Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio
Alensis 1. part. quest. 43. m. 4. D. Thom. 1. p. quest. 36. art. 2.et 3. Richard. hic quest. 1. D. Bonavent. quest. 1. Henric. Quodlib. 5. quest. 9. Bassolis hic quest. unic. Durand. .1. .Suarez 1. p. tract. 3. lib. 10. c. 1. Bellarm. lib. 2. de Christo, c. 22. et segg. Vasq. 1. p. d. 146. Mayron. hic Bacon. d. 12. q. 1.
Circa distinctionem undecimam quaero duo. Primo, utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio. Quod non, Damascenus lib. 1. c. 8. A Patre procedentem et in Filio quiescentem, Spiritum sanctum dicimus. Item, cap. 11. Spiritum sanctum dicimus ex Patre, ex Filio non dicimus. Item idem in epistola de Trisagio ad Jordanum Archimandritam in fine : Pater et Verbum et Spiritus sanctus, et subdit : ex Patre quidem, Filii autem, et non ex Filio, sed Spiritus oris Dei.
Item, per rationem Grecorum, nihil tenendum est, ut articulus fidei, nisi quod continetur in Evangelio, quod complete continet fidem, aut saltem in Scriptura novi Testamenti; sed non videtur expressum in novo Testamento, quod Spiritus sanctus procedat a Filio, ergo, eto.
Item, dilectio in nobis non procedit a Verbo, quia notitia non habet causalitatem respectu volitionis; igitur similiter nec in prototypo.
Item, voluntas ponitur tertia pars imaginis, 15. de Trinit. cap. ultim. Igitur non est principium producendi, sed productum. Respondeo, dilectio vocatur voluntas, sed voluntas potentia pertinet ad parenem, licet non constituat parentem, sed quasi advenit, sicut secunda fecunditas in Patre.
Item, spiratio passiva est propria uni personae in divinis; igitur et activa. Probatio consequentiae, utraque enim videtur aeque perfecta et aeque incommunicabilis.
Contra in Symbolo Niceno: "Ex Patre Filioque procedit". Athanasius etiam in Symbolo : "Spiritus sanctus a Patre et Filio".
In ista quaestione dicuntur Greci discordare a Latinis, ut videntur auctoritates Damasceni sonare; sed de ista discordia dicit Linconiensis in notula quadam super finem Epistolae de Trisagio, quod sententia Graecorum est, quod Spiritus sanctus est Spiritus Filii, sed non procedens a Filio, sed a solo Patre per Filium tamen. Et videtur haec sententia contraria nostrae, quia dicimus Spiritum sanctum a Patre et Filio procedentem.
Sed forte si duo sapientes, unus Graecus et alter Latinus, uterque verus amator veritatis et non propriae dictionis, unde propria est, de hac visa contrarietate disquirerent; pateret utique tandem ipsam contrarietatem non esse veraciter realem, sicut est vocalis, alioquin vel ipsi Graeci vel nos Latini sumus vere heretici. Sed quis audet hunc auctorem, Joannem scilicet Damascenum et Beatos, scilicet Basilium, Gregorium Theologum, Gregorium Nazianzenum, Cyrillum et similes Patres Graecos arguere hereseos? Quis iterum argueret hereseos B. Hieronymum, Augustinum et Ambrosium, Hilarium et consimiles Latinos ? Verisimile igitur est, quod non subest dictis verbis contrariis contrariorum Sanctorum sententia discors; multipliciter (a) enim dicitur, sicut hoc hujus, sic hoc ex illo vel ab illo, qua multiplicitate forte intellecta et distincta, pateret contrariorum verborum non discors sententia. Quidquid sit de eis, ex quo Ecclesia Catholica declaravit hoc esse tenendum, sicut de substantia fidei, sicut patet, Extra de summ. Trinit. et fid. Catholica, cap. firmiter, tenendum est quod Spiritus sanctus procedat ab utroque.
Ad hoc est ratio talis (b) : Habens principium perfectum productivum prius quam intelligatur habere productum, potest illo principio producere, quando scilicet principium est ita perfectum, quod non dependet a passivo, nec potest per aliquid impediri; sed Filius habet voluntatem, quae est principium productivum amoris adaequati, et habet eam, ut praein- telligitur producto, actu voluntatis; ergo potest ea producere, igitur et ea producit. Probo minorem, generatio et spiratio habent aliquem ordinem inter se, ita quod aliquo modo generatio est prius spiratione, in illo priori communicatur genito omnis perfectio divina, quae sibi non repugnat, et ita voluntas; ergo habet tunc voluatatem, ut priorem producto per actum voluntatis, quia adhuc non intelligitur productio aliqua facta per modum vel actum voluntatis.
Assumptum etiam de ordine istarum productionum, (licet videatur esse manifestum ex ordine potentiarum,) probatur tamen per hoc, quod quando duo actus primi habent ordinem in aliquo, si uterque sit perfecte activus, habebunt etiam consimilem ordinem in eliciendo suos actus. Addidi autem perfecte activus, ad excludendam formam substantialem et qualitatem in corporibus,' ubi licet forma substantialis sit activa et qualitas similiter, et forma substantialis sit prior qualitate, tamen qualitas habet actum suum prius, sed hoc est ex imperfectione activitatis formae substantialis. In Patre autem intellectus et voluntas sunt perfecte principia activa, et habent ordinem quemdam, quia fecunditas intellectus constituit ipsum Patrem, non autem fecunditas voluntatis; ergo ista fecunditas intellectus aliquo modo prius habebit actum suum, quam fecunditas voluntatis actum suum.
Probant alii istum (c) ordinem productionis ad productionem, per hoc quod sicut se habet intelligere ad velle, ita dicere ad spirare. Sed ista probatio videtur deficere. Velle enim praesupponit intelligere, quia per illud intelligere, objectum illud circa quod dicitur esse dilectio, est sufficienter praesens, et absque illa intellectione non esset sufficienter praesens voluntati ut posset velle, sed per actum dicendi non est praesens voluntati praecise objectum, cujus amor spiratur, quia sic Pater voluntate spirat; in eo tamen non habetur objectum praesens formaliter per notitiam genitam, quia nihil novit notitia genita, ut dicit Augustinus 13. de Trinitate, sed intellectione sibi ingenita habet objectum sibi praesens, et ista est notitia, quae praesupponitur actui spirandi; ergo non est similis necessitas, quod generatio praesupponatur spirationi, sicut quod intellectio praesupponatur volitioni.
Concedo, quod instantia bene probat quod non est similis necessitas, sed inter intellectionem et volitionem est ordo propter duo. Unum est propter praesentiam jam dictam ; aliud est propter istarum potentiarum ordinem in operando, quia istae potentiae tales sunt, quod una est naturaliter ordinata prius operari quam alia. Prima ratio non est ratio prioritatis generationis ad spirationem, sed secunda. Sicut enim inquantum sunt potentiae operative, est aliquis ordo inter operationes earum, ita inquantum sunt potentie productive, est aliquis ordo productionis earum, licet non sit ordo ne- cessitatis propter praesentiam objecti talem habendam.
Exemplum hujus est : si in igne calor et siccitas sint causae vel potentie active, natae tamen ordinate elicere actus suos, ita quod siccitas non possit desiccare, nisi calor prius calefaciat; ista necessitas ordinis non est, quia per calefactionem fit objectum desiccabile praesens sicco ut desiccet, sed propter naturam istarum potentiarum activarum. Et si in illo priori, in quo calidum calore calefacit, communicaret calefacto vel produceret in calefacto, non tantum calorem, sed etiam siccitatem quam habuit ; calefactum eadem siccitate desiccaret cum calefaciente, quia in illo instanti nature in quo est desiccatio, una siccitas est in calefaciente et calefacto. Ita intelligendum est hic quod in illo signo originis, in quo Pater producit actum voluntatis, principium productivum idem est in Patre et Filio, et ideo Filius eadem productione producit Spiritum sanctum cum Patre.
Ad auctoritates Damasceni videtur posse responderi per notulam illam in Linconiensi, de qua dictum est. Prima tamen auctoritas ejus posset exponi, si loquatur de voluntate et non de Spiritu sancto, quia tunc posset dici quod voluntas, quae est principium spirandi, ipsa est a Patre in Filium, quia Pater communicat eam Filio et quiescit in Filio, hoc est, non ulterius communicatur sua ratio principii fecundi, licet eadem voluntas communicetur Spiritui sancto in se; sed littera Damasceni ibidem videtur loqui de persona Spiritus sancti, et non de voluntate qua spiratur.
Ad rationem illam de Evangelio, dico quod Christum descendisse ad inferna, non docetur in Evangelio, et tamen tenendum est sicut articulus fidei, quia ponitur in Symbolo Apostolorum ; ita multa alia de Sacramentis Ecclesiae non, sunt expressa in Evangelio, et tamen Ecclesia tenet illa esse tradita certitudinaliter ab Apostolis, et periculosum esset errare circa illa quae non tantum ab Apostolis descendunt per scripta, sed etiam quae per consuetudinem universalis Ecclesie tenenda sunt, nec Christus in Evangelio docuit omnia pertinentia ad dispensationem Sacramentorum. Dixit enim discipulis suis in Joanne : Adhuc habeo multa vocis dicere, sed non potestis portare modo, cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Multa igitur docuit eos Spiritus sanctus, quao non sunt scripta in Evangelio, et illa multa quaedam per Scripturam, quaedam per consuetudinem tradiderunt. Similiter diversa symboladiversis temporibus sunt edita contra diversas hereses de novo orientes, quia quando insurgebat nova heresis, necessarium erat declarare veritatem, contra quam erat illa haeresis; quae veritas, etsi prius erat de fide, non tamen erat prius tantum declarata, sicut tunc contra errorem illorum, qui eam negahant.
Ad aliud de verbo nostro, dico quod illud imperfectionis est in imagine creata, quia verbo non communicatur eadem natura cum mente, et ideo nec libertas formaliter. Verbo autem divino communicatur natura Patris, et eadem voluntas cum Patre, et ideo habet eam ut fecundam, respectu productionis Spiritus sancti, quia intelligitur ordine originis prehabere illam, antequam Spiritus sanctus spiretur.
Ad ultimum dico quod non sequitur, quia non potest natura divina pluribus productionibus haberi in una persona, sicut patebit in sequenti quaestione, quia utraque productione haberet naturam et neutra haberet; tamen una persona potest pluribus productionibus communicare naturam, et plures personae possunt una productione producere personam, et ideo si passiva sit tantum in uno, non sequitur quod etiam activa sit tantum in uno.
On this page