Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 4

De Ideis
1

DE IDEIS DISTINCTIO QVARTA. QVibus quidem expositis quaeri maxime hoc loco potest, an Idearum genera in deo esse dicantur, multi enim quibus non est sine aliqua diuorum syngrapha credendum, in hoc quaestionis genere, deum in semet cuncta percipere dicunt, at cum se ex ldea pernoscere negent, sequi putant, nec item eum alia percipere. Quidam etiam quasi hoc argumentationis genus Dionysieo colore pingere uideantur, deum, causarum, non Idearum ratione pernoscere uolunt, quibus cum satis sit a diuo Bonauentura responsum, nihil attinet ut ostendatur modo, argumenti corruptela quo serpat Nos autem si Ideas rationes nominemus, scire etiam poterimus, facile nos in Cacozelorum genere uersari, quandoquidem rationum genera a graecis logos, non Ideas nominari uideamus. Si autem uertendi uerbi uis nequa deperitura sit, eas potius formas & species uocemus. qud idem multo ante a. M. Tullio, & diuo Augustino usurpatum scimus. Itaque cum re ctissime ldeae formae nominentur, fatendum est ldearum genera in intelligentia diuina uersari. Siquidem in omni rerum genere, quae nullo modo casu gignuntur, ne cessitas fateri cogit, formam finem esse ortus, nec enim agens ob formam moliretur, nisi quatenus in eo formae similitudo existeret. Idque bipertito secernitur. nam in quodam agentium genere, forma ex natura rerum efficiendarum genera praecurrit, ut in ijs quae natura moliuntur, quemadmodum hominem ab homine gigni uidemus, in quodam uero genere ex intelligentia forma antegreditur, ut in ijs quae intelligentia moliuntur, quemadmodum aedis simulacrum in architecti opificisque mente insi det quod quidem aedis ldea rite dici potest, quando quidem architectus aedem ad excogitatam speciem referre conetur. Cum autem constet nullo modo casu, sed a deo per intelligentiam agentem, constitutum esse mundum, perfacile intelligi potest, in intelligentia diuina esse formam, ad cuius simulacrum mundi machinam construxerit. Sed quaerendum uidetur, an plura ldearum genera dicantur. Plato enim qui primus est hoc nouo nomine ldearum genera commentus, in quocunque genere multa participatu, & unum natura, multaque materia concreta, & unum seiugatum esse uoluit. Itaque seiugatas sensilium rerum naturas esse opinabatur, ac quatenus eiusmodi sensilium rerum naturae se uicissim conglutinarent, ordinemque certum nanciscerentur, sdeas uicissim inter se ordine structas esse censebat. In quo quidem non agnouit minus se cernere, quam qui de suo lumine uident, ut qui funalia praeferunt, minus uident, quam qui sequuntur. Nam primum Ideas statuit sensilium naturas esse rerum, cunque inter se natura differre arbitraretur, eas deos esse uoluit multitudinemque deorum afferens, unum summum constituit. Nos vero negamus haec Idearum genera sensilium rerum esse naturas, cum necesse esse uideamus quatenus ueritas efflagitet, statuere rerum naturam ab eorum genere seiugari, quorum naturae existunt quod est (ut praeclare ait Aristoteles) bonum quippiam inducere, boni natura uacans, quod quale sit a quouis intelligi pusione potest. Nec tamen ob eam causam in deo negamus plura ldearum genera uersari, sed plura genera, ut ab eo percepta, esse uolumus.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 4