Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 5

De Providentia Dei
1

DE PROVIDENTIA DEI DISTINCTIO QVINTA. VErum nostri negocij est prouidentiam hoc loco perquirere, propterea quod prouidentiam in deo esse uolumus quandoquidem necesse sit, ut ratio ordinis in ultimum menti diuinae insit, ratioque statuendarum rerum in ultimum prouidentia dicatur. Ob eamquam causam iure de Democriti & Epicuri manibus est extortus mucro, qui dum mundum corporum con cursione fortuita effectum esse censebant, prouidentiam rerum excluserunt. Nihiloque benignius audiendi sunt, quibus ea tantum, quae nullo modo extabescunt. prouidentiae subiecta esse placet cum satis perspicuum sit, cuncta perinde diuinaem mensioni, ut artificiosa rato artis ordini subesse. Ex quo quidem libet multorum philosophorum insaniam accusare, qui ut a caeterorum inuentis discreparent, pugnantia & incredibilia multa induxerunt, quasi laus esset gignentis ingenij transi lire praescripta, etiam si deprauata genuissent, quod ego non tam fastidio quam ignoratione accidisse puto, ut qui praeclare hominem nudum pingere nequeunt, lenocinio amictus, artis ignorationem obtendunt. Qui enim cuiquam sano in mentem uenire potest, ut rerum uniuersarum prouidentiam excludat, aut mundum dei procurationem administrari neget: At multi tamem fuerunt, qui cuncta, nulla mente diuina, nulla ratione gubernari opinati sunt, sed omnia casu fieri uolebant quod si hi in philosophorum genere inuenti sunt, num mirabile uideri debet, quasdam praegnantes foeminas reperiri, quae carbonum cementorumque esum delectentur:. Itaque multi ut argutius sapere uideantur, nullo iodo prouidentiam diuinam negauerunt, sed eam ministris uti uoluerunt, affirmantes eam regis quamsimillimam uideri, qui administrandarum rerum suarum munia dispertiat. Ob eamque causam Plato tripartito prouidentiam distribuit nam unam auctoris rerum dei esse dixit, quae spirituum in primis naturae, rerumque uniuersitati consuleret alteram aiebat esse eam, quae singu lis rebus quae extabescerent & gignerentur prouideret, quam his coelitibus tribuendam statuit, qui circum coelum meantes coelestia corpora impellerent tertiam vero putauit, quae rerum humanarum procurationem susciperet, eamque daemonum generi ascripsit, quos inter homines & coelites interiectos esse censuit quam quidem sententiam multi tanquam statuam admirando praetereunt. Nos autem cuncta uolumus prouidentia sine ministris gubernari, sed tamemn quaedam intermedia esse dicimus, quibus non carentia uirtutis, sed affluentia probitatis inferiora regat quare si quicquam cuiquam bene fortunateque euenturum sit, ei deum, coelites, & coelum, suffragari oportere dicimus. nam saepe alicui praeter propositum bene euenire scimus, ut si quis arando auri urnam excutiat, quam nullo prorsus modo erat illi in animo perquirere. Etenim saepe accidere solet, quempiam molientem praeter propositum moliri, non tamen praeter heri propositum moliri, cui sit iure subiectus quemadmodum si. M. Tul lius. T. Tironi aliquo proficisci iubeat, quo eo imprudente Alexionem praemiserat, intelligi debet Tironis propositum, praeter Alexionis, non praeter. M. Tullij propositum uideri. Eodemque modo quamquam homini quippiam fortuitu & casu accidat, id tamen quippiam statutum dicitur, nam cum homines corporis natura coelo, intelligentia coelitibus, uoluntate parenti rerum deo subiecti sint, aliquid praeter propositum homini accidere posse dicimus, quod tamen rato coeli ordine, uel coelitum uel dei constitutione cadat. Eodemque modo de selectione & fato disputatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 5