Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 3

De scientia dei
1

DISTINCTIO III DE SCIENTIA DEI DISTINCTIO III Erum quoniam in dei pernoscenda natura, libatum est a nobis quodcumque frugiferum uidebatur, & quasi flos Theologiae decerptus, nunc sequitur ut structis pontibus ad diuinam scientiam transmittatur, quaeraturque in primis, an aliqua omnino sit dei nominanda scientia. Nam multi qui uo funt laudemi sibi argute disserendi dari, nullam dei scientiam esse censent quandoquidem scientiam absolutionem rei additam afferre dicant. At cum maxime deum sint¬, plicitate pollere confirment, nec quicquam eius naturae additum arbitrentur, obtinere se putant, ut nullo modo quaepiam dei scientia esse dicatur. Plato autem negat scientem esse deum, sed supra scientiam efferri opinatur in quo philolopho rum pedissequam phalangem habet, qui quasi id sibi per Platonem liceat, ratum ordinem deorum constituunt. Quorum quidem sententiam satis a diuo Dionysio reiectam esse uideo. Sed accessit callidissimus auctor Auerrois, qui dei ma xime propriam scientiam & uitam esse putat. Nobis uero certius probatur cumulate scientem esse deum. Nam cum formae angustiae ex materiae concretione oriantur, intelligi potest formarum genera quo magis materia uacant, eo magis ad immen sitatem quandam interminata accedere. Ex quo sciri debet quippiam materia uacans, maxime nancisci pernoscendi uim seiunctaeque naturae modo, noscendi ac percipiendi oriri modum. Itaque praeclare Aristoteies ait stirpium generi ob materia concretionem, pernoscendi ademptum esse sensum. At cum maxime deus sit ab omni materia seiunctus & liber, nemini dubium esse potest, eum scientem debere maxime uideri. Sed interest nostra scire, an a satore mundi deo singularum rerum genera pernoscantur. Multi enim quasi magnam uideantur Aristotelioperam dedisse, singularum rerum scientiam esse negant. At cum ea quae scien tiarum genere non continentur, a quoquam percipi nullo modo possint, satis con dusum esse putant, nec ea quidem a deo intelligi posse. In eiusmodi enim contro uersia diuo Thomae ualde in ore est a deo singularum rerum genera pernosci contra quem ex caesia disciplina Aureolus multa Scoteo genere conscripsit, affir mans eum flaccescentium ratiuncularum genera afferre, quibus singula a deo percipi probare conetur nec ita ab eo Auerromim feriri dicit, ut cadendi necessita tem inducat. Tantundemque aculeorum affert argutus inficiator Garro. Sed prae ter caeteros ingenij gloria abundans Gregorius Ariminensis, articulatim argumentorum genera retexit qui quidem muita eius deturbandi causa conari uideretur, si diligentior Aquinateorum uerborum aestimator putaretur. At uero ex philosophorum genere Auerrois, maxime talum intorsit, cum a deo singularum rerum genera percipi posse negauit nam cum ea interminata esse opinaretur, facile se probare sperauit, interminata nullo scientiarum genere praefiniri posse. In quo non uidit deum in agnoscendo secernere, nec sensit si concedendum sit, absurdum esse interminata aliquo circunscripto scientiarum genere contineri, haud tamemn concedi opor tere absurdum uideri, ab eo interminata percipi, cuius sapientiae nullis sit finibus circum scriptus numerus. Ex eadem quoque Arabum disciplina Algazellus & Auicemna, nobi le recentium philolophorum par, quamquam minime a deo singula percipi posse ne gent, cum tamen catholice singula rerum genera agnoscerc uolunt, non quidem quatenus per se singula existant. In quo sane non intelligunt se deo inscitiam internoscendi dare. At mihi quidem uidetur, cum singularum rerum agnitio, ad hominum expletam absolutionem pertineat, necesse esse ut eadem a deo pernoscantur. Neque enim, ut ait Aristoteles, consentaneum uideri debet quicquam ab hominum genere sciri posse, quod dei notionem effugiat. Itaque dum Empedoclem uelut cras sioris opimaeque ceruicis illudit, accidere putat ut deus inscius omnino putetur, si antipathiam ignorare dicatur. Etenim absolutionum genera quae in inferiorum rerum generibus obstringuntur, simplicia in deo & iugata existunt. Et quamquam alia ui ab hominum genere catholica & materia seiuncta, rursumque alia ui, singula materiaque concreta internoscantur, fatendum tamen essc uolumus, ut utraque sub dei simplicem intelligentiam cadant. Nec multo quidem secus cum malorum genera agnoscere dicimus. Nam quemadmodum in musicis claudicationem falsarum uocum exaudimus, quatenus a musico artificio dissideant, sic deum uolumus catholice cuncta malorum genera percipere, quatenus ab eius disciplina discrepent & rursum specie secernere, quatenus non eodem modo ab eo dissideant. Quamque hoc loco est nata disceptatio, an dei scientia mutari ullo modo possit. Plaerique enim qui ad ingenia capienda, malitiarum euerricula iactant, quo concinnius argumentum cadat, deum dicunt quaecunque agat, scire omnino posse at cum plura dcum moliri posse, quam moliatur, arbitrentur, sequi uolunt, plura eum scire quam sciat, quod si ita est, satis notum esse dei scientiam ademptione & auctu mutari posse. Contra quos diuus Thomas rotundius rude argumentum tornat. Nam deum dicit ea etiam scire, quae moliri possit, nec ullo modo moliatur nec tamen ob eam causam quod plura moliri possit, quam moliat, sequi uult, plura eum scire posse quam sciat nec item ob id que sciat quippiam futurum esse posse, quod nullo modo sit, cocludi putat ut dei scientia mutari ullo modo possit, sed ab eo uarietatem rerum percipi posse confirmat. Nos uero quanquam deum statuamus uarietates, conuersio nesque rerum pernoscere, eum tamen uolumus sine conuersione percipere, cum sub eius intelligentiam, nec transitionem, nec receptionem, aut obliuionem cadere posse dicamus. Ex quo quidem effici, ut quamquam res mutari uideantur, in promptu tamen sit, eius scientiam nullo modo in rerum uarietate agnoscenda mutari. ldque eiusmodi simulacro ostendi potest. Siquidem quemadmodum oculus uitreum tectorium contuens, suapte natura transgredientium corpora quacumque moueantur sine receptione cernit, nec ullo tamen modo eius agnitio, aut natura mutatur, quamquam res mutari uideantur, ita hoc idem in dei scientia accidere posse arbitramur. Quare non sine causa intelligendum est an idem procreator mundi deus extra sc caetera rerum genera percipiat. Nonnulli qui Auerroim tanquam elephantem funambulum mirantur, deum quicquam extra se percipere posse negant, inuidiosissimeque Themistio obtrectare conantur, qui deum cuncta pernoscere confirmet, cum intelligat se causam & initium esse rerum idque etiam Aristoteleo conchylio tingunt, qui intelligentiam mentemque diuinam uilem fieri opinetur, si quicquam extra se perci pere posse dicatur quandoquidem cognobile intelligentiae absolutionem esse uelit, taeteraque rerum genera, eius collatione sordescere arbitretur. Ex nostris autem la cobus Appa solers & affluens theologus, cum dei agnitionem ad genita praefi niri censeat, eum quippiam extra se circunscribendo percipere putat. Itaque eiusme di structum, & nexum argumentum affert. nam si deus, inquit, negetur quicquam extra se circumscribendo pernoscere, erit confiteri necesse ob scelera nullam facinorosis hominibus, mulctam esse constitutam, quod est senatus consulto reiectum. propterea que hoc assumpto concesso, dubitari non potest, quin concedendum sit aliqua deum in se, uel extra se scelerum genera percipere. Nam si aliquod criminum genus praenoscere posse dicatur, apertum esse debet, quod quaeratur obtineri. si autem affirmetur in se quaepiam scelerum genera pernoscere, fatendum erit hoc fieri nullo modo posse quandoquidem in deo, nulla criminum genera inesse dicantur. Atqui sequitur minime deum flagitiorum genera percipere. igitur nec ob scelera ullam perditis hominibus poenam esse constitutam quando quidem ea illi omnino ignota esse dicantur, quae quidem tota ratio multorum suorum sodalium gustum excitaret, nisi ei quaedam inesset, tanquam in melle Corsico asperitas. Nos autem deum uo lumus omnia scelerum genera praesentia, anteacta, & futura percipere quando qui dem nihil extra se ex aeternitate, sed in se omnia futurorum genera nouisse dicamus. At quando in deo minime esse scelera confirmatur, plane bene concedendum erit, nullo modo flagitiosum esse deum. nec tamen ob eam causam sequi uolumus, quin in semet aliorum scelera pernoscat. Itaque tutissimi itineris celebritatem persequemur, si ab opifice & genitore rerum deo percipi cuncta dicamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 3