Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum tota charitas (a) praeexistens corrumpatur cum nova inducitur, ita quod nulla realitas eadem numero maneat in charitate majore et minore.
D. Thom. 1. 2. quest. 32. art. 2. D. Bonavent. hic part. 2.quast. 4. et 2. Richard. art. 2. q.1. et 9. Rubion. q. 3. Bassol. q. 2. Suar. in Meiaph. disp. 46. sect. 1. Rada. 1. tom. controv. 18. art. 2. Tolet. 4. PAysic. quast. 1. omnes contra Goffred. Scotus optime et fuse de hact tractat. 3. Physic. quist. ^. Durand. dist. 17. quest. 9. Mayron. d. 18. quaest. 2. Bacon. dist. 15. quast. 1.
Circa — argumentum — charitatis, supposito quod charitas possit augeri, secundum illud Augustini ad Bonifacium : Charitas meretur augeri, ut aucta increatur et perfici ; et secundum illud Augustini 6. de Trin. cap. 1. In rebus incorporeis, idem est melius esse quod majus esse, aliqua autem charitas est melior altera, quia ei correspondet majus pramium essentiale ; ergo aliqua charitas est major alia, hoc, inquam, supposito.
Quaero de modo augmenti charitatis, et primo : Utrum tota. charitas praeexistens corrumpatur cum nova inducitur, ila. quod nulla realitas eadem numero maneat. in. charitate majore et minore ?
Ponitur sententia Goffredi dicentis totam enlitatem praeexistentem, in augmentatione deperdi, pro qua Scotus 3. Physic. q. 4. ponit 12. argumenta fortissima.
Hic dicitur (b) quod nihil charitatis praeexistentis manet idem numero in charitate aucta ; sed totum quod praefuit corrumpitur, et aliud. individuum perfectius illo generatur.
Ad hoc ponitur ratio , quia termini motus sunt incompossibiles ex 9. Physic. igitur hujus motus vel mulationis quo charitas augetur, termini erunt incompossibiles ; ergo illud. quod est terminus ad quem, simpliciter est incompossibile termino a quo ; ergo non includit idem numero.
Confirmatur ista ratio, quia sicut in speciebus ponitur magis et minus propter ordinem essentialem specierum, ita videtur ponendum suo modo in individuis ejusdem speciei. Sed species perfectior, quae dicitur major, est simpliciter alia natura ab imperfectiore, ita quod nihil idem numero nature inferioris manet in superiore, imo superior est perfectior inferiore, quia actualior, ut pa- et in formis substantiarum separatarum, unde Deus, qui est actualissimus est simplicissimus ; ergo in individuis ejusdem speciei, nihil imperfectioris idem numero manet in perfectiore.
Refellit hanc opinionem de qua latius agit 3. Physic. q. 4. sex viis. Prima, eodem instanti quo elicitur actus meriti, augetur charitas; ergo tunc manet charitas eliciens. Secunda, alias actus centesimus non magis augeret quam secundus, vel effectus esset perfectior causa. Terlia, in remissione, sequeretur quod calidum remittens frigidum, causaret novum individuum frigoris. Quarta, alias accidens non susciperet magis et minus plusquam substantia contra Philosophum. Quinta, natura qualitatis in quarto gradu vel simili, esset species ad omnes tales gradus. Sexta, non maneret prwexistens quantitas quando fit augmentatio, ex quo sequeretur primo, rarefactis vel condensatis speciebus vini consecrati, non manere ibi corpus vel sanguinem Christi. Secundo, hanc rarefactionem vel condensationem a causa naturali non posse fieri, quia non supponitur materia, nec quantitas, propter duas vel tres primas. Scotus tenet resolutive oppositum cum communi.
Contra (c) istam positionem arguitur sex viis, quarum prima sumitur ex praessuppositione forme in augmento ilius forme, et secundum isiam viam arguo primo sic : licet non necesse sit Deum augere charitatem in illo instanti in quo elicitur actus meritorius, quo meretur charitas augeri, tamen potest tunc augere charitatem, ita quod augmentum quod quis meretur, simul tempore detur quando actus elicitur.
Ex hoc arguo : iste actus, qui meretur augmentum charitatis est meritorius ; igitur praessupponit charitatem in isto instanti in quo elicitur, quaero quam ? non istam novam partem, quae acquiritur, quia ista sequitur actum, sicut praemium meritum ; ergo praesupponit istam, quae praeexistebat, et per consequens non corrumpitur illa in illo instanti, quia si sic, tunc in illo instanti. non posset actus meritorius elici, in quo tamen. quis meretur augmentum charitatis.
SI autem proterviat. quis, quod Deus nunquam auget charitatem in inslanti, in quo habetur actus meritorius respectu augmenti, sed semper posterius duratione, pro eo quod non auget propter actum inquantum elicitur, sed inquantum est in acceplione. divina, et hoc. modo. manet post instans in. quo elicitur, et. tunc post ipsum confertur augmentum.
Licet ista responsio. omnino sil improbabilis, pro eo quod non evadit difficultatem in aliis : Primo quidem, quia in virtutibus moralibus et intellectualibus, virtus augetur peraetum elicitum, et non. quando actus ille non est, quia quod non est, nihil causat ; ergo quando actus ille inest, tunc. est ratio augendi habitum ; ergo si lune generetur novum individuum, et corrumpitur individuum quod prefuit, sequitur (d) quod actus augmentativus habitus non elicietur ab. habitu, sed a sola potentia, quod videtur inconveniens, quia tunc secundum dicta. in praecedent quaestione, actus augmentativus habitus esset imperfectior, quam alius non augmentativus habitus elicitus ab habitu.
Et si etiam concedat. conclusionem, quod actus augmentativus habitus acquisit! elicitur a sola potenla, quamvis hoc videatur inconveniens, non tamen evadet hanc difficultatem specialem, si ponatur species intelligibilis augeri per actus intelligendi, quia non potest ille actus elici a sola potentia, circumscripta specie, quia sicut patuit dist. 3. hujus primi,non sufficiunt intellectus sine. specie ad. actum intellieendi eliciendum ; ergo non potest aliqua. inlellectio augere speciem, quie. elicitur a. sola. potentia. illa ; igitur intellectio augmentativa speciei, praesupponit speciem. et. non illud individuum quod. generatur ; ergo individuum praeexistens non corrumpitur.
Quod si negetur intellectionem augere speciem intelligibilem, ultima instantia. ad. propositum. est. ista : Voluntas per actum suum potest remittere actum intelligendi, quod probatur, quia potest totaliter corrumpere intellectionem et amovere intellectum ab. hoc actu, et tamen volitio illa. remissiva intellectionis praesupponit necessario intellectionem, non aliquam novam, qua sequatur ipsam volitionem, patet ; igitur aliquam praecedentem ipsam volitionem, et per consequens intellectio praeexistens non. corrumpitur per eam.
Secunda (e) via est ex perfectione illius formis, quae inducitur per augmentum. Ubi arguo primo sic : In actibus augmentativis habitus, actus decimus potest esse imperfectior primo, et tamen per istum actum decimum augetur habitus ad aliquem gradum, ad quem non potuit primo augeri per primum, vel secundum actum. Quod non posset esse, si fotum praeexistens corrumpatur, quia perfectio primi vel secundi actus in se erat major, et per consequens individuum, in cujus generationem potuit primus actus, potuit esse perfectius illo individuo in quod potuit decimus actus ; ergo quod perfectius sit. illud. quod se- quitur. decimum, quam primuni, non erit, quia movum individuum generatur virtute decimi, sed quia praeexistenti generato per actus precedentes aliquid additur, et ita. manebit praeexistens.
Si dicatur (f), quod praecedentes actus eliciti a charitate. maneant in acceptione divina, licet non in se, nec in alio impresso a se vel ab eis, non solvitur arguraentum in. acquisione habituum naturalium et moralium.
Praeterea, ratio. non. solvitur (g) in agentibus naturalibus. Pono enim, quod alicui calido in novem gradibus, adveniat aliquod calidum in gradu minori ; illud potest aliquo modo intendere calidum illud novem graduum, et per consequens illud quod est in termino actionis, est perfectius in caliditate quam. sit ipsum agens adveniens et augmentans. Hoc esset impossibile, si esset individuum novum generatum per actum illius calidi Jam praesentis.
Nec potest evadi hoc per ordinem (h) graduum, puta quod agens potest reducere ad gradum perfectiorem illud passum, quod fuit sub aliquo imperfectiori gradu, quod non potuit in. principio reducere, sicut agens potest animare passum quod prius fuit organicum, et tamen non organicum non potest reducere ad perfectionem tantam ; et hoc propter ordinem formarum vel graduum in forma, propter quem ordinem existens sub imperfectiori, potest stalim. duci ad perfectius ; non sic, si non esset sub illo gradu. Non valet, inquam, hac responsio (1), quia si calidum octo graduum intendat calidum decem graduum, et ista in- tensio fiat per caloris corruptionem preeexistentis, et generationem novi individui ; igitur in. illo instanti. in quo generatur calidum decem graduum, genitum excedit in perfeclione ipsum generans, quod est impossibile ; igitur non fit sic. augmentaltio.
Tertia via (K) sumitur, et accipitur in naturalibus, et in actione contra-- rii per contrarium. Calidum. enim agens in frigidum, antequam corrumpat totaliter. frigidum, remittit. ipsum. $i in ista remissione generatur individuum, quaero a quo. generante ? $i non fugiatur ad agens universale, quia fuga est hic irraüonabilis, non. potest. assignari aliquod particulare generans hujus individui, quia calidum remittens frigidum non potest per se generare aliquod individuum frigidi ; igitur nee novum remissum.
Quarta via sumitur ex hoc (lI), quod Philosophus concedit eo modo motum in accidentibus, quo negat in substantiis, et per consequens magis et minus in accidentibus, sicut requiruntur ad motum, non sic in substantiis, Si autem non esset aug- « mentum in accidentibus, nisi per corruptionem praeexistentis et. generationem novi, et tali modo potest invenire magis et minus in substantiis ; igitur non salvatur magis motus hic quam ibi.
Quinto arguitur per hoc (m) quod natura sub determinato gradu magis vel minus esset species ad individua, et hoc species inferior contenta sub specie nature, et ita nulla species nature intensibilis vel remissibilis, erit. individua seu specialissima. Consequentia prima probatur, quia quidquid dicitur per. se in quid de individuis, et. est per se unum, est species eorum ; natura in determinato gradu tali vel tali, dicitur in quid de individuis et est. per se unum, quia tola natura secundum hunc gradum essentialiter est eorum, qua aemp; habent. naturam in. tali gradu, et gradus nihil. addit. quod accidat nature. Patet ergo quod natura in lali gradu est species. Patet etiam quod natura in tali gradu est minus commune specie nature in se ; Igitur erit species inferior in ordine naturae.
Sexto et ultimo arguitur, quod si ratio adducta pro positione valeret, concluderet eodem modo de quanto molis, sicut. de quanto virtutis, et ila quando: quantum molis augeretur, nihil. proprie maneret. idem ; ergo in augmentatione proprie dicta, quantitas. molis aucta non remaneret secundum quantitatem praeexistentem, quod videtur inconveniens.
Respondetur secundum istam positionem concedendo conclusionem, quod ita. est. novum individuum quanti molis, quando aliquid est majus, sicut aliquid intensius est aliud individuum — qualitatis. vel quantitatis virtualis.
Sed contra hoc arguitur, quia duo videntur sequi inconvenientia. Primo, quod si rarefiant species vini in sacramento altaris, erit quantitas molis major quam prius, quia rarefactionem concomitatur major quanüilas ; ergo illa quantitas, qua fuit vini, non manet post rarefactionem ; igitur nec manet ibi sanguis, quia non tenetur communiter ibi sanguis manere, nisi quamdiu manent acci- dentia, quae. affecerunt vinum conversum.
Aliud inconveniens, quia tunc videretur quod talis rarefactio non posset esse virtute agentis naturalis vel quod ageret agens naturale, non praessupposita materia aliqua vel subJeeto. Patet, quia ibi non praesupponitur materia. substantialis, quia ibi non est substantia alterabilis, nec etiam. praessupponitur. ibi. quantitas eadem numero manens per te, et tamen agens naturale potest (ut videtur) sic rarefacere vel condensare istas species ; igitur agens naturale potest agere. non praesupponendo aliquid in sua actione.
Ad ista inconvenientia respondetur. Ad primum, quod quamdiu manent accidentia similia illis quae affecerunt vinum, manet sanguis, licet autem non maneant eadem, manent tamen similia post rarefactionem.
Ad aliud, conceditur quod. virtus naturalis potest agere nullo manente communi sub terminis, non tamen creat, quia hic posterius naturali ordine sequitur prius, ita non est in creatione.
Contra istas responsiones arguitur, quia cum quantitas illa nova numero differat a praeexistente, et non alio modo differat quantitas aqua a quantitate vini nisi numero tantum, quia non specie, ut patet ; sequitur quod propter talem permanentiam accidentium specie non numero, non plus manet sanguis sub quantitate ista nova quam maneret sub quantitate aquae si. ibi esset, praecipue, cum ista qualitas nova, non magis inclinetur ad afficiendum vinum, eujus quantitas fuit prior, quam ad afficiendum aquam.
Contra aliam responsionem, videtur esse inconveniens, quod virtus naturalis activa, non supponat in actione sua subjectum.
Praeterea quaero, quomodo unum istorum sequitur ad reliquum ? aut sine actione naturalis agentis, et hoc est manifestum inconveniens, quia tunc agens naturale frustra ageret, quia sine eo illud consequens. adessel; ergo non sequitur nisi per actionem naturalis agentis, sed tale agens non potest ponere effectum in esse sine causa materiali, nisi posset creare, quod repugnat naturali agenti.
Praeterea, secundum hoc posset dici quod agens naturale effective inducit animam intellectivam, quia ipsa naturali ordine consequitur ad organisationem corporis ; consequens habetur communiter pro inconvenienti.
Ad quaestionem igitur propter rationes improbantes istam opinionem, et praecipue duas vel tres primas, teneo conclusionem oppositam, quod realitas illa positiva, quae erat in charitate minore manet eadem realiter in charitate majore, qualiter autem hoc fit, patebit in solutionibus sequentium questionum.
Ad argumentum in oppositum dico quod non sequitur, manet forma eadem in individuo perfecto et imperfecto, ergo ipsa mutatur subjeclive, quia non manet sicut materia sub forma, sed sicut natura in individuo supra quam- quodlibet individuum aliquid addit. Et ratio defectus consequentiae est, quia illud quod est subjectum unius individui naturee, est etiam subjectum alterius individui, et illud etiam est possibile et mutabile ab. individuo in individuum; ipsa autem forma, sicut unius individui non est subjectum, ila nec alterius, et per consequens nec mutabilis de uno ad aliud.
Supposito charitatem posse augmentari, quia secundum Augustinnum 6. de Trin. c. 7. "In his, quae non mole magna sunt, hoc est majus esse, quod melius esse" ; quaeritur de modo augmentationis, et primo : Utrum in augmentatione charitatis, charitas praeexistens. corrumpatur, cum nova inducitur.
Quod sic, quia si non corrumperetur, tunc forma charitatis mutaretur de minori ad majus; hoc est falsum, quia forma simplex subjectum transmutationis esse non potest.
Contra, primo de Generatione, oportet auctum manere ; ergo et charitatem praeexistentem auctam per novum gradum charitatis sequentis, oportet manere et non corrumpi.
Hic dicitur, quod in omni intensione cujuscumque forme de novo advenientis, gradus forme praecedens corrumpitur in adventu alterius gradus sequenlis, quia termini motus sunt incompossibiles ; gradus iste praeexistens, et ille de novo adveniens in illa augmen(ationis mutatione formae, sunt termini illus mutationis, ergo non sunt sunul ; igitur una corrumpitur in adventu alterius, ergo, etc.
Huic opinioni addo duas eonfirmationes. Prima sit ista: Eodem modo se habent magis et minus in eadem specie, quomodo se habent proporlionabiliter magis et minus in diversis speciebus. Sed in diversis speciebus quanto una species est perfectior alia, tanto perfectius continet. eam, et modo simpliciori, ita quod secunda species contenta ab ea non facit additionem ad ipsam; igitur, cum simplicitas sit perfectio in omnibus formis, videtur etiam quod in eadem specie forma simplicior sit perfectior, non habens gradum vel formam proexistentem sibi additam.
Item, consimili modo se habent majus et minus in formis accidentalibus, quomodo se habent in formis substantialibus, si in. substantia esset majus et minus. Sed secundum omnes ponentes majus et minus in forma substantiali, substantia perfectior et in eadem specie, est simplicior alia non. faciens additionem cum minus perfecta, sed continens aliam modo simplici, ut ponitur de anima Christi, quod non fuit compositior anima Petri, sed simplicior, et tamen perfectior in. essentia anima; igitur eodem modo de forma accidentali.
Hac questio addita est, et in substantia eadem est cum praecedenti, sed copiosius tractat tam rationes Goffredi quam earum refutationes, qua sunt eodem ordine quo in praecedenti quaestione posit: et efficacissimc. Respondet novis rationibus pro sententia Goffredi adduc. tis, de quo fusius agit 3. Phys. quest. 4.
Contra istam opinionem arguitur sic: Supposito quod possibile sit Deum augere charitatem in. illo instanti quo elicitur actus meritorius, ponatur igitur in esse, quod tunc augeat; quaero tunc a qua charitate elicitur actus iste meritorius, quia necessario ab aliqua charitate elici- tur, ut prius ostensum est? Non a charitate infusa de novo, quae augebat charitatem in illo instanti in quo fuit sub actu, quia est praemium talis actus, et sequitur. aliquo ordine actum illum meritorium. Nec elicitur a charitate praeexistente, quia secundum te, illa corrumpitur, nam in infusione posterioris charitatis corrumpitur prior; igitur in illo inslanti in quo charitas augetur, est actus meritorius, et tamen a nulla charitate, quod est impossibile.
Dices, quod. Deus non auget charitatem in illo instanti quo elicit aetum meritorium, sed actus charitatis transit. et. fit in. acceptatione divina tanquam quoddam remunerabile, et tunc Deus acceptando actum meritorium, dat post augmentationem charitatis praeexistenüs, ut quoddam praemium actus, et non dat simul in eodem instanti pramium cum merito, sicut non dedit Angelis bonis in primo instanti naturae in quo meruerunt beatitudinem, sed in alio instanti nature posteriori.
Contra, licet istud posset dici in proposito de virtutibus infusis, non tamen potest dici in augmentatione virtutum. naturalium, moralium et intellectualium, et maxime moralium. Nam virtus moralis augetur per actus morales, sicut. generatur ex eis 2. FEfhicor. actus igitur qui augmentat et auget virtutem moralem, non auget nisi quando est ; quando igitur auget, quaero utrum est ab aliqua virtute vel non ? si sic, a qua virtute ? non praecedente, quia illa corrumpitur ; nec a gradu quem nunc facit, quia ille est posterior sicut effectus sua. causa ; igitur quando auget virtutem, non est ab aliqua virtute. Sed haec est impossibile, quia tunc non esset virtuosus, et tamen generaret virtutem, quod est contra Philosophum 2. //hic. et contra omnem intellectum, quia ex similibus actibus similes actus generantur.
Et eodem modo posset argui de habitu intellectuali, dum est actus speculandi, augmentatur habitus intellectualis, vel speculativus, quia quod non est, nihil facit, sed ille actus non est ab habitu praecedente, quia tunc non est talis habitus, sed corrumpitur in illo instanti in. quo est augmentatus, nec a gradu sequent, quia ille sequitur; igitur non potest dici quod talis aliquo modo augeat, quia nullus est terminus aliunde per quem fiat augmentatio.
Item, voluntas potest remittere actum intelligendi, quia potest omnino per suum cve/le actum ejus corrumpere, avertendo ipsum a consideratione omnis objecti secundarii, ne ipsum determinale consideret, sed omnem actum voluntatis naturaliter praecedit actus intellectus. In illo igitur instanti in quo voluntas remittit actum intellectus per actum suum imperatum, oportet intellectum esse in actu suo, non in actu intenso praeexistente, quia ille actus non manet intensus, quando voluntas sic eum remittit per positum; nec in actu remisso ,quia ille naturaliter sequitur actum. voluntalis, igitur si actus remissus non sil aliquid realitatis actus intensi, sequitur quod in illo instanti in quo voluntas est in actu suo, respectu alicujus objeeli, quod respectu illius objecti non sit naturaliter prius in- tellectus in actu, et tunc. voluntas vult incognitum, quod est impossibile.
Secundo arguitur sic, supposito quod actus secundus vel tertius possil intendere habitum, licet non. sit perfectior nec intensior primo actu, lune arguo: Si actus posterior intendit habitum, et tamen non est necessario intensior nec perfectior actu quocunque praecedente; non igitur generat novum individuum charitatis. perfectius, quod est contra te. Probatio consequentiae, quia actus generans habitum, non potest generare nisi secundum proportionem sue virtutis ; si igitur iste actus, qui est imperfectior primo actu, generat individuum charitatis et perfeclius, hoc vel erit in virtute actuum praecedentium, et tunc. manent et non corrumpuntur, sicut ponit opinio ; vel virtute propria, et tunc effectus erit perfectior sua causa totali in virtute, quod est falsum.
Tertio sic: Calidum corrumpens frigidum, prius remittit. frigidum, cum enim sint duo motus simul intensio et augmentatio in calore, et remissio in frigiditate motus, scilicet intensionis caloris et remissionis frigiditatis; igitur secundum hanc opinionem generatur novum individuum frigidi. Qucero tunc terminum d quo istius motus ad. frigiditatem ? non potest dici quod frigiditas major praecedens, quia illa frigiditas corrumpitur; nec sequens gradus frigiditatis remissior, quia tunc effectus excederet suam causam in entitate et perfectione, quod non est intelligeibile, secundum Augustinum super Gen. et 83. q. quest. 2.
Item, omne quod movetur dum movetur, partim est in. termino d quo et partim in termino ad quem. 6. Physic. Si igitur calidum agat in frigidum in toto motu, frigidum habet aliquid de termino ad quem, scilicet de calido ; si igitur in toto motu non remillatur frigidum antequam corrumpatur, sequitur quod contrarium in summo et non remissum, sil cum aliquo gradu sui contrarii ; et eum non habeant iste formae latitudinem, sequitur quod contraria in summo possunt esse simul, remittatur autem frigidum; igitur secundum hanc opinionem generatur aliud suppositum frigiditatis.
Sed illud non generatur ex frigido praecedente, quia illud corruptum est; igitur generatur ex calido, et ita calidum generaret frigidum, quod est impossibile.
Item, quarto sic : Si semper corrumpitur forma praecedens, sequitur quod non possit esse motus secundum gradus forme qualitatis, quia statim quando receditur a termino a quo, generatur alia forma ; igitur tantum erit motus in qualitate secundum gradus mobilis. Sed hoc esset falsum, quia tunc esset motus continuus, cujus tamen partes non coputarentur ad aliquem terminum communem, quia mutatio coputans, quaero in quo est? aut est in aliquo divisibili, aut in aliquo indivisibili. Non in parte divisibili, quia nulla pars tota simul alteratur, sed pars ante partem, secundum istam opinionem ; igitur esset ista mutatio in indivisibili, et ita punctus fieret calidus.
Item, sequitur etiam. quod omne calefactibile, dum calefit, infinitis caloribus calefiat, quia si fiat motus praecise. secundum. gradus mobilis successive, cum infinite. partes sint in mobili, ut in calefactibili saltem in potentia, et nulla pars mobilis in eodem gradu caloris calefieret cum alia, sed alio calore et in alio gradu, sequitur quod totum fiet calidum infinitis gradibus caloris, quod est impossibile.
Praeterea, ratio eorum non valet, quia tunc concluderet. universaliter de omni augmento, et ita in augmento corporali terminus praecedens et gradus augmentans essent inconipossibiles, quod est destruere augmentum.
Respondetur. secundum — istam viam concedendo — conclusionem, quod ita est novum individuum quanti molis, quando aliquid fit majus, sicut. quando aliquid. fit intensius secundum virtutem, fit novum individuum intensionis.
Sed contra hoc videntur sequi duo inconvenientia. Primum, quod si rarefiant species vini in Sacramento Altaris, erit quantitas ejus major secundum molem quam prius, quia talem rarefactionem concomitatur major quantitas. Quantitas autem que fuit vini, post rarefactionem non manet ibi, sed corrumpitur secundum istam opinionem ; igitur non manet ibi sanguis post rarefactionem speciei vini, quia non tenetur communiter quod sanguis ibi manet, nisi quamdiu manent aceidentia et species accidentium, quae affecerunt vinum conversum in sanguinem.
Aliud inconveniens sequitur, quia tunc videretur, quod talis rarefactio non posset esse virtute agentis naturalis, vel quod agens naturale age- ret de nihilo, nulla materia vel substantia praessupposita, quod videtur impossibile. Consequentia — patet, quia ibi non praesuppontitur in. tali rarefaetione materia. substantialis, quia substantia. non est ibi alterabilis; nec praessupponitur etiam, per le, eadem quantias numero manens ante rarefactionem, et tamen agens naturale potest istas species sic rarefacere et condensare, et ita agens naturale potest agere, nihil praesupponendo suc actioni.
Respondetur ad ista inconvenientia. Ad primum dicitur, quod quamdiu manent accidentia similia illis que affecerunt vinum, manet sanguis, licet autem non maneant eadem, manent tamen similia post rarefactionem.
Ad aliud conceditur quod virtus naturalis potest agere nullo manente communi sub terminis, non. tamen creare, quia hic posterius naturali ordine sequitur prius ; igitur non est creatio.
Contra istas responsiones arguitur, quia cum quantitas illa nova numero differat a praeexistente, et non alio modo differat quantitas aque a quantitate vini nisi numero tantum, quia non specie, ut patet, sequitur quod propter talem permanentiam accidentium eorumdem specie non numero, non plus maneat sanguis sub quantitate illa nova quam maneret sub quantütate aque, si ibi preise esset, cum ista quantitas nova non magis inclinetur ad afficiendum vinum, cujus quantitas fuit prior quam ad afficiendum aquam.
Contra secundam responsionem, quaero quomodo unum istorum sequitur ad. alterum ? aut sine actione agentis, et hoc est manifestum inconveniens, quia tunc agens naturale frustra ageret, quia sine eo, illud consequens esset, igitur non sequitur nisi. per actionem agentis naturalis. Sed tale agens non potest ponere effectum in esse sine causa materiali ; igitur per dictam constitutionem in esse, non prohibetur creatio vel actio talis, qualis repugnat agenti naturali.
Praeterea secundum hoc posset dici quod agens naturale effective inducit animam intellectivam, quia ipsa naturali ordine consequitur ad organisationem — corporis ; consequens habetur communiter pro inconvenienti.
Concedo ergo conclusionem istarum rationum, et quod illa realitas positiva, quae est in charitate minore manet eadem in charitate realiter majore, nec corrumpitur nisi quantum ad esse quod habuit prius per se, et manet in alio ut pars in toto. Exemplum de materia per se vel forma per se, quae non corrumpuntur ut sunt in toto, sed manent perfectius in. toto, quam quando habuerunt esse per se. Hoc patet in quanütate molis, quando augmentatur.
Ad rationem illus opinionis dico quod termini motus per se, cujusmodi sunt privatio et forma,sunt incompossibiles ; sed forma remissa et ipsa augmentata non sunt per se hujus termini motus, quia forma remissa non est privatio, sed positio quiedam. Non tamen oportet quod forma, qua» per accidens concomilatur terminum a quo,per se corruimpatur.
Ad primam conformationem dico quod est ad. oppositum, quia ordo specierum est secundum essentias et quidditates, et ideo una non continet essentiam et quidditatem alterius. Sed ordo secundum gradus ejusdem lorme, est secundum partes materiales quee» possunt esse simul; et forma quando est sub talibus pluribus gradibus forme, tanto est intensior et perfectior; opposito igitur modo est hiec et ibi.
Ad aliam confirmationem dico quod est. ad oppositum, quia Philosophus eo modo quo concedit majus et minus in accidentibus, negat in substantiis majus et minus; hic autem, scilicet in substantia, non negal secundum partes molis, imo sic concedit ibi ; igitur isto modo negat majus et minus in accidentibus, scilicet secundum partes molis. Negat autem in substantiis majus et minus secundum gradus forme ; igitur isto modo concedit in accidentibus. Unde quia ponit formam substantialem in se indivisibilem, ideo nullum gradum forme ponit cum alio opposito modo in accidentibus, quia forma accidentalis est divisibilis secundum gradus, ideo quilibet gradus compatitur alium et perficitur eo.
Ad rationem principalem dico, quod forma non est subjectum mutaionis, sed se habet respectu diversorum graduum ejus, sicut species ad duo individua quae de novo habent esse speciei, quia cum multiplicantur individua de novo, species modo esse incipit in uno. individuo et modo in alio, unde non est motus forme secundum istos gradus, quia non sunt accidentia superaddita naturce forme, sed sunt modi intrinseci dicentes certum gradum quantitatis virtualis illius formae, etc.
On this page