Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 6

De Praedestinatione
1

DE PRAEDESTINATIONE. DISTINCTIO SEXTA. ITaque permagni refert an parens ille deus homines per praesignatio nem seligat. In quo quidem intelligendum est, cuncta prouidentiae diuinae esse subiecta, prouidentiaeque interesse res in ultimum statuere At finis ad quem genita a deo statuuntur, duplex omnino dicitur. Vnus qui supra genitarum rerum progredientem naturam constituitur, qui quidem cum aeternitas nominet, in fabricatore rerum deo contuendo consistit. Alter vero est ad naturam progredientem aptus, quem genita consequi possunt suapte ui & naturae suae modo. At ad eum finem, ad quem quippiam suapte ui peruenire nullo modo potest, necesse est ut ea perinde ab altero, ut tela a iaculante transferantur. Ex quo quidem iure natura rationis compos, quae imortalitatis est capax, ad aeternitatem tanquam a deo sublata subuolat. Ob eamque causam affirmatur praesignationem certissimos effectus consequi, cum tamemn nullam necessitatem afferat. Nam quamquam praesignatio pars prouidentiae no minetur, haud tamem cuncta, quae prouidentiae subsunt, necessaria dici ullo modo debent. At quaedam fortuitu cadunt proximarum causarum modo, quae sunt ad ida prouidentia constitutae, cum tamem ratus prouidentiae ordo nullo modo fallat, Eodemque modo dicimus ratum praesignationis ordinem esse certum, nec tamemn hominis mentem, libera potestate orbari. Sed illud forsitan perquirendum est, num certus selectorum numerus dicatur. Aureolus enim quasi auri stipe disserendi fundamenta inchoarit, ei dicit, qui conseruare uniuersos foelicitatisque compotes fieri uelit, haud quaquam esse consentaneum, ut selectorum numerum circunscribat cum magis sua referat uniuersos sine exceptione conseruari uelle. At cum id deum maxime decere putet, facile intelligi debere dicit, ab eo selectorum numerum nullo modo circumscribi. Idque etiam arctius astringit. nam si deus inquit, selectorum numerum circunscriberet, necessa¬, rio quosdam seligeret, quosdam reijceret ad necem. at cum periniquum sit fateri quosdam, a deo ad mortem praesignando detrudi, periniquum etiam uideri debet, uolun tario motu ab eo circunscribi numerum, & quosdam cooptari, & quosdam explodi, cum magis ad ueritatis similitudinem accedat, ab eo uniuersos ad uitam designari. Atque etiam multi certam numeri summam non deducunt, ut si dicatur, certum esse, centum aut mille hominum, non Fabium aut Curtium conseruatum iri, quod quidem nulli sane theologorum placet. Ex quo erit confiteri necesse, auctori deo praesignatorum nu merum esse certum sed intelligendum est deo non modo cognitione, qua scilicet perinde praesignatos, ut harenarum numerum internoscat, sed etiam selectione certum esse numerum. Quare ut Architector praefinitum modulum in aedificandi descriptione metitur, praefinitaque membrorum genera describit, nec circumscriptum lapidum numerum secernit, sed tantum arripit, quantum sit ad cumulandam parietum men sionem satis, sic deum uolumus in rerum uniuersitate metiri. Etenim auctor ille rerum deus mundum efficere uolens, statuit qua mensione, quo numero, rerum uniuersitas contineretur, ut scilicet quot essent astrorum, sphaerarum, uel primordiorum genera futura, at tabescibilium indiuiduorum genera, haud quaquam in primis sed tanquam minoris gentium in uniuersitate constituit. itaque quam quam horum generum numerum ei notum esse affirmamus, haud tamen pecudum, formicarum aut culicum numerum ante constitutum esse dicimus, sed tantum eiusmodi generis ab eo fuisse eductum quantum esset ad speciem conseruandam satis. At cum in omni creatarum rerum ge nere, natura rationis compos, in primisque ea quae sit foelicitatis capax, ad uniuersi tatis probitatem statuatur, consentaneum uideri debet, generatori deo praesignatorum notum esse numerum. Sed interim causa indagandi datur, num molitoris dei uoluntate quidam improbentur, & quorundam selectus habeatur. In eiusmodi enim quaestione Aureolus, d. Thomae gloriae ambitiosius obtrectans, hoc modo concludit Omnis qui uoluntario motu in alterum animaduertit, eumque in tabifica scelerum genera incurrere sinit, quo puniendi aut plectendi occasionem nanciscatur, saeuus omino & imanis uideri debet, cum tormentis & poena pascatur. at si deus uolun tario motu quosdam improbare diceretur, necesse esset etiam fateri eum saeuiendiuoluptate delectari, ac crudelem immanemque uideri quo nihil dici potest in tota deinatura absurdius. Atque etiam inquit quam quam sine iniuria figulus ex eadem creta quaedam escaria uasa, quaedam latrinaria tornet, & uitriarius cyathum & matulam sine iniuria comflet, haud tamen idem his accidere potest, qui bonorum & malorum, honorum & contumeliae genera secernunt,. nec enim homines sine iniuria, debita absolutione fraudantur, aut in tentro sempiternoque erumnarum angore uersantur. igitur nec deus uolum tate ex eodem genere quosdam seligere, quosdam improbare dicitur. Cotra quem agmino composito cohors Aquinatea concurrit. Nos uero si dicamus, a deo quosdam uo luntario motu improbari, minime tamen eum uolumus delectari poenis, aut tormentorum uoluptate pasci, sed id ex iustitiae mensione nasci affirmamus, in qua cul pa ad poenam statuitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 6