctus non procederet a Filio, quia essent eadem persona ; et si sic intelligitur consequentia Anselmi, non magis erit Filius de Spiritu sancto quam e converso, si autem intelligat Anselmus, quod sint distincte persone, igitur habeturdistinctio inter eas ante processionem, quod est propositum. Ista auctoritas est ponderanda.
On this page