Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

QUAESTIO V. Utrum (a) illud positivum charitatis praeexistens quod manet in augmento, sit tota essentia charitatis intensa.

Alensis in continuat. 3. part. coll. 69. art. 2.et 3. Divus Thomas 1. 2, quast. 52. artic. 1. et 2. et 2. 2. quast. 24. art. 5. Divus Bonaventura Aic 2. part. quaest. 2. Richardus art. 2. qucst. 2. Rubion quaest. 3. Bassol. quest. 2. Gabriel quaest. 2. Gregorius quaest. 2.. Major quaest. 8. Anton. Andr. 8. Metaphysic quast. 8. Suarez in Metaph. disp. 46. sect. 1. Rada. 1. tom. conLtrovers. 18; art. 2. Toletus 4. Physic. quast. 1. Vasquez 1. 2. disp. 82. c. 3, Salas citans multos 1. 2, tract. 10. disp. ^. sect. 4. Vide Scotum. 3. Physic. quaest. 3. et ^.

Quinto, supposito quod charitas prior non corrumpatur, quando augmentatur charitas, quaero propter aliam opinionem de augmento charitatis : Utrum illud. positivum charitatis praeexistentis, quod manet in augmento, sit tota essentia charitatis intense, ita quod si poneretur charilas intensa sine subjecto, nullam realitatem haberet positivam in se essentialiter aliam ab illa, quae praefuit in charitate remissa.

Et quod hoc modo realitas charitatis praeexistentis sit tota essentia et realitas. charitatis auctae, probatur. Primo, quia 8. Metaphysic. formae sunt sicut numeri, quoad hoc, quod sicut numerus quilibet additus numero numerum variat, ita quilibet gradus in forma additus variat speciem ; ergo in essentia hujus forme non potest addi aliquid manente eadem specie. Supponitur autem, quod intensa est ejusdem speciei cum remissa ; ergo non additur ibi aliquis gradus ultra realitatem ipsius formee.

Praeterea, 10. Met. cap. penultim. dicit Philosophus, quod diffe- rente formales. mutant. speciem, differentia graduum in essentia forme si esset, esset: differentia formalis ; ergo, etc.

Praeterea, Porphyrius dicit quod differentia formalis non recipit magis nec minus. Esse (inquit) wnzuscujusque unum. et idem est, neque intensionem recipiens neque remissionem.

Praeterea, Auctor sex Principiorum, Forma est simplici et invariabili consistens essentia.

Praeterea, si realitas aliqua advenit praeexistenti ; ergo charitas aucta non erit in specie, quia includet aliquid accidentale naturae specifica ; vel si ipsa. sit in specie per se, nihil includit nisi pertinens ad naturam speciei, et ita charitas minor, quae non includit illum gradum, non erit in specie.

Contra, si charitas major non plus realitatis haberet quam charitas minor, tunc charitas cujustibet beati, esset aequalis in. natura charitatis charitati Christi, et cum. secundum Augustinum 6. de Trin. cap. 1. Zn rebus incorporeis idem sit majus esse quod melius esse; charitas cujustibet beali esset c quae bona et meritoria cum charitate anime Christi, et. ita foret quilibet ceque essentialiter bealus cum Christo, quia praemium essentiale correspondet quantitati charitatis, quod est impossibile.

Opinio innitens argumentis factis ad primam partem, videtur dicere quod praesceindendo a subjecto, non est magis etl minus in forma secundum se per realitatem additam. Et quia secundum auctoritates Sanctorum, oportet ibi salvare aliquo modo magis et minus, oportet ibi ponere magis et minus secundum Zaesse ipsius accidentis ipsi subjecto, quod quidem inesse est sibi esse, et ita majoritas accidentis quantum ad inesse attribuitur vel majori dispositioni subjecti vel majori amotioni Oppositi indisponentis.

SCHOLIUM.

Opinionem Divi Thom: asserentis in augmento qualitatum, nullum gradum de novo advenire, et varios hujus opinionis explicandi modos refutat latissime, cujus rationibus ad idem utuntur communiter moderni. Primo impugnat opinionem in se tribus rationibus, deinde varios modos defendendi eam.

Contra istam (b) opinionem arguo primo sic : Contraria in summo sunt incompossibilia in eodem, in gradibus vero remissis non ; hoc non est nisi aliquid est in contrario intenso, quod non est in remisso. Si enim tota realitas est in remisso, quae est in intenso, non est repugnantia intensr ad intensum, sicut nec remissi ad remissum ; sed illa incompossibilitas non est habitudo ad subjeetum, nec ex habitudine aliqua ad subjectum ; prior enim est incompossibilitas formarum in se, quam sit formarum in subjecto recipiente. Quia enim. sunt. incompossibiles in se, ideo non possunt recipi in eodem, non e converso ; ergo istud quod est ratio incompossibilitatis in formis intensis oppositis, est aliquid positivum in eis secundum se, non tantum in ordine ad subjectum.

Praeterea, idem (c) non potest bis produci, et per consequens non potest aliqua realitas habita peraliquam mutationem acquiri ; ergo ista realilas, quae acquiritur per motum vel mutationem intensionis, non est eadem positive cum ista qua praefuit, quia tunc illud quod praeexistt, realiter acquireretur.

Item suppono, quod impossibile est esse molum. vel mutationem realem sine termino reali, er hoc arguo sic : In augmentationem charitatis charitas minor est terminus a quo, ef charitas major est terminus ad quem, et ista est productio realis; igitur necessario est ad aliquem terminum realem juxta secundum suppositum ; non ad realitatem, quae praecessil praecise secundum primum suppositum, quia idem non potest bis produci, realitas praecedens fuit terminus alterius productionis ; igitur ad aliam realitatem.

Praeterea, si forma (d) est indivisibilis, dat subjecto esse indivisibile et indivisibiliter, non enim subjectum est tale secundum formam, nisi quia forma est talis ; ergo si forma est talis quod in ipsa secundum se non est aliqua maioritas perfe- ctionis in forma secundum se, nec subjectum secundum eam dicetur magis tale.

Praeterea, contra illos modos (e) quibus ponitur magis et minus in forma. Primo contra illum modum de dispositione ad majus et minus. Si enim est eadem dispositio, id. est, secundum rationem unius dispositionis ad magis et minus, et ista est forma, sequitur quod in aliqua forma est magis et minus ; si autem ad aliquam formam est dispositio, non secundun: rationem unius dispositionis ad magis et minus, sicut volunt aliqui dicere, quod in aere humiditas est dispositio ad minorem caliditatem, etsiccitas in igne est dispositio ad majorem caliditatem.

Primo contra illum modum de dispositione subjecti, propter quam dicitur forma suscipere magis et minus. Hla dispositio aut est aliqua forma aut non ; si sit. forma, et secundum illam dicitur subjectum magis et minus dispositum ; igitur sequitur propositum, quod in aliqua forma est magis et minus. Si non sit forma, secundum quam subjectum dicitur tale, sed. alia forma 5 igitur subjectum dicitur magis tale secunduin. illam formam propter aliquam dispositionem praecedentem, et tunc quaerendum est de illa dispositione. Aul est aliqua forma aut non, et. sic est processus in. infinitum in disposiLionibus, vel. oportet dare magis et minus in aliqua forma.

Praeterea, prius. oportet. habere dispositionem, antequam moveatur ad terminum motus, quia. nihil movetur ad. aliquid nisi disponatur ad susceptionem ejus. Cum ergo in omnimolu. in termino ejus aliquid acquiratur quod non prefuW — in principio motus, sequitur quod. aliquid. aliud acquiritur in. termino quam illud solum ratione dispositionis.

Dicitur, quod magis et minus est in diversis subjectis propter diversas dispositiones non ejusdem rationis, sed conlrarias. Sicut. ignis dicitur magis calidus quam aer, quia in aere humiditas est dispositio ad minorem caliditatem aeris, et siccilas in igne est. dispositio ad majorem caliditatem, et ideo non est ista majoritas in aliqua una dispositione.

Contra hoc. arguo : Una species secundum se totam videtur habere in susceptivo rationem unius dispositionis, sicut. subjectum susceptivum speciei est unius rationis et 'unius dispositionis. Unde omnia individua unius accidentis habent dispositionem unius rationis, sicut et formam ejusdem rationis ; ergo circumscripto omni alio, quod non est dispositio propria, potest esse magis et minus in individuis ejusdem speciel, et ita intensio et remissio secundum formam illius speciei, absque hoc quod praecedant tales dispositiones contrarie et opposita in subjectis, et tunc quaeritur ut prius, quare est aliquid nunc magis dispositum quam prius, ut argutum est ?

Praeterea, si (f) praecedant tales dispositiones ad magis et minus, tunc non erit motus unus ab intenso ad remissum, nec e contra. Nihil enim movetur ad remissum, nisi quatenus habet dispositionem istam convenientem receptioni ejus ; intensum autem non habet dispositionem istam convenientem remisso ; ergo oportet ad hoc quod possit mo- veri ad remissum, quod moveatur ad dispositionem convenientem gradui remisso.

Et ita etiam oportet ad hoc ut ex remisso fiat intensum, quod prius fiat motus a dispositione, qua est a remisso ad dispositionem, qua est ad intensum, et ita nunquam unus motus immediate erit ab intenso ad remissum, quia non habent idem susceptivum immediatum dispositum.

Alia via qua dicit de indispositione, sive de amotione contrarii indisponentis, videtur improbari per hoc quod in Angelis in statu innocentiae non erat aliqua indispositio major vel minor ad charitatem ; er£o omnes recepissent charitatem aequalem, quod non tenetur.

Item, Angeli boni non habuerunt in medio aliquam indispositionem, et tamen non habuerunt «qualem charitatem. Unde non sequitur, quilibet Angelus in. eadem specie aequaliter. disponitur ad gratiam ; ergo quilibet aequalem habet gratiam.

Tertia etiam via, quae tenetur a quibusdam de radicatione forme in subjecto, videtur improbari, quia: illa radicatio, aut est aliqua. forma: absoluta, et habetur propositum, quia in tali est magis et minus, aut non. Sinon, sed tantum respectus, videtur tunc quod non posset habere magis et minus, nisi per magis et minus in fundamento, sicut absoluta non conveniunt in respectu nisi per fundamentum.

Tunc etiam non proprie salvatur forma intensior, quia aliquando forma minus radicata in subjecto potest esse in se intensior rubore, sic ut rubor, qui est ex verecundia, est intensior rubore, qui est qualitas passibilis in alio.

SCHOLIUM.

Decidit ergo propter rationes allatas, quod in intensione, praeterentitatem praeexistentem, danda sit alia nova entitas. Ita quod si charitas minor et major essent separate a subjecto, major contineret in se minorem et aliam posi- tivam entitatem ei superadditam, quod tenent omnes citati praeter Divum Thomam.

Ad istam quaestionem concedo praecipue propter tres primas rationes, contra illam opinionem adductas, quod realitas positiva. quae prae existit in charitate minore, non est tota realitas positiva, qua est in charitate majori ; imo si essent charitas major et minor separatae a. subjecto, major haberet in se realitatem positivam minoris et aliam additam, si per impossibile tolleretur omnis habitudo ad subjectum ; sicut quanütas molis, si poneretur separata a subjecto, etiam si per impossibile non haberet inclinationem ad subjectum, una tamen esset major alia, et illa haberet in se totam realitatem positivam minoris et aliquid addiium.

Ad argumenta in oppositum : Ad primum (g) de numeris dico, quod procedit ex defectu intellectus Philosophi. Comparat quidem ibi quidditates ad numeros, inquantum sunt definibiles, eo modo quo Plato loquebatur de quidditatibus, ponendo quidditates separatas, substantiae quidem hoc modo accepte, id est, quidditates.rerum comparantur numeris secundum quatuor proprietates. Quarum una est ista, quod quodlibet additum variat speciem, et intelligo sic, quod de una specie faciat aliam, vel de non specie faciat speciem ; quaelibet enim differentia addita definitioni ut indicat quidditalem, aut speciem aliam a pr« existente constituit ; aut si. praeexistens fuerit ratio generis, determinat in rationem speciei, quade non habebatur ante additionem differentice. Exemplum de iutellectiva anima addita sensitive.

Dico igitur, quod additum quidditati acceptae secundum — rationem quidditatis allerat/ speciem, altero dictorum modorum, sub quo additur quidditati non ut. quidditas est, non mutat ; gradus autem individualis quicumque, sicut. et differentia invidualis contrahens ad esse hoc, sive unitas vel pluralitas individualis, et breviter quaecumque conditio individualis addita naturcee specifica, non additur sibi quantum ad rationem quidditativam, ita. quod secundum istam rationem determinet eam, et propter hoc non mutat speciem quidditatis. cui. additur. Nihil enim potest neque aliquam speciem praeexistentem mutare in aliam speciem, neque de non specie in aliquam speciem, nisi in ipsum additum sit ratio speciei, et tale non est aliqua conditio individualis.

Ad formam tunc auctoritatis dico, quodsi adderet aliquid. quod esset pars quidditativa quidditati praeexistenti, mutaret speciem, sicut si. addatur aliquid quod est pars numeri numero praeexistenti, mutatur species numeri. S1addatur aliquid, quod non est natum esse pars numeri, puta aliquod accidens, puta si intelligeretur una unitas ternarn intensior fieri quam prius fuit in se, non mutaretur species. Ita in. proposito, quaecumque differentia individualis vel gradus additus quiddilati, non est nata esse pars quidditatis.

Per idem patet ad Porphyrium, qui simili modo loquitur de differentia, inquantum est per se pars definitionis, et hoc modo consistit in indivisibili, hoc est, accipiendo illam indifferentiam. secundum quam abstrahitur ab individuis, quae indifferentia totalis est gradus ejus, ut differentia specifica ; sic non recipit magis et minus, quia quacumque magis et minus possunt competere individuis hoc modo, et sunt omnia intra istam. indifferentiam. differenlice specificze, et non addunt. differentiae. secundum — hanc indifferenliam.

Ad aliud (h) de 10. Metaph. potest responderi per idem, vocando differentiam formalem differentiam quidditativam. Potest etiam dici ad formam quod non omnis differentia formarum est formalis, loquendo proprie de formali, prout videlicet differentia formalis est differentia secundum formas, sicut non omnis differentia hominum est differentia in humanitate, cujus ratio assignatur realiter et. logice. Realiter sic : possunt homines habere humanitatem et differre, licet non per humanitatem, et ita in humanitate non differunt ; ita possunt purce formae differre, et. tamen non per formalilatem differunt, et ita neque formaliter, quia idem est differre formaliter, proprie loquendo, quod differre in forma vel per formam. Logice sic : quia sicut terminus. differentice intelligendus per negationem inelusam in differentia respectu illius negationis, potest" accipi confuse et distributive, ita. etiam. illud. quod denotatur esse ratio formalis dilferentice, quale est illud quod construitur cum differre ut in quo,vel secundum quod denotatur, quod posset confundi a negatione. Non autem ad negationem inferioris sequitur ne- gatio superioris, sed est destructio antecedentis.

Ad aliud de sex Principiis dico, quod sicut probat simplicitatem forme, ita concedenda est sibi conclusio. Probat autem simplicitatem oppositam quantitati molis, quia ipsa addita non. facit. majus secundum molem ; forma enim posita in subjecto, non est aliquid majus quam prius fuit. Concedatur igitur simplicitas formo opposita quantitati molis, sed hoc nihil contra intensionem, qua pertinet ad. quantitatem perfectionis et. virtutis.

Ad rationem aliam dico, quod hoc quod dicitur aliquid. accidere naturae speciei, potest intelligi. duobus modis. Uno modo sic, quod sit extra rationem — quidditativam — speciei, quomodo dicitur differentia accidere generi, et sic accipitur accidens in fallacia accidentis pro extraneo, quod est extra rationem alterius. Alio modo dicitur accidens, quod non facit per se unum cum eo cul accidit, sicut. albedo in corpore. Primo modo dico, quod sicut albedo intensa aliquid. habet, quod accidit nature speciei, ita etiam habet albedo remissa, imo omne individuum aliquid habet, quod accidit. naturae speciei, alias non contraheretur natura speciei. Secundo modo dico, quod albedo intensa non habet aliquid quod accidit nature speciei, quia 1ste gradus, qui intelligitur addi secundum se natura, facit unum per se cum natura, sicut. quaecumque differentia individualis addita nature, facit unum per se cum natura. Quando igitur dicis, s1 intensum includit aliquid quod accidit naturcae specier; igitur remissum, quod non includit istud, non est in specie. Consequentia non valet loquendo de accidere primo modo sumpto, quo modo et non alio, antecedens est verum.

QUAESTIO VI. Utrum charitas (a) augeatur per extractionem partis nove de potentia ad actum ?

Doctores citati quaestione pracedenti. Henricus quodlib. 4, quaest. 18. /Egidius 1. de generat. quaest. 18. Soncinas 8. Metaphysic. quist. 21. Capriolus hic quast. 1. Cajetanus 1. 2. quaest. 52. artic. 2. hi videntur partim convenire eum Henrico, dicentes per eductionem vel expulsionem, formas augeri. Vide Scotum de 1. principio cap. 3.

Sexto propter tertiam opinionem (b) circa augmentum charitatis quaero: Utrum charitas augeatur. per extractionem partis nove de potentia ad actum. Quod sic : Primo, ubicumque est mutatio, ibi est extractio alicujus de potentia ad aclum, augmentatio charitatis est mutatio ; ergo in ejus augmentatione oportet ponere extractionem illius de potentia ad actum, sed non est exitus de potentia ad actum nisi actus educatur de potentia ; ergo charitas sic educitur, sed non extrahitur tota de potentia ad actum ; ergo secundum partem.

Item, charitas intenditur, sicut concedit iste, ergo mutatur ; igitur ut prius, pars nova extrahitur de potentia praeexistentis ad actum. Consequentia prima patet, quia intendi includit mutari.

Item, si charitas augeatur ; ergo est ibi generatio alicujus totius compositi, quia omnem mutationem concomitatur generatio aliqua. Sed omnis generatio est compositi 7. Metaph. et 8. Ergo in augmentatione charitatis generatur aliquod compositum, non compositum ex anima et charitate, quia tunc charitas non crearetur, creatio enim non requirit aliquod subjectum ; generatur 1gitur eompositum ex parte praeexistente et sequenti, et per consequens illa extrahitur de potentia ad actum.

Contra, si charitas augetur per extractionem ejus de potentia ad actum ; aut igitur per extractionem de potentia subjecti, scilicet anime vel voluntatis, aut charitatis praexistentis. Non primo modo, quia tunc esset forma naturaliter educta, et ita forma naturalis, quod est falsum et contra Fidem. Secundo modo non, quia forma charitatis preexistens et sequens, ejusdem sunt rationis ; ergo una non est principium materiale respectu alte.rius de quo educatur. Confirmatur, quia forma simplex secundum Boetium, subjectum esse non potest.

SCHOLIUM

In hac quaestione, quae additio est, nec habetur in multis antiquis manuscriptis et editionibus. Sententia Henrici tria dicit. Primum, in augmento formae infusae, id ex cujus potentia fit, desumendum ex parte ipsius form, non ex parte subjecti. Secundum, per hanc augmentationem, nihil reale addi formae praexistenti, sed fit. efficacior ad operandum. Tertium, augmentum fieri per extractionem partium virtualium existentium in substantia habitus in actum. Haec videtur Scoto inintelligibilis. Primo, quia ex primo et tertio conjunctis, habetur expresse oppositum secundi. Secundo, habitus infusus [it a solo Deo; ergo ab eodem augetur, non secundum esse in subjecto tantum, nec quia pars praeexistens corrumpitur, nec propter majorem radicationem in subjecto, ex q. 3. et 4. ergo perappositionem novarum partium ; illa ergo extractio Henrici erit vera talis appositio, vel ut irrationabilis omittenda.

Hic dicit (b) unus Magister tria. Primum, quod possibilitas ad augmentationem in forma infusa, non est accipienda ex parte subjecti vel materiae, cum non sit educta de potentia materie, sed est accipienda ex parte forme ipsius in se, quae in sua essentia partes habet, nam ut est sub minori quantitate, est in potentia, ut educatur ad actum quantitatis majoris. Secundo dicit. quod hic augmentatio, non est per ali- quid ejusdem — nature» appositum, quia augmentatio in formis nou. est per partium appositionem in. substantia vel essentia ipsarum, sed. in virtute, per quam augmentatum efficacius potest in suam operationem propriam, quod non faceret si simile apponeretur sibi, quia tepidum additum tepido in c:equali gradu non facit magis calidum. Tertio, concludit quod fit augmentatio per extractionem talium partium virtualium in substantia habitus in actum, quarum quaelibet educta de potentia partis praecedentis ponit. augmentum, et non solum ponit augmentum in substantia habitus, sed etiam in virtute, quia substantia et. virtus in forma idem sunt ; sicut pars extracta facit augmentum in. virtute charitatis praecedentis, quie. est. in potentia, non ratione sui subjecti, sed ratione suc nature, ad actum vel gradum extractum.

Contra istam opinionem, videtur quod contradicatsibi. Nam jungendo primum eum tertio, et e converso, sequitur oppositum secundi ; quia sifiat augmentatio in charitate per extractionem partium. virtualium, tunc aut per istam extractionem habetur aliqua entitas realis nova vel non. Si non, ergoista extractio non erit aliqua actio, et per consequens augmentabitur charitas sine actione divina. 51 autem est aliqua realitas ad quam terminatur ista extractio, quae non est praecise realitas. prior, quia concedit latitudinem in essentia formi, nec prior realitas corrumpitur secundum sic opinantem ; igitur terminatur ad aliquam realitatem aliam a priori, et cum faciat. unum perse cum priori, aliter non esset augmentatio . Sequitur quod hoc sit per appositionem unius realitatis ad aliam ; igitur ponere augmentationem charitatis fieri per extractionem, est ponere eam fieri per appositionem.

Item, sic opinans inquantum sic differt a ponente augmentationem fieri per appositionem, dicit. minus rationabiliter quam dicit ipse, quia ab eodem generatur habitus et augmentatur, ex 2. Ethic. generatur autem habitus hujus charitatis a Deo ; igitur et augmentatur ab ipso. Hoc autem non est secundum esse in subjecto solum, sicut probatum est contra secundam opinionem praecedenti questione, nec quia prior gradus corrumpitur, sicut probatum est contra primam opinionem ; ergo est quia Deus augendo, addit aliam realitatem praecedenti; ergo non fit per extractionem illius gradus a subjecto, sed per additionem novi gradus ad gradum praexistentem ; magis enim proprie dicitur augmentatio per appositionem quam per extraetionem.

Respondent isti, quod haec extractio. est. virtualis et non partis accidentalis.

Contra, necessario est ibi aliqua actio realis et passio, quae terminatur ad aliquid et ion. ad aliquid praeexistens, quia tunc idem acciperet bis esse ; ergo ad aliquam realiÓlatem novam, et sic appositio. et compositio cum sint ejusdem rationis, ergo nulla differentia est, nisi quod prima opinio dicit. aliquid apponi, et ista dicit. aliquid extrahi.

Dico ergo. (c) quod non est ibi extractio, nec istum modum concipio, quia talis productio non esset productio. Sed dico, quod est ibi nova realitas addita praeexistenti, sicut partes vel gradus non quidditativi; sed. individuales et existenliae.

Ad primam (d) rationem dicendum quod non sequitur, subjectum exil de potentia ad actum ; ergo forma educitur de potentia ad actum. Quia sive educatur naturaliter de potentia ad actum, sive supernaturaliter infundatur, semper subjectum ejus exit uniformiter de potentia ad actum, et non forma ipsa ; et ideo in illa consequentia est fallacia consequentis, quia non omnis mutatio subjecti est per operationem naturalem educentem formam de potentia materie vel subjecti ; sed subjectum uniformiter mutatur a privatione forme ad. formam, undecumque sit ista forma, vel naturaliter educta vel per infusionem immissa.

Ad secundum dico (e) quod non sequitur, charitas intenditur ; ergo charitas mutatur. Sicut non sequitur, quantitas molis augetur ; igitur mutatur vel movetur, nam solum subjectum mutatur, non forma nisi metaphorice et improprie. Unde forma, quae proprie dicitur augeri et intendi, non proprie mutatur nisi per aecidens, inquantum ejus substantia mutatur, sicut substantia quanta mutatur et non quantitas, licet quantitas sit secundum quam substantia quanta mutatur et augetur, sumendo augere metaphorice, nam habens formam mutatur secundum eam, licet ipsa non mutetur. Tenendo tamen, quod ad infendi sequitur-—-Lari proprie, dico. quod forma non intenditur nec augetur, quia non mutatur. sed quod habens eam dicitur intendi et mutari secundum eam, et isto modo charitatem intendi, non est. aliud quam subjeclum ejus (ut animam) secundum eam intendi, et. ideo secundum se proprie non conceditur isto modo, quod charitas intenditur, sed subjectum ejus secundum eam. Unde dicit Augustinus, et habetur in littera, Charitas non crescit, sed homo habens eam crescit secundum eam, nomen tamen mutationis attribuitur diversimode diversis. Nam alicui attribuetur ut. termmmo primo, ut cum dicitur quod compositum generatur, et mutatur alicui ut subjecto, ut cum dicitur, maleria generatur, ita in proposito augmentatio dicitur aliquando de subjecto augmentationis, quandoque de forma, ut proximo et formah termino augmentationis istorum modorum ; secundo modo dicitur forma intendi et mutari primo modo subjectum ejus.

Ad tertium (f) concedo quod compositum primo generatur, ut. anima cara in augmentatione charitatis, quod compositum includit subjectum et terminum. Et quando dicitur quod tunc non esset creatio, dico quod in eodem instanti temporis in quo charitas vel gratia. creatur, infunditur animi, sed in alio et alio instanti natura, quia prius natura gratia vel charitas creatur quam anime infundatur, licet totum sit in eodem instanti temporis. Unde duplex est ibi mutatio : Una a 297 esse charitatis, vel gratice ad. esse gratiae, et haec est vere mutatio qua est creatio, et non est mutatio proprie dicta, quia nihil praesupponit, nec naturam, nec subjectum ejus susceptivum. Alia est mutatio. a subje- cto non caro ad esse carum, et sic mutatur anima a non esse caro ad esse carum ; et ista mutatio non est simpliciter creatio, quia prasupponit susceptivum, et ideo hee. mutalio secundum quid potest dici generatio, et totum compositum secundum quid generatur tale et non simpliciter, quia substantia, qua est terminus generationis, praefuit vel praesupponitur in infusione gratiae, generatur secundum esse gratum et accidentale.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2