Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibetum 1 : Utrum in aliqua re formalitas et realitas distinguantur
Quodlibetum 2 : Utrum actio agentis differat realiter ab agente.
Quodlibetum 6 : Utrum anima intellectiua sit immediate principium operationis suae.
Quodlibetum 8 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliqua similitudo creata
Quodlibetum 9 : Utrum ad visionem beatificam requiratur aliquis habitus, vel lumen creatum
Quodlibetum 10 : Utrum videns diuinam essentiam videat necessario, quicquid repraesentatur per eam.
Quodlibetum 11 Utrum virtus inquantum virtus sit ens per accidens.
Quodlibetum 16 : Utrum formae miscibilium qualitatatum differant realiter a sua actualitate.
Quodlibetum 9
Utrum ad visionem beatificam requiratur aliquis habitus, vel lumen creatumNono quaerebatur; Vtrum ad visionem beatificam requiratur aliquis habitus vel lumen creatum, & videtur quod sic: Sicut enim se habet naturale lumen ad cognitionem naturalem, sic lumen supernaturale ad notitiam supernaturalem: sed ad cognitionem naturalem exigitur de necessitate lumen intellectus agentis, sicut patet ex tertio de anima: igitur ad notitiam supernaturalem beatificam lumen supernaturale requiretur.
Sed in oppositum est, quia aut exigeretur propter illustrationem, & hoc non, quia lux Deus intelligibilis est: per se autem lucidum non indiget alio lumen, vt videatur, sicut patet de sole: aut requireretur propter eleuationem, & hoc non; quia cum illud lumen sit aliquid finitum, & creatum, non potest nostrum intellectum eleuare, quin remaneat improportionatus diuinae essentiae, & distans in infinitum. Aut exigeretur propter dispositionem, vt scilicet disponeret intellectum ad suscipiendum actum bea tificum, vel eliciendum: non potest autem disponere ad suscipiendum, quia intellectus possibilis dispositissimus est. Et Aug. anima eo beatitudinis capax est ait: A quo imago Trinitatis est. Nec potest disponere ad eliciendum, quia intellectus possibilis nullam actionem habet: sed omnis actio pertinet ad agentem, vt innuit Comment. 3. de anima com. 32. Intellectus autem, agens cuius est abstrahere, & causare intellectas intentiones, vt idem ait, nullum actum habet circa beatificam visionem: igitur non videtur, quod aliquis habitus aut lumen necessario exigatur ad visionem beatificam.
Respondeo: hic primo ponam punctum quaestioni: secundo inquiram de lumine, quod exigitur ad intellectionem naturalem: Tertio vero quam actiuitatem habet intellectus respectu visionis beatae. Et quarto de quaesito? an lumen aliquod requiratur ad visionem beatificam
Articulus 1
Dixerunt namque aliquiquod lumen exigitur in visione beatifica ad eleuandum intellectum, & vigorandum, & ponendum in quodam esse potestatiuo, quia & actus & obiectum excedit facultatem naturalem ipsius intellectus.
Et hoc probatur, quia quod non potest in minus, non potest in maius: sed actus meritorius & supernaturalis, cuiusmodi sunt credere sperare, & diligere, dum sunt minoris perfectionis quam actus beatificus diuinae visionis, qui finis est omnium, & illos non potest natura sine dono eleuare, alias rediret error Pelagij, ergo multo minus in actum visionis beatae:
Praeterea voluntas beati indiget habitu charitatis ad Deum diligendum: igitur eo etiam indiget intellectus.
Alij vero dixerunt, quod ideo exigitur, ne Deus necessitate naturae ab intellectu abstracto, & separato a materia videatur, cum enim diuina essentia moueat intellectum sibi proportionatum sicut & caetera intelligibilia nostrae naturae, quia ad quicquid mouet essentia per rationem essentiae praeueniendo voluntatem, necessario mouet, sequeretur, quod si intellectus separatus non indigeret alio lumine ipsum proportionante, cum esset agens necessarium, & intimissime praesens, & passum dispositum, statim visio necessario sequeretur, & ideo ne cesse est dicere, quod exigitur aliquod lumen proportionans intellectum, quod a Deo libere, & voluntarie datur, quo voluntati dato essentia diuina per modum obiecti necessario mouet.
Alij vero dixerunt, quod nullus habitus aut lumen exigitur necessario; aut enim exigeretur, vt disponeret ad suscipiendum actum, & propter hoc non, quia actus immediare suscipitur in potentia & non in habitu, vt patet de habitu praeuenientehabitum, qui eiusdem rationis est cum actu subsequente. Si autem aliquis actus immediate perficit intellectum, hoc maxime videtur de actu beatifico: Aut exigeretur ad eliciendum actum, vt sic confortaretur, & poneretur in esse potestatiuo, nec propter hoc tamen exigitur, quia Deus potest supplere causalitatem cuiuscunque causae secundae in genere efficientiae, & ita coassistere intellectui ad eligendum supplendo vicem habitus, vel luminis cuiuscunque: ergo non apparet necessitas ponendi tale lumen. Tamen dixerunt isti, quod quia nulla perfectio debet ab intellectu beati negari, quae possibilis est, idcirco de facto est ibi habitus gloriae sine lumine, quamuis non necessario exigitur.
Dixerunt vero alij, quod est de facto, non est ibi lumen aliud nil vid ipsa clara, & facunios quae dicitur habitus ratione propriae permanentiae, & dicitur lumen ratione manifestationis obiecti, quia manifestat essentiam diuinam, nec auctoritates cogunt, vt aliud lumen in actu ponatur. Illud enim quod dicitur impsal. 35. In lumine tuo videbimus lumen, sic potest intelligi, quod in lumine, qui est actus, lumem obiectinum videbimus, quod est Deus. Illa etiam auctoritas Apocasip. 21. quod Ciultas illa non eget sole, & luna, sed claritas Dei illuminabit eam, intelligitur de claritato actus beatifici, qua vniuersa ciuitas beatorum illuminabitur. Et illa Isaiae sexto capite Hierusalem, nonerit tibi amplius sol ad lucendum, & splendor lunae non illuminabit te, sed erit tibi Deus in lucem sempiternam, intelligitur secundum glosam interlinearem de visione Deitatis, & ita non de habitu, sed de actu.
Et illa primo ad Timoth. luoem habitat inaceesfibilem, quam nemo hominum vidit secundum glosam Augustini exponitur, quod nemo eum videt nisi ex dono eius: Actus autem, cum sit supernaturalis, est donum Dei. Similiter, & illa primae Ioannis 3. Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, non potest intelligi sicut aliqui exponunt, quod exigatur habitus, vt faciat istam similitudinem, quoniam expraesse auctori tas dicit, quod visio facit eam: Illa eeiam Saluatoris Matthaei 5. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt, non cogit ponere talem fiabitum, qui sit lumen gloriae, quiae istarcordis munditia habet se per modum meriti, tui repromittitur visio Dei, tale autem lumen si iponeretur, non esset principium merendi. Decretalis etiam libri septimi cap. ad nostrum extra de haereticis, quae dicit inter alios errores errorem illum qui ponit, quod anima rationalis per naturam potest esse beata, quodque non indigemus lucegenerali eleuante ad Deum videndum, & beate fruendum, non concludit habitum, quia sicut habitus eleuat potentiam effectiue, sicut actus formaliter eleuat. Vnde error est dicere, quod indigeamus lumine idest actu supernaturali, & quod iste sit intellectus videtur ex principio articuli, quia dicitur, quod anima rationalis potest essebeata per naturam, hoc autem sufficienter excluditur dato, quod non ponatur habitus, si actus supernaturalis ponatur. Illa enim auctoritas Augusttini: Anima non nisi participatione diuini luminis est beata: intelligitur de lumine obiectiuo, quod Deus est, qui participatur per actum. Et vniuersaliter nulla auctoritas videtur ex suo vero intellectu ponere habitum, vel lumen distinctum ab actu: quare cum Deus, & natura nihil faciant frustra, & praecipue in statu illo perpetuo, & finali, & non appareat vlla necessitas aut auctoritas qua debeat poni de facto negatur ab istis omnis habitus, vel lumen gloriae praeter actum
Articulus 2
ARTICVLVS II Contra opinionem Scoti, & Thonl' opufeeniopri⸗ mo, quod ommis ictiuitas cirelt fiui nt onem attribuendo est ageptiy -noz. nulia potentia
m peca stcundum quaero, quomodo se habeat i. st men naturale ad eognitionturimeutalems, Ponendae sunt aliquae propositiones.
Primia quidetrpiyuoortumnis actuastp? quie el seirea inte llectionoerby ettibuenttam vshinieitet agenti, & nulla possibili, & idcireo sonuis ieeappellatur luntae Phylopho tertitille anlurr dicitur, quod est labitus, vt lumens & lino 12. de Trinieaes cap Atimo, & sirpluribus alijs Tocis.
Hanc autem propositionem pono prooter illam opitionem, qus vieit, quod intelled iia pomoilis est passiuus in -recipitndo specieta iee tst actis vna cum specie ad ipttneenionei aecipue iir. componendo, diuidenido, & iiucueuidi.
Sed hoc non obstante /opposit prosontio vere est, quod patet quia sicut se habet prima liiatefia in genere sensibilium, lvt alias est probatum: i prima materia eum careat omm actu, & Hepurapotentia, nullam habet actiuitatem in genere sen. sibilium, nec otiam coagit formae recepei tanquam principhum-a gundi v igitur nec ipttellectus possibilis habet aliquam actionem iiieitere intel. ligibilium, nec coagit, sicut causa partialis recepta specie ad inten iouem
Praeterea: qui omne dicit nihil excipit, sed Phylosophus dicit, quod intellectus agens est quo est omnia facere ? igitur & intellectio, & compositio, & dinisio, & discursus intellectus agentis sumitur virtute actiuae, possibilis autem passiuae:. Vnde & Commentator 3. de anima, comment. 32. dicit, quod actio intellectus possibilis non est actio, sed pessib.
Praeterea: si intellectus possibilis ageret ad intellectionem aut ad compositionem, & diuisionem, esset clare duo agentia scilicet virtute cuius species imprimitur) in possibili, & illud virtute cuius intelleetio mediante speeie gignitur, & hoc est superfluum, & contra dicta Phylosophorum, & Sanctorum, qui non diuiserunt intellectum, nisi in istas duas differentias in agentem scilicet, & possibilem, nec posuerunt duo agentia.
Et iterum sequeretur, quod multo nobilius agens, & praestantius esset possibilis quam istequi appellatur agens, pro quanto ageret ad nobiliorem effectum scilicet ad actum intelligendi: Ille vero ad ignobiliorem, videlicet ad speciem, fed haec sunt absona: igitur omnis actiuitas attribuenda est agenti & nullo modo possibili. Et hinc est, quod appellatur lumen, solus autem intellectus agens actiue manifestat, vt dictum est, & ideo soetiones septem.
Prima est quidem realis in intellectum possibilem, quia coagit phantasmati ad eductionem actus vel speciei in ipsum possibilem.
Secunda vero est intentionalis respectu phantasmatis lus dicitur lumen, possibilis vero non. Secunda vero Propositio est, quod intellectus agens habet, se actiue septem modis, & habet a- quia illustrat, & itradiat phantasmata, & abstrahendo quidditatom, & faciemoouueee eam in phan tasmate, quod est transferre rem de ordine partipularium in ominom voipersalium,
Tertia mato est respectu, primarum proposicionum. quae tenem ex terminis instrumentaliter in virtute luminis intellectus priucipaliter.
Quarta vero est respectu propositionum secundecum, quae concluduotus ea primis, quae etiam sunt, ea primis propositionibus instrumentaliter in lumine agentis.
Quinta uero rospectu propositionum neutrarum, & couraapipentium, vt quod adma sunt paria, vel imaaiia
Sexta vero est causalitas exigitiua eo modo, quo forma inmaterialibus exigitiue determinat, & largitur materia postremas perfectiones determinando ipsam ad certa accidentia, & certos gradus eorum: consimiliter enim virtutis intellectus agē- ris, aiuarius est secundum diuorsas animas determipat possibilem ad certum gradum actus specisicum, & pumeralem, ve anima vna melius intelligat, & intellectionem altiorem secundum gradum vigoris, intellecus agentis.
Septima est intellectualis respectu expressionis per ipsum actum, actus enim non exprimit, nec facit apparere obiectum ipsum praesentialiter exhibendo, nisi in lumine intellectus agentis, & in virtute ipsius, vt quaedam obiecta praesentia, & apparentia, sic spiritualis radius, qui procedit virtute ipsius intellectus, & actus.
Primo probo, quantum ad duas accidentali, tates quarum prima realis, quia coagit phantasmati ad impressionem speciei, siue differentis ab actu, siue idem existentis in actu.
Secunda vero intentionalis fundatur super istam, scilicet, quod statim in phantasmate lucet yniuersale repraesentatum per illum actum, & haec dicitur, irradiatio phantasmatis, vel illustratio. Est tamen quaedam opinio, quae dicit, quod actio intellectus agentis non est positiua, vnde nihil positiuum imprimit, nec in phantasma, nec in intellectum possibilem, sed solum priuatiua, & sequestratiua, & est ad ipsum phantasma. Vnde dicit, quod sicut in lacte coniungitur albedo dulcedini, & caeteris accidentibus, ad praesentiam autem lucis statim sic mouet albedo, quod dulcedo non mouet, nec tamenlux aliquid positiuum facit circa albedinem. Sic praesentia intellectus agentis facit, quod quidditas, quae est in phantasmate, coniuncta conditionibus particulantibus ita moueat intellectum, quod conditiones particulantes non moueant, & sic actio intellectus agentis est solum sequestratiua, & priuatiua, non quod aliquid imprimat in phantasma, sed ad praesentiam eius statim lucet quidditas in phantasmate, & illa mouet intellectum
Primo quidem in hoc, quod actionem intellectus ponit solum priuatiuam. Commen. enim 3. de ani. com. 18. contra Alpharabium, & Themis arguit, quod si intellectus agens nullam realem actionem haberet, iam non eiset vere, & realiter agens, sed tantum similitudinarie, quod ipse habet pro inconueniem- ti sed iuxta istum modum ponendi, intellectiva agena nihil facis, apale, nec in iptellectu posibisia in phaotasinarei igitur non erit vere, sed similitudinarie agens.
Praeterea in 4 meth. dicit, quod agens non potest prinare aliquid: actio enim agentis non est in priuandomec facit priuationes: sed, secundum istum modum intallestus agens nihil positiuum facit: igirum non est vere agens.
Praeterea, quando taenad iqua sunt idipsium realiter, impossibibile est, quod ad praesentiam cuiuscunque vnum agata quin & reliquum, sicut, per oppositum patet in exemplo illorum. Ideo enim albedinemouente dulcedo non mouet, quia distinguuntur realiter: sed quidditas in phantasmate non differt roaliter ab hac quidditate non mouente: ergo. Et confirmatur, quia nulla realis motio attribul potest, nisi ei, quod habet esse reale.
Constat antem, quod quidditas in phantasmate, non habet aliud esse reale, ab hac quidditate: ergo. Et iterum cum ad praesentiam intellectus agentis totum sit ita particulare realiter, sicut ante, ac si non est, sequitur, quod sua actio non est solum separatiua, immo vere productiua quidditas in esse reali, (cuius oppositum dicunt) patet, quod particularemouebit primo, & per se intellectum, & ita erit intellectus de genere virtutis imaginatiuae, non erit differentia inter vniuersale, & indiuiduum, vt Commentator comm. concludit 3. de anima.
Praeterea ibidem dicit Commentator, quod actio intellectus agentis est creare intentiones intellectas, abstrahere enim intellectum, & creare ipsum pe⸗ tinet ad intellectum agentem: sed haec non essent vera, si sola actio eius esset exhibere se praesentem, phantasmati, sic quod ad eius praesentiam ipso nihil agente, aliquid existens in phantasmate imprime, ret acum, aut speciem in intellectu: igitur intellectus agens vere coagit ad impressionem speciei, vel acus, nec solum se exhibet phantasmati praesencem
Secundo vero desicit in exemplo, quod accipit de lumine, & colore lactis, non enim sola luminis sine hoc, quod aliquid aliud faciat, dat albedini, quod moueat, facit enim, vel quia exhibet colores de potentia ad actum, & perficit eos in actu primo secundum Auicen. vel quod est verius, quia coagit colori ad mouendum: color enim adeo imperfectus est, quod nisi coniungatur, & misceatur sibi lumen, non potest mouere visum, vnde quanto lux est maior incidens super colorem, tanto color luminosior, & clarior apparet; & in tantum lux aliquando intenditur, quod totum constitutum ex colore& illa luce color alterius speciei iudicatur. Secundum hoc ergo intellectus agens concurret cum phantasmate ad impressionem realem speciei, vel actus in intellectum, & non erit tantummodo phantaimati assistens.
Tertio deficit in eo, quod imaginatur, quod phã- tasma ad praesentiam intellectus agentis exhibeat vniuersale, & repraesentet ipsum, quod non est verum, sed facit actus in primo instanti factus in intellectu. Constat enim, quod impossibile est, aliquid intentionaliter, & obiectiue fieri, nisi facto reali aliquo, & formali, in quo sustentetur, & ex cuius demonstratione sit; alioquin non solum tale esset intentionale, & obiectum, immo reale, ex quo esset per se terminus actionis: sed vniuersale, quod lu cet in phantaimate, non habet essle nisi intentionale & obiectiuum: ergo non est factum de nouo, nisi quia aliquid reale, & formale factum est in phantasmate. Tum quia positio ista absurda est, quod intellectus nullam formam imprimit in phantasmate. Tum quia omnis forma existens in phantasmate materialis est, & imprimit particulare. Tum quia sequeretur, quod phantasia cognosceret vniuersale, & quod sibi vniuersale obijceretur, sicut Auempace posuit, quod omnino absonum est, necesse est igitur, quod illud reale, quod imprimit vniuersale secundum esse obiectinum, & intentionale in intellectu, sit factum, & secundum hoc intellectus agens transfert de ordine, in ordinem mediante intellectione, quam causat in intellectu possibili, vna cum phantasmate, ex hoc enim statim lucet vniuersale virtute ipsius intellectionis. colligatum cum suo particulari, quod lucet in phantasmate obiectiue, sicut speculamur naturam simpliciter in lib. Periherm.
Secundum hoc ergo patet duplex actiuitas intellectus agentis; Vna realis ipsius intellectionis. Alia per modum sequelae intentionalis circa phan. tasiam, in qua facit lucere vniuersale mediante intellectione creata. Et istud appellatur illustratio, & abstractio, & translatio de ordine ad ordinem, nec sufficit sola praesentia intellectus agentis ad phantasma, & quod eo praesente phantasma ipsam intellectionem de toto imprimat: quoniam in vnoquoque genere illud, quod fit, fit ab ente in actu in illo genere; phantasma autem non est in actu in ge nere abstractorum, immo est sub ordine materialium, & corporeorum, & quantumcumque intellectus agens assistat: igitur non sufficit ad imprimen dum intellectionem ad faciendum intellectum in actu nisi coagat positiue, & realiter aliquid, quod sit intellectus in actu, & illud est intellectus agens.
Et si diceretur, quod Comment. in 3. de anima com. 31. dicit, visus non mouetur a coloribus, nisi luce praesente, ita intentiones imaginatae non mouent intellectum naturalem, nisi aliquo praesente, qui sit intellectio in actu, & secundum hoc nullam actiuitatem videtur attribuere intellectui agenti, nisi tantum praesentiae. Dicendum, quod immo ibi expresse addit, & de luce respectu colorum, quod extrahit eos de potentia in actum, & de intellectu agente, quod facit intellectum & possibilis recipit ipsum, & ita attribuit sibi naturam actiuam, & realem.
TErtia vero actiuitas intellectus agentis est respectu notitiae primarum propositionum, quam causant termini instrumentaliter intellectus autem agens principaliter. Quod enim termini exigantur, patet, quia eadem sunt principia essendi, & cognoscendi: sed termini sunt causa inhaerentiae prae dicati ad subiectum, cum relatio oriatur ex terminis: igitur & concurrunt, vt causa in cognoscendo huiusmodi compositionem, & inhaerentiam.
Quod vero intellectus agens requiratur, nec sufficiat notitia terminorum cum possibili, patet, quia possibilis cum sit res pure potentialis nullam actiuitatem confert ad notitiam terminorum. Sed constat, quod ad generationem cuiuscumq. notitiae oportet, quod concurrat aliquis vigor naturae intelligibilis existentis in actu, quia secundum Commentatorem 3. de anima com. 31. nunquam perficitur aliquanotitia nisi virtute alicuius, qui sit in actu: igitur necesse est, quod cum terminis concurrat vigor intellectus agentis, qui solus est in actu.
Quod vero se habeat principa liter intellectus agens, & non solum instrumantaliter, patet, quia quando ad aliquam actionem concurrunt duo, vnum per modum vniuersalis agentis, & aliud per modum determinantis, & quasi applicantis, illudvniuersale se habet per modum perfectionis, & principalis. Determinans autem quasi per modum instrumenti & minus principalis, sicut patet de sole, & quolibet agente particulari: sed intellectus agens concurrit ad eandem notitiam primarum propositionum tamquam agens vniuersale, quod concurrit in plures alios effectus, termini vero quasi determinant, & applicant: igitur ipsa habent modum instrumenti, & illud modum agentis principalis.
Quarta vero actiuitas est respectu conclusionum, & propositionum secundarum, quae deducuntur ex principijs, quia respectu nocitiae earum concurrit notitia praemissarum, vt causa instrumentalis, Intellectio vero agens vt causa principalis, & haec est mens Commentatoris quantum ad actiuitatem & tertiam, & quartam.
De tertia namque, quae est respectu primarum propositionum dicit in libro de vigilia, & somno, quod primae proposiriones acquiruntur innobis per agens eiusdem generis, quia omne quod exit de potentia in actum habet agens, quod est de genere illius rei, quae exit in actum, & ideo necesse, vt faciens cognitionem sit intellectus in actu: ille ergo intellectus dat principia vniuersalia in rebus speculatiuis, cuius esse declaratum est in lib. de anima
De quarta vero actiuitate respectu secundarum propositionum dicit in 3. de anima, quod cum declaratum sit, quod intellecta habita a nobis natura liter sibi ab aliquo, quod est intellectus liberatus a materia, & est intellectus agens: & cum hoc fuit, declaratum, quod intellecta habita a nobis a primis propositionibus, aut sunt aliquod factum ex propositionibus notis, & intellectu agente. Non enim possumus dicere, quod propositiones non habent introitum in esse intellectorum acquisitorum: nec etiam possumus dicere, quod ipsae solae sunt agentes ea, nam declaratum est agens esse vnum, necesse est: ergo dicere, quod propositiones se habent ad intellectum agentem aut quasi materia, aut quasi instrumentum.
Ex his patet, quod non est vera opinio, quae dicit, quod intellectus possibilis in virtute terminorum causat notitiam primarum propositionum, & in vir tute illarum notitiam conclusionum, immo hoc competit soli ipsi agenti, praesertim cum possibilis sit res pure potentialis, vt saepe dictum est.
QVinta vero actiuitas est respectu propositionum neutrarum, cuiusmodi sunt, astra esse paria, aut astra esse imparia, & etiam respe ctu propositionum falsarum. Istae enim non formantur virtute intellectus possibilis, in quo recipiuntur, sed virtute agentis concurrentibus similitudinibus aliarum rerum: nam intellectus ex imperio voluntatis aptus natus est facere assimilatio- nem secundum, quod Com. com. 38. ait et 2. meth. & ideo in compositione, quam reperit inter pomum, & aurum potest causare modo similitudinario compositionem montis cum auro, & sic concur rit cum intellectu agente aliqua compositio similis ad causandum falsam compositionem, vel nentram, sicut concurrebat compositio primarum propositionum ad causandum compositionem conclusionum. Et sic docet Augustinus 11. de Trinit. cap. 8. Aut enim vnum, vnum quippe solem memini, quia sicut est, vnum vidi: si voluero autem, duos cogito, aut tres, vel quot volo, & si volo currentem, & vbi volo stantem. Vnum volo, & aliud nolo, venientem quadrum mihi cogitare in promptu est, cum rotundum meminerim, & cuiuslibet coloris, cum solem viridem nunquam viderim, atque ita vt solem, ita & caetera.
SExta vero actiuitas, non est proprie actiuitas, quia non est effectiua, sed potius exigitiua, eo modo, quo dicimus, quod aequistantia paralellorum facit, quod non concurrunt, & forma agit dispositiones, & omnia accidentia in materia exigitine: de qua actiuitate Comment. 4. caeli, & mun. com. 2. ait, quod res aeternae non habent agens, nisi secundum similitudinem, & si habent aliquid quasi agens, non erit nisi inquantum est forma illi, & cō- seruans ipsum. Sic igitur accipiendo actiuitatem exigitiuam, & determinatiuam, dico, quod intellectus agens, & suus vigor determinat possibilem ad omnes intellectiones, quas recipit, vt eas recipiat sub certo, ita quod non potest intensior intellectio recipi, quam exigat gradus virtutis, & vigoris intellectus agentis primo perficientis possibilem.
Hoc autem patet ratione sumpta a fimili: Sicut enim se habet forma substantialis ad materiam, sic suo modo intellecus agens ad intellectum possibilem: sed sic se habet forma substantialis ad materiam, quod licet possit indeterminate, & indifferenter sub quocunque gradu recipere quodlibet accidens secundum speciem, & gradum causalitatis, quae compossibilis est eidem materiae existenti sub forma aeris, vel aquae, & ideo 8. Physic. com. 32. ait, quod generans quantum dat de forma, tantum dat de accidentibus existentibus: forma igitur, & vigor intellectus agentis determinabit possibilem ad certum gradum specificum, & ad certum gradum infra eandem speciem respectu intellectionum: & sicut materia non perficitur per accidentia propria, nisi quatenus primo perficitur per formam, sic nec intellectus possibilis vnquam reciperet aliquam intellectionem, nisi quatenus perficitur per agentem.
Praeterea idem patet per auctoritatem Commentatoris comm. 18. in 3. de anima, qui dicit, quod respectus intellectus agentis ad intellectum possibilem est respectu lucis ad dyaphanum, quemadmodum enim lux est perfectio dyaphani, sic intellectus agens est perfectio mentis. Et quemadmodum dyaphanum non mouetur a colore, nec recipit eum, nisi quando lucet: ita intellectus materialis non recipit intellecta, nisi secundum, quod perficitur per intellectum agentem, & illuminatur per ipsum.
Praeterea idem patet ratione fundata in expe- rientia. Si enim intellectus possibilis non determinaretur ad certum eradum intellectionum, quas recipit ab ipso intellectu agonte, & ex groma sun virtutis, tunc sequeretur, quod habens intenectum vigorosiorem, & magis luminatum, & tlarum, non clarius intelligeret, quam habens minus clarum; euius oppositum docet experientia, & habet communis conceptio hominum; consuenimus enim dicere, quod iste melius intelligit, qui habet lumen fortius, & clariorem intellectum: sed constat, quod lumen, & claritas non attribuuntur formaliter, nisi agenti, qui est habitus, vt lumen socundum Philosophum, nec intellectus possibilis ex se vllum habet vigorem, alioquin deberemus distinguere duo lumina, vnum intellectus possibilis, & aliud agentis: igitur illud, quod prius.
SEptima vero actiuitas est magis methaphysica, & intentionalis, quam propria, & realis, & quod sequitur praecedentem, scilicet, quod lumen, & vigor intellectus agentis excedit, & cooperatur actui ad expraesionem obiecti, & ita quod actus, & vigor agentis concurrunt ad perfectam expraemonem, sicut consuetum est dici, quod intellectus videt in lumine, & sub lumine accidentis. hoc autem primo patet quidem exemplo. Nam sicut est devisione sensitiua, quae fit per oculum, & ex consequenti ad oculi dyaphanum, sic est de visione spirituali, quae fit per intellectum, & luce connaturali intellectus agentis ad ipsum possibilem intellectum. Et haec similitudo patet ex his, quae dicit Commentator 3. de anima, comm. 17. Sed perspectiuus dicit lumen connaturalem oculi visioni con ferre, ita ipsa visio est obscurior, cum lux connaturalis est debilior, & minus illustrans, & perficiens oculi dyaphanum, & hoc patet in caligantibus oculis: igitur lumen intellectus agentis concurrens cum actu reddit totum perfectius, & quanto lumen est maius, tanto totum constitutum est clarius.
Et hoc confirmatur experientia, quia habens clariorem intellectum clarius videt, ex hoc, quod claritas intellectus admiscetur cum actu. Sicut enim lux existens in dyaphano clarificat colorem, quia recipitur, non quod intendat, sed quia totum constitutum est clarius; sic & vigor intellectus agentis clarificat intentiones receptas.
Praeterea idem patet a priori: Quandocunqueenim aliqua duo concurrunt ad aliquod tertium, intensio alterius istorum facit ad illud tertium augmentandum: sed ad expraessionem obiecti in esse intentionali, non sufficit similitudo obiecti, quia cum iste actus vitalis sit, necesse est, quod fiat virtute alicuius, quod est vita in actu, cuiusmodi est intellectus agens, & non possibilis. Non sufficit etiam intellectus agens, cum sit indeterminatum, & indifferenter se habens ad esse obiectum, & per consequens ista tria simul concurrunt ad agens similitudo obiecti, & possibilis ad vnam perfectam expraessionem obiecti; quod enim habeat esse intentionale fit virtute intellectus agentis, qui est vita in actu; quod vero determinatum, & tale sit, virtute similitudinis. Igitur intensio luminis, & vigoris intellectus agentis, facit ad hoc, quod totus actus intellectus, & perfecte constitutus ex illis tribus exprimat perfectiori modo obiectum.
Praeterea: haec est mens Augustini 12. de Trinit. cap. 15. cum ait, quod natura rationalis sic est condita, vt videat in quadam luce sui generis incorporea cuncta intelligibilia, quemadmodum oculis carnis videt, quae in hac corporea luce circumiacent. Ex quo sic potest argui. Si solum intellectus agens causaret intellectionem, & non concurreret ad obiecti expressionem, sequeretur, quod intellectus non videret, quicquid videt in hac luce, nec sub hac luce, sed potius ab hac luce, sicut non dicimus, quod terra germinet in sole, sed magis a sole: sed secundum Augustinum mens intellectualis videt in luce incorporea fiut oculus in luce cor porea: ergo conceditur, vt lumen intellectus agen tis, vt in ipso, & sub ipso videatur, & exprimatur obiectum.
Praeterea ad hoc est auctoritas Commentatoris 3. de anima, comm. 49. dicit enim, quod intellectus agens perficit intellecta speculatiua, quas vocat intellectiones, & est quasi forma in eis; & concludit, quod intellectus, qui est in nobis in actu, est compositus necessario ex intellectis speculatiuis, & intellectu agente.
Et si dicatur, quod intellectus agens non videtur concurrere per modum integrantis ad intellectionem, quia secundum hoc intelligeret sicut possibilis. Dicendum secundum veritatem, & mentem Augustini, & Commentatoris, quod ad integritatem intellectionis concurrunt illa possibile per modum recipientis, & similitudo rei, quae est formalis in actu per modum exprimentis obiectum, & vigor intellectus agentis per modum eius, in cuius virtute exprimitur, sicut particulare agens dicitur agere in virtute agentis vniuersalis.
Quod enim requiratur intellectus possibilis patet, quia constat, quod Deus posset facere qualitatem, quae est visio beatifica sine intellectu possibili, & tunc quaero, an illa qualitas esset perfecte visio, & comprehensio diuinae essentiae, aut non. Sed non potest dari primum, quia tunc qualitas illa esset perfecta visio, & comprehensio diuinae essentiae. Si non potest dari principium, quia tunc qualitas illa esset perfecte beatitudo, & per consequens esset beata per essentiam. Sicut Augustinus dicit, quod candor est candidus 7. de Trinit. cap. 9. Aliquid autem esse beatum, quod non sit naturae intellectua lis, & imago Trinitatis, ac quaedam vita, erroneum est: ergo necesse est dicere, quod illa qualitas non est perfecte visio, & compraehensio obiecti ab intellectu possibili separata. Et per consequens infra complementum actus cogniti concluditur possibilis.
Quod vero includatur agens, patet, quia impossibile est poni aliquam cognitionem, quin habeat certam claritatem, & vigorem, vnde vnus intellectus alteri comparatus aut vigorosius, & clarius aut per minus clare, aut aequaliter, attingit obiectum, si vterque idem intelligat: quod non esset verum, si intellectus cognitiuus non includeret claritatem intellectus agentis. Vnde sicut dyaphanum oculi non recipit visionem, si careat luce connaturali, nec dyaphanum colores perficit; sic nec intellectus possibilis habet actum cognitiuum, quin necessario immisceatur claritas agentis actui illi. Quod intellectus agens, quantum ad istas actiones potest in nobis per visum, & exercitium augeri. Et hoc patet auctoritate, & experientia. Dicit enim Apostol. ad Hebr. 5. quod perfectior est solidus cibus, qui pro ipsa consuetudine exercitatos habent sensus, ad discretionem boni, & mali, Phylosophus etiam dicit loquens de senioribus, quod propter experientiam habent vsum; De iuuenibus autem dicit, quod non fiet prius Philosophus, vel sapiens, quia horum principia ex experientia fiunt & 7. Eth. ait, quod addiscentes a principio complectuntur quidem sermonem, sciunt autem nequaquam, opor tet enim connasci; hoc autem tempore indiget. Commentator, autem in 3. de ani. com. 33. dicit, quod vsus, & exercitium sunt causa eius. Quod apparet de potentia intellectus, quae est in nobis ad abstrahendum, & intellectus materialis ad recipiendum sunt duae causae propter habitum existentem, quod quanto homo plus proficit in studendo, tanto subtilius, & amplius potest abstrahere, & de ordinein ordinem transferre, & ex propositionibus correlationes deducere, & quantum ad actum vltimum experitur se clarius easdem res prius cognitas perfectius, & vigorosius exprimere, & in prospectu mentis habere.
Non potest dici, quod hoc proueniat ex parteimaginis, & non intellectus: Tum quia per hoc probat Philosophus abstractiones intellectus, quod post magnum intelligibile potentius est ad alia intelligendum, cuius oppositum dicit de omni organica potentia: Tum quia in quibus dominatur ima ginatio tamquam fortis, & vehemens, in illis minus est de vigore, de quo nunc loquimur, immo illi, qui maxime sunt abstractiui, & clare cognoscentes virtutem, minus habent imaginationem intensam. Commentator etiam expraesse dicit primo physic. comm. 5. quod in infantibus a principio magis est debilis intellectus, deinde vigoratur, dum discrepat patrem inter caeteros viros. Non potest etiam dici, quod hoc sit ex parte intellectus possibilis, scilicet vigoratiuus ad abstrahendum & deducendum conclusiones; tum quia vt saepe dictum dispositissimus est ad suscipiendam intentiones intellectas, cum sit pura potentia, sicut materia prima: tum quia haec proueniunt ex maiori lumine intellectus, & actiuitate, & vigore, quae nullo modo attribuuntur intellectui possibili, sed agenti. Restat ergo, quod vigor intellectus agentis existentis in nobis per vsum, & exercitium intendatur.
Quod vigoratio intellectus necessario est, quod fiat per aliquid positiuum immanens per exercitium generatum.
QVarta propositio est, quod talis vigoratio necesse est, quod fiat per aliquid positiuum immanens ex huius exercitio generatum. Et hoc satis patet, quia quod est productionis terminus, oportet, quod sit aliquod positiuum: sed ex vsu, & frequentia actuum tale quiddam generatur, quod abeuntibus actibus reddat intellectum potentiorem: igitur est aliquid permanens positiuum. Impossibile est enim, quod aliquid transeat de contradictorio in contradictorium, de non potente in potens, nisi per aliquod positiuum, quia ab eo realiter separatur, cum a principio, vt videmus insit, & tamen illud non statin a principio adest.
Secundum, quia est alterius rationis ab intellectu, tum quia si esset eiusdem rationis, intenderet potentiam intrinsece: potentia autem non intenditur, nec remittitur in essentia sua; tum quia vnus est intellectus respeciu omnium obiectorum, & ta- men ista respectu diuersorum diuersa sunt; habent enim aliqui intellectum valde potentem in vna materia, & tamen non in alia.
Tertium est, quod illud tale potest dici lumen quia aliquam causalitatem habet respectu manifestationis, & notitiae, sicut dictum est.
Quartum, quia illud tale potest nominari virtus intellectus, seu habitus, quia disponit intellectum ad optimum, & eius actum reddit bonum quid virtuti, vt patet 7. physic. & secundo, ac sexto ethic.
Quintum, quod huiusmodi habitus dici potest eleuans, & quodammodo confortans, & in esse praesentatiuo constituens, inquantum intellectus antehuius vigorem per consuetudinem, & exercitium acquisitum (sicut probatum est) non poterat in aliqua, in qua postinodum potest, vt experientia docet, & ex auctoritatibus patuit.
Sextum est, quod illa res talis est qualitas & ha bitus, vt lumen proportionalis intellectus agenti in genere intelligibilium. Sicut enim lux corporea est quaedam res, quae actiue facit ad notitiam sensitiuam, & manifestationem, & ideo appellatur lumen, ita, quod hoc facit ad notitiam intellectiuam, dicetur lumen incorporeum, & intellectuale.
Septimum est, quod est obiectiue in intellectu possibili, & non in agente, qui est substantia actu ens, nihilominus agens dicitur vigorari, sicut lumina existentia in eodem dyaphano vnam luminositatem vigorosiorem constituunt, & similiter lux, & color, quamuis vnum lumen non sit subiectiue in altero, sed ambo in dyaphano.
Et si quaeratur, ad quam veritatem conueniunt intellectus agens, & haec realitas, aut etiam duo lumina in dyaphano: dicendum, quod ad veritatem ho mogeneitatis, non quia sint eiusdem generis, sed quia sunt eiusdem rationis saltem secundum proportionem. haec autem homogeneitas non est vera vnitas contingentis, qualis est in forma intensa, vtpote in albedine, dum intenditur; immo stat cum discretione quiddita iua, vt Dyonis. dicit in lib. de diuinis nominibus.
Articulus 3
ARTJCVLVS III. An lumen diuinae essentiae cooperetur in visionem contra opinionem dicentium, quod requiritur, quod intellectus agens cooperetur ad causandum visionem beatificam.
Prima quidem, quod non exigitur lumem ad hoc, vt illo mediante intellectus agens cooperetur diuinae essentiae in causando beatificam visionem, vt opinio quaedam dicit: Quia illud, quod est intellecium in actu, & nullo modo intelligibile in potentie, potest de se sufficienter causare intellectionem in intellectu absque hoc, quod aliquid sibi cooperetur. Propter hoc enim ponitur agens cooperari phantasmati, quia phantasma est intelligibile in po tentia, & non intelligibile in actu. Vnde Commentator 3. de anima, comm. 38. dicit, quod si vniuersalia essent extra animam, sicut posuit Plato, non indigeremus intellectu agente, neq; esset aliqua neces sitas in ponendo ipsum. Videmus etiam, quod ca- lidum in actu potest generare calorem absque aliquo coagente, & sensibile sensationem: sed constat, quod Deus non est intelligibile in potentia3. immo est intelligibilis summe in actu: ergo potest sui intellectionem causare in potentia, absque hocquod cooperetur sibi intellectus agens.
Praeterea: Actio intellectus agentis est principalis, phantasmatis autem instrumentalis: aut igitur invisione beatifica agens intellectus est principalis, &. essentia minus principalis, seu instrumentalis; aut e conuerso.
Sed non potest dici primum, quia tunc homo ex puris naturalibus principaliter beatificaretur. Nec potest dari secundum, quia tunc variaretur actiuitas agentis, & fieret de agente principali agens instrumentale: igitur nullo modo causat visionem beatificam.
Praeterea: Jllud, quod habet mere, & totaliter rationem redditi pro merito, debet esse totaliter effectiue a praemiante, & nullo modo praemium recipienti; vel si detur oppositum, non habebit ex toto rationem praemij, sed partialiter tantum: sed constat, quod visio beatifica est totaliter merces, & praemium, quod pro praemio redditur: ergo ex toto est a Deo praemiante.
Et confirmatur per illud Philosophi 10. ethic. Si aliquod est donum donorum hominibus rationale & felicitatem Dei datum esse maxime humanorum quanto optimum.
Praeterea: Jllud, quod habet summum, & infimum in virtute, videtur habere quodlibet medium: sed constat, quod intellectus agens habet in virtute intellectiones rerum materialium, quae sunt infimae: ergo si habet in virtute visionem beatificam, quae summa est inter intellectiones, sequitur, quod habebit in virtute omnes intellectiones omnium crea turarum possibilium, dato, quod sint infinitae possibiles secundum opinionem multorum, & secundum hoc erit infinitas in virtute.
Praeterea: Quandocunque in aliquo genere inuenitur aliquid ignobilius excedens facultatem natu rae videtur, quod nobilissimum in illo genere multo fortius excedit: sed inter ea, quae spectant ad intellectum, reperiuntur quaedam, quae naturam excedunt, nec sunt in virtute intellectus agentis aliquo modo, vt donum fidei, vel habitus, & sapientiae, & intellectus, constat autem, quod ista ignobiliora sunt, quam actus visionis beatae: igitur visio beatifica nullo modo continetur in virtute intellectus agentis.
SEcunda vero propositio est, quod nec habet alias quatuor actiuitates intellectus agens; In prima. Quod patet, quia secundam non habet scilicet, quod transferat de ordine in ordinem faciendo de intelligibile in actu, quod erat irradiare phanta sma, quia consat, quod Deus non videtur inphantasmate, & est summe intelligibile in actu, & est in actu de ordine entium abstractorum.
Tertiam vero actiuitatem, & quartam, videlicet formare propositiones pasiiuas ex terminis, aut conclusiones ex propositionibus primis non habet intellectus agens in illa visione, quia secundum Auguitinum 15. de Trinit. cap. 16. in illa visione non- erunt volubiles nostrae cogitationes ab alijs in alia euntes, atque redeuntes. Sed omnem nostram scientiam simul vno aspectu videbimus, vnde constat, quod actus visionis actiuae est vnicus simplex, & permansiuus. Vbi autem est operatio intellectus agentis ad formationem principiorum ex termiuis, & conclusionum ex principijs oportet esse diuersos actus.
Quinta etiam non habet formare, videlicet propositiones falsas, & neutras, cum ibi sit nullus error, quia secundum Augustinum beatitudo est gaudium de veritate.
TErtia vero propositio est, quod sexta, & feptima actiuitas intellectus agentis habet locum in prima respectu possibilis intellectus, & respectu visionis beatae, & hoc apparet.
Primo quidem simul de ambabus, & secundum Philosophum 1. & 10. ethic. Felicitas consistit in optima operatione, optimae potentiae, & per consequens ad actum beatificum concurrit actus perfectior potentiae perfectioris. Sed constat, quod intellectus agens praestantior est, & nobilior, quam intellectus possibilis.
Primae autem quinque oppositiones supponunt imperfectionem, quia quod obiectum sit materiale, & intelligibile in potentia, & quod videatur in phantasmate, & quod intellectus discurrat, & habeat cogitationes volubiles, & per consequens omnes illae operationes sunt in fieri, & in via, istae autem duae sunt in facto esse, determinare scilicet, intellecum possibilem ad susceptionem intellectio nis in gradu certo specifico, & naturali, & concurrere ad actum cognitum per modum cuiusdam integrantis, & perficientis ipsum eo modo, quo supra declaratum est. Igitur intellectus agens secun dum hos duos modos actiuitatis concurrit ad actum bearificum.
Secundo: Idem patet in spirituali de b, actiuitate, quia sicut se habet, dyaphanum oculi ad lucem connaturalem, & prima materia ad formam substantialem, sic se habet, intellectus possibilis ad cla ritatem naturalem, quae non est aliud, quam realitas intellectus agentis, qui solus lumen est, & vigor, & claritas animae nostrae alioquin essent plura lumina, & plura agentia, vt in superioribus est deductum. Sed dyaphanum oculi, si priuetur luce connaturali, nullo modo potest recipere visionem, sicut patet in habentibus oculos caligantes. Similiter & materia prima non recipit formas accidentales, nisi prius perficiatur per formam substantialem: ergo nec intellectus possibilis potest recipere aliquam visionem etiam beatam in prima, nisi qutenus perficitur per agentem. Vnde si careret anima claritate, & lumine intellectus agentis possibilis caligaret, vt non posset recipere visionem, sicut nec dyaphanum recipit colores, nisi perficiatur per lucem.
Secundo vero patet idem de septima actiuitate, quia quando aliquid est de integritate, & constitutione cuiuslibet speciei, siue indiuidui sub illo genere, & hoc patet ex 12. meth. quia si a, in vniuersali constituit b, & hoc a; in particulari erit principium huius b. Sed probatum est supra ex dicto Augustini, & Commentatoris, in 3. de aninia, quod intellectus agens concurrit, & integrat perfectum actum intellectus. Nam Augustinus dicit, quod in luce illa incorporea videmus. Et Commentator, quod intellectus, qui est in nobis est compositus ex intellectu agente. & intellectis speculatiuis, & intentionibus quibus speculamur: ergo nulla est intellectio etiam visio beata, in qua non ingrediatur claritas intellectus agentis per modum con currentis, & integrantis.
Circa quartum an scilicet vltra intellectum possibilem receptiuum, & intellectum agentem, & acum visionis, quod est quoddam lumen inattingibile ex puris naturalibus, & per consequens eleuans potentiam ad obiectum, pono aliquas propositiones.
Prima quidem, quod non exigitur, vt necessitas Deum videndi ex puris naturalibus euiretur, sicut ponit quaedam opinio, quae posita est supra, & ratio eius motiua.
Hanc autem propositionem probo assumendo, quod diuina essentia, quantumcumque praesens intellectui vltimate disposito, vel ex puris naturalibus, vel per habitum quemcumque adhuc non necessario causat visionem in illum intellectum: Nihil enim perfectionis competit alicui obiecto intelligibili, quod diuinae essentiae debeat denegari. Sed secundum doctrinam Scripturae & Sanctorum, & co gitationes cordis quantumcumque praesentes realiter intellectui alicuius angeli vltimate disposito. & cognoscere potenti, non tamen necessario mouent intellectum illum, immo subsunt voluntati cogitan tis. Vnde dicit Gregorius in moral. quod angeli celant conceptus suos alteri angelo sola voluntate suspendente impressionem, quam cogitatio faceret, Per quod patet, quod cogitationes non de necessitate mouent intellectum, sed ex imperio voluntatis. Igitur, & Deus sua voluntate poterit celare suam essentiam intellectui, quantumcumque disposito, vel ex naturalibus, vel per habitum, cum sit perfectionis libere mouere, vel non mouere.
Praeterea: Quicquid agit ad extra, contingenter agit, & libere, nec necessitatur ex aliqua dispositione existente in passo; nullus enim diceret, quod Deus necessitetur ad infundendum animam vltimate disposito ipso corpore. Et confirmatur, quia nulla natura profuit necessario a Deo: sed visio beatifica est quaedam creatura, & eius productio est actio ad extra: Igitur quacumque dispositione quantumcumque vltimate existente in anima, diui na essentia contingenter poterit causare, vel non causare sui visionem.
Praeterea: Deus potest facere, quicquid non implicat condictionem per suam omnipotentem voluntatem: sed lumen existere in anima, aut animam esse vltimate dispositam ad visionem, visionem autem in illa non existere, nullam implicat contradictionem, cum sint duae formae abstractae, nec etiam Deum esse praesentem realiter intellectui vltimate disposito, & tamen non esse praesentem per actualem cognitionem, nullam implicat contradictionem. Igitur Deus hoc poterit facere.
Ad motiuum autem supra positum dicendum. quod illa propositio: Agens perfectum intime praesens passo vltimate disposito, de necessitate inducit effectum; veritatem habet in potentijs naturalibus, non autem in rationalibus, immo ad hoc exigitur determinatio voluntatis, vt patet ex 9. meth. nunc autem circa diuina non causat Dei visionem necessitate naturae, sed mere contingenter, quia cuiuscumque ad extra Deus est principium, & causa, hoc est per suam voluntatem, quae libera est, & contingens, iuxta illud prophetae: Omnia quaecun que voluit, Deus fecit. Et cum additur, quod virtus diuina praeuenit voluntatem in mouendo intellectum, dicendum est, quod non est verum, primae ad Thim. 6. immo propter hoc dicitur lucem habitare inaccessibilem, quia ex solo dono eius, & ex sola voluntate ad eum acceditur, & nulla alia virtute creata.
Vnde omni creatura posita in intellectu, & omni habitu, adhuc non posset accedi ad eum, nisi ipse vellet, & sic exponit glosa in eodem loco, quae sumitur ab August. lib. de videndo Deum ad Paulinam.
Cum vero additur, quod obiectum intellectus, & agens perfectum obiectum necessario monet: dicendum, quod verum est de obiectis aliquibus, aliqua vero mouent contingenter, & subsunt voluntati, sicut patet de cogitationibus occultis secundum Greg. & scripturam, & multo fortius diuina volun tas, quae inaccessibilis est, habet istam conditionem
SEcunda vero propositio est, quod non exigitur habitus ad vigorandum intellectum possibilem, vt suscipiat beatificam visionem, aut ad ipsum eleuandum, aut ponendum in esse potestatiuo, vt possit suscipere, contra opinionem primam superius recitatam. Et hoc quidem patet, quia illud non indiget vigoratione respectu alicuius obiecti, quod ab illo obiecto passione obiectiua, non patitur, pro pter hoc enim oculus noctuae indiget vigoratione si deberet aspicere solem, quia obrueretur, & aliquid obijceretur a substantia eius ratione suae materialitatis, & passibilitatis: sed constat, quod intellectus possibilis non patitur passione obiectiua, cum sit immaterialis ab obiecto quocumq. etiam a diuina essentia, immo magis perficitur. Igitur non indiget vigoratione ad hoc, quod essentiam intuea tur. Et confirmatur 3. de anima intellectus post ma xima intelligibilia, non minus intelligit minora, immo magis.
Praeterea: Sic se habet materia prima in genere sensibilium: sed nullus diceret, quod materia prima indigeat vigorari, cum nullum vigorem intrin fece habeat, sed sit pura potentia praecipue respectu formae nobilissimae, quae est anima rationalis, secundum sic opinantes, immo eam immediate suscipit: igitur, & intellectus possibilis immediate su scipere nobilissimum actum, ad quem est in potentia, visionem scilicet essentiae diuinae, nec interius vigorabitur cum sit potentia pura.
Praeterea: Aut lumen illud eleuaret, & vigoraret intellectum possibilem, tanquam dispositio medians inter potentiam, & actum in recipiendo, sicut mediat superficies inter corpus, & colorem, quia proprium est superficiei primo loco colorari, & mediante ea inest corpori; aut sicut dispositio mediat inter potentiam, & actum agens in patiendo, sicut mediat mollities inter ceram, & sigillum, non enim mediat inter ceram, & figuram, quasi figura primo insit molliciei, sed inter ceram, & sigillum, quia nec sigiilum posset figuram imprimere, nec cera pati, nisi ratione molliciei. Sed non potest dici, quod requiratur talis habitus propter primum, Tum, quia actus visionis primo inesset illi habitui, & per consequens esset primo boatus, & non separaretur ab intellectu, & remaneret beatus, sicut superficies colorata. Tum quia actus beatificus immediate perficit intellectum, & voluntatem, in quibus consistit imago Trinitatis, quia ex hoc, quod anima est imago Dei beatitudinis, particeps esse potesttum quia nullus actus immediatius perficit intellectum, quam visio essentiae diuinae; praecipue eum intellectus possibilis sit susceptiuum immediatum omnis actus.
Non potest etiam dari secundum, tum quia tale medium non requiritur propter defectum agentis, vnde Deus in creatura posset imprimere omnem figuram: nec indiget mollicie, tum quia Deus immediate potest intellectui imprimere quicquid intellectus immediate potest recipere; immediate autem potest recipere visionem sicut probatum est: ergo non requiritur lumen ad eleuandum, vel vigorandum intellectum possibilem.
TErtia vero propositio est, quod lumen gloriae Lponendum est directe quidem, & formaliter propter intellectum agentem, consecutiue vero, & redundatiue est propter intellectum possibilem.
Et prima quidem pars propositionis patet, quia constat, quod lumen gloriae non ponitur, nisi ad eleuandum, & vigorandum, & ampliandum lumen connaturale, quod est defectuosum, secundum quod Decretal. definiuit lib. 7. cap. ad nostrum de haereticis: sed nullum lumen naturale est in intellectu, nisi lumen intellectus agentis, alioquin si intellectus possibi lis habeat claritatem per se, & non sit omnis claritas eius naturalis ex parte agentis, sequitur, quod sunt in nobis duo lumina, & superfluit alterum, quia sufficit vnum, vnde intellectus possibilis solum habet recipere. Sed vigor, & claritas, secundum quam recipit, est intellectus agens: Jgitur lumen gloriae ponendum est per se & directe ex parte luminis intellectus agentis, cuius delectum supplet.
Praeterea: Lux illa incorporea, in qua & sub qua secundum Augustinum mens rationalis videt quicquid videt, oportet, quod sit lux vitalis per essentiam, vtpote intellectus in actu, vel saltem reducibile aliquo modo ad istam lucem; non enim potest haberet per se aliqua qualitas non vitalis introitum ad actum vitalem per modum clarificantis, & illuminantis, nisi per hoc, quod reducitur ad illud lumen, quod est per essentiam vita. Et est exemplum ad hoc, quod figura nullam causalitatem habet per se super actum penetrandi, nisi quatenus est dispositio ferri, quod penetrat: sed constat, quod lumen gloriae est lux incorporea quaedam, in qua & sub qua videtur diuina essentia, nec tamen est lux vitalis per essentiam: igitur necesse est, quod reducatur ad illud, quod est claritas intellectualis per essentiam, & illud est intellectus agens, vt declaratum est.
Praeterea: Quando aliquid constituitur sufficien ter ex tribus, si ponitur aliquid ad intelligendum, poni debet ex parte illius sub cuius habitudine intrat. Exemplum est ad hoc de domo, ad quam cō- currunt paries, fundamentum, & tectum. Si quis autem vellet domum ampliare ex parte tecti, non adderet ex parte fundamenti. Sed consat ex supe- rioribus, quod ad actum cognoscendi concurrit intellectus possibilis, & qualitas accidentalis repraesentatiua obiecti, que communi nomine dicitur actus & claritas, aut vigor spiritualis ipsius auimae, quae non est aliud, quaur intellectus possibilis receptiue, qualitas vero asimilatiue, & repraesentatiue clari, tas vero agentis quasi directiue, & illustratiue, quia in illa cernitur obiectum, Constat enim, quod lumen gloriae ponitur ad actum beatificum concurrere sub ista habitudine, vt scilicet in eo, & sub eo videatur obiectum: igitur reduci habet ad claritatem intellectus agentis per se, & directe.
Secunda vero pars propositionis patet, quia quã- do aliquid est perfectio alicuius, aut ampliatio eius necesse est, quod concomitariue, & consecutiue sit ampliacio effectus formalis illius in subiecto, inquo recipitur, vt quia lux est in dyaphano subiectiue, si luci solari addatur lux lunaris in dyaphano, quamnis lux vna intendat aliam per se, & directe tamen dy aphanum erit luminosius consecutiue, & participatiue. Sed declaratum est, quod intellectus agens est perfectio possibilis, & actus in eo, cum non sit nisi claritas & vigor intelligibilis: ergo lumen gloriae, quod ponitur ad intelligendum, & ampliandum claritatem agentis, participatiue in possibilem redundabit. Vnde intellectus possibilis dicitur clarus, & vigorosus claritate, & vigore, qui est agens, dyaphanum dicitur clarum claritate, quae dicitur lux corporea: cum ergo vigoratur claritas naturalis per lumen gloria, sequitur, quod possibilis particpatiue sit clarior, & luminosios rquam ante esset.
Ambe etiam partes: propositionis. smab patunt exemplo oculi corporalis, qui quando caligas indiget illustrari, si debet videre aliquem colorem; constat enim, quod talis illustratio esset propter defectum connaturalis claritatis, & ideo poneredirecte ad illam vigorandum, & tamen participa. tiue dyaphanum oculi esset vigorosius, & magis illuminatum.
Primum quidem, quod intellectus agens, cum sit actus, non potest esse subiectum alicuius accidentis: sed tale lumen est accidens: ergo non erit in agente, sed in possibile subiectiue, & per consequens ponitur ex parte possibilis, & non ex parte agentis.
Et confirmatur per illud Aug. 83. quaest. quaestione de Idaeis, quae est 40. dicit enim, quod anima rationalis quanto charitate Deo adhaeserit, tanto ab eo lumine intellectuali superiusa rationes cernit extremas, quibus beatissima fit.
Secundum vero dubium est, quia impossibile est lumen intellectus agentis intendi, nisi intendatur natura, cum non differat esse agentis a suo lumine: sed constat, quod lumen gloriae non intendit essen tiam, & naturam ipsius animae; ergo non intendit lumen intellectus agentis.
Et confirmatur, quia intentio fit per aliquid, quod sit eiusdem rationis: sed lumen gloriae, cum sit accidens, non est eiusdem rationis cum lumine intellectus agentis: ergo illud non intendit, praecipue cum non sit forma per essentiam vitalis.
Ad primum istorum dicendum, quod lumen gloriae non est subiectiue in agente, sed in eo, in quo est agens, scilicet in possibili, sicut & in omni augmen to formarum, pars quae intendit formam, non est subiectiue in partibus praecedentibus, nec etiam duo lumina sunt subiectiue vnum in altero, sed am- bo in dyaphano, & tamen hoc non obstante totum constitutum est luminosum. Quamuis igitur lumen gloriae ponatur propter claritatem agentis ad ipsum, scilicet ampliandum, & vigorandum, non tamen ponitur in eo subiectiue, sed ambo sunt in possibili.
Ad auctoritatem vero Augustini dicendum, quod non est ad propositum, tum quia non loquitur delumine habitu, sed de lumine actu, tum quia nihil determinat de possibili, aut agente propter quem eorum ponatur, sed dicit, quod anima sumine intellectuali superfunditur, agens autem & possibilis vterque est aliquid ipsius animae. Tum quia dato, quod diceret intellectum possibilem superfundi illo lumine subiectiuo, sicut dyaphanum super funditur luce, non propter hoc sequeretur, quin hoc esset propter de foctum claritatis naturalis agentis, qua non sufficienter superfunditur, & per consequens exigeretur ad vigorandum, & intendendum clariratem praedictam.
Ad secundum dicendum, quod lumen gloriae non intendit essentiam, aut naturam intellectus agentis, nec est talis intentio proprie dicta, qualis est in for mis; intendit igitur solum per modum dispositionis nullam causalitatem per se habentis,
Exemplum de primo; Sicut duo tractores dicun tur se vigorare in ordine ad tractum nauis, quiavigor nullius per se sufficit, & sic lumen gloriae- & claritas agentis necessario exiguntur, vt duo partialia integrantia vnam perfectam claritatem, & luminositatem respectu actus beatifici. Exemplum de secundo est in acumine styli; constat enim quod acumen, cum sit figura de quarta specie qualitatis, nullam habet actiuitatem respectu actus penetrandi, nisi quatenus est dispositio du riciei ferri. Vnde quamuis acuties non sit subiectiue in duritie, nec etiam illam intendat: tum quia ambo sunt dispositio ferri, durities intenditur in virtute, penetrandi, vt stylus acutior sit multo magis penetratiuus, quam obtusus sit; sic in proposito, lumen gloriae non intendit essentialiter claritatem agentis, nec est in ea subiectiue, sed nec directe se extendendo, quasi habeat per se, & distincte super ipsum causalitatem; sed attingit actum reductiue, quia reducitur ad claritatem naturalem agentis dispositione, sicut dictum est de acutierespectu duritiei in stylo. hic autem vltimus modus dicendi est rationabilior, & magis verus.
Quod lumen gloria necesse est ponere distinctum ab actu, quamuis sit difficile rationem cogentem inuenire.
QVarta propositio est, quod necesse est ponere lumen gloriae distinctum ab actu propter definitionem essentiae, quia ibi non distorte potest illud exponi, quod Decretalis dicit, vt allegatum est supra, scilicet, quod non indigemus lumine gloriae eleuante ad Deum videndum, & beate fruendum erroneum est dicere. Videtur etiam quodammodo communis animi conceptio, quod anima nostra respectu diuinae essentiae caliget, sicut oculus noctuae respectu luminis solaris, & per consequens, sicut oculus noctuae indigeret vigoratione, si deberet solem intueri, sic videtur esse de nostro intellectu; licet ergo tale lumen tenendum sit, rationem nihilominus cogentem inuenire difficile est.
Potest tamen illud persuaderi a priori, & a mi- nori. A minori. S illudi quod minus videtur ines se, inest, & illud, quod magis: sed minus videtur quod intellectus non indigeret vigorari respectu euiuslibet alterius intelligibilis quanticumq. gradus sit, quam respectu essemtiae diuinae, & respectu cuiuscumque gradus ipsius actus, quam respectu gradus specifici, quem habet visio beatainam diuina essentia magis excedit nitelectum, quam quodcumque aliud iutelligibile? Gradus etiam specisscus vrsionis diuinae excedit quemcumque gradum specificum, aut naturalem eniuscumque actus, quo cognoscantur intelligibilia omnia alia a diuina essentia. manifestum est autem, quod intellectus non fufficit ad omnia intelligibilia, nisi vigoretur, & habituetur per exercitium, & acquisitionem y vt declaratum est supra Articulo stcundo. Et quicquid sit de omnt intelligibili, saltem non potest pertingere gradum cognitionis llius, alioquin quilibet, & quantuicunq. habens infiinu iteellectum, aeque clare in lumine naturali intelligeret omnem veri. tatem, sicut ille, qui haberet eleuatum intellectum; & aeque clare etiam statim a principio intelligeret, sicut post yigorationem per consuetudinem, & iustum tempus acquisitum, quod manifeste falsum est: ergo minus poterit intellecus suo lumine naturali atingere gradum speciffeum visionis diuinae, nisi vigoretur, vel per acquisitionem, vel per informationem: talis autem vigor acquiri non potest e puris naturalibus, quia obiectum mediantibus actibus derelinquit talem vigorem, ad actum autem beatifitum non attingit natura, sed est ab obiecto: relinquitur ergo, quod vigor intellectus sit per infusionem, & claritatem diuinae essentiae, quae quicquid agit aliquid extra, libere agit.
A priori vero pater idem, quia actus cognoscen di perficitur per claritatem luminis intellectus, & quanto actus est perfectior, tanto proportionabilitor requiritur claritas maior: sed actus beatificae visionis tantae perfectionis est, quod ad ipsum nonattingit; natura enim excedit specifice omnem actum possibilem factum per intellectum respectu cuiuscumque alterius obiecti naturalis haec claritas proportionalis debet excedere omnem aliam claritatem: sed claritas posibilis per naturam, in quocumque intellectu adaequatur: igitur necesse est dare claritatem excedentem omnem claritatem naturae, quae sit proportionabilis actui & obiecto.
Primum quidem, quod quemcumque vigorem potest Deus dare per aliquod reale accidens, videtur, quod possit dare intellectui alicui per essentiam. Vnde illum gradum vigoris, quem posset dare oculo noctuae per qualitatem superadditam ad videndum rotam, solum dedit oculo aquilae per suam naturam: poterit igitur facere aliquem intellectum, qui habebit per essentiam claritatem tantam, quan tam habet intellectus inferior, cum lumine gloriae superaddito, & sic talis intellectus non indigebit lumine gloriae.
Secundum dubium est, quod illam claritatem, in qua deficit intellectus in naturalibus constitutus, videtur, quod possit supplere perfectio actus beatifici, & claritas sua.
Tertium dubium est, quia Deus potest immedia te facere, quicquid facit mediante causa secunda: sed mediante claritate luminis gloriae facit, quod intellectus videt Deum: ergo immediate poterit fieri illa.
Quartum dubium est, quis aanmoudecea aticui accidentalis, potest ieterius ei comnatiia lls, vt ealditas, quae est Ieutalis nqui c ounaturalis est ignii poteritergo Deus fuetenn glorit alicui intelectui connaturalem fcere, & por Eom quens inellectus ille viaeuit Deum i Iuiee naturali.
Ad primum Morum dicendum, quod enaricu habitus habet rationenr determinatisi ilappre priantis imectum in ordine ad obie duomiurvnat respectu diuersorum obiectorum diuerse stuno vigorationes per consuetudinem acquisite, vt patet, oluritas autem intellectus essentialis indeooninata est respectu omnis obiecti, fitut & inteHHocims igeni, & ideo nulla elaritas fubstantialis intellectus agoa tis posset supplere vitem luminis gloria, prbeu, quod lumen gloriae haber vigorem appropriatum & proportionatum proporeione appropriationis, sed est quiddam indifferens: & ideo propoiuu illa non est vera, quod quicquid elaritatis, & vigoris inest intellectui per claritatem additam, possesibi inesse per essentiam, quia non est vigor appropriatus, & proportionatus oblecto proportiono mppopriationis.
Ad secundum ditendum, quod actus nod habiet claritatem intellectualem proprie ) sod ipsum habet et intellectu agente, vt sape dictum ost. Vnde per fectio actus non debet dici olaritas, & propter hoc supplere non potest claritatum illum, quae exigitur ox parte inteneem agentis.
Ad tertium dicendum, qued claritas luminis non ingreditur actum beatificae visionis permodums oaise effectiuae, quam iutus potest supplere, A sed potius permodum cuiusdam causae integramis & constituemtis vnum perfectum, vt deolarasimo est⸗ hoc autem Deus supplero non potest immediate, cum nullius possit esse pars, am constitutiuum. sicut etiam videmus in simili, quod claritatem illam, quae consurgit ex radio lunae, & stellae in apre, Deus non potest supplere, tenendo scilicet vicem alterius radij, quasi ex Deo, & alio radio claritas illa consurgeret.
Primo quidem, quod inest ab origine, & sic non prohibet lumen glorie posse esse connaturale alieui animae, sicut est animae Christi.
Secundo vero connaturale dicitur illud, quod oritur extra a principi naturae, & tamquam proprietas naturam consequens, & sic non potest lumen gloriae esse alicui connaturale; immo semper est accidens separabile, & commune, & non proprium alicui creaturae.
Ad argumentum principale dicendum, quod lumen gloriae exigitur ad proportionandum claritatem intellectus agentis ad actum beatificum, &obiectum: cum additur, quod lumen, cum sit infinitum, nullam proportionem potest facere. Dicendum, quod proportio duplex est; quaedam quidem aequalitatis, & commensurationis, & sic nihil creatum potest proportionari essentiae diuinae; quaedam vero appropriationis, & sic actus proportionatur obiecto, & lumen actui, & obiecto: lumen igitur gloriae est quidam vigor approprians, & proportionans intellectum ad actum beatificum, & obiectum.