Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 8

De Voluntate Dei
1

DEVOLVNTATEDEI DISTINCTIOOCTAVA DEinceps est de dei uoluntate dicendum. Hoc autem loco sciri debet, in qcunque intelligentiae compote inesse uoluntatem. Quemnadmodum in quocumque sensum praedito, animalis appetitio inest. Atque illud quoque intelligendum est, dei uoluntatem causam esse rerum, eumque uoluntate non naturae neces sitate agere, ut inscite quidam compitalitij philosophi putarunt. Cumque is causa catholica rerum uniuersarum sit, intellioi debet, fieri non posse, quin semper eius uoluntas explea tur ob eamque causam notum est eam mutari nullo modo posse, quo fit ut nec dolor nec tristitia in dei naturam cadat, cum nullis perturbationibus quas Graeci πάθμ uo cant, quatiatur deus. Ex quo eorum stolidissima leuitas exploditur, qui moerentes & la mentantes deos induxerunt, traduxeruntque eos ad humanae naturae moerentis luctum. quo nihil esse potest a dei natura disiunctius quandoquidem omnis turbida affectio, corporeae mutationis modo fiat, quod minime in dei naturam cadit, quiasomatos esse dicatur, etenim licet statum uidere moerentium, aut eorum qui dolore con ficiantur, quorum tacita ora pallescunt, flaccida membra trahuntur, languescunt oculi, lingua singultit. Et quam quam in eum uoluntas cadat, ab eo tamem appetitionis aegritudo depellitur, cum appetitio in rerum futurarum cupiditate uersetur, et deus in semet omnia bonorum genera contineat. Quod si fua non refert appetitio, nec spes quidem referre potest, quandoquidem spes non dum bonum obtineat, sed futuri expectatione laetetur quod longissime a dei absolutione abest, quae nullum auctum extrinsecus suscipere potest. Atque ut spes futurum bonum, ita metus impendens malum contuetur, sed in quem nec cadit spes, nec metus in eundem cadit, qui enim timere potest, quo nihil habet impendens, quod timendum sit: Eodemque modo poenitentia & inuidia uacat quarum altera est commutatio uoluntatis, altera alieno bono angitur, alienumque malum suum opinatur. Et quoniam ira est appetitio alieni mali cum libidine ulciscendi, minime suaptae speciei modo in dei naturam cadit. Ex quo fas est scire eum quoque odic uacare. nam cum nulla sit eius uoluntatis prodiuitas ad malum, perabsurdum est opinari, quippiam odiosum esse deo, siquidem cum omnia ab eo, tanquam ab auctore dimanent, si quippiam illi odiosum esse diceretur, necesse esset confiteri, eum id haud esse uelse quo nihil dici potest in omni theologia indoctius. At nos interdum metaphori cos quaedam illi odiosa esse dicimus. nam illi & malorum genera esse odiosa, & aliquod ingentius boni genus uelle affirmamus, quod haud fieri sine minoris boni ademptione potest quemadmodum quatenus iusticiae tuendae bonum uelle affirmatur, quod fieri sine animaduersione nequit, quomodo enim generis humani societas iurisque descriptio seruaretur, nisi tot fures, tot grassatores, tot homicidae, tot depeculatores, tot hostes publici plecterentur: num censemus seruari hominum incolumitatem posse, si tot flagitiorum, uexationum, caedium, direptionum, rapinarum impunita scelera ferantur: Atque etiam gaudium & delectatio, quatenus patheticae sint, adei natura absunt, non suaptae speciei modo ab eo repugnant Siquidem gaudium est placida quaedam uoluntatis quies, delectatio autem quaedam muneris absolutio, quae, ut ait Aristoteles, munus ut adolescentia pulchritudinem absoluit, at cum deus absolutissimum munus intelligendo nanciscatur, in promptu est iucundissima eum delectatione intelligendo pfrui proprium est enim dei in semet gaudendo delectari. Ex quo intelligi debet amorem in dei naturam cadere quod cum ita sit, fateri necesse est etiam, ut cuncta quae extant amare dicatur. Sed perspicuum tamem uideri potest. plus ab eo praestantiora amari. nam cum deus caufa sit praestantiae rerum, nullo modo in rerum genere quicquam alterum altero praestantius diceretur, ni quaedam pluris in amore faceret. Nec tamem ob id fortitudinem, temperantiam & id genus in eo esse dicimus. nam cum a deo omnis turbida affectio absit, satis est argumenti, ab eo etiam haec uirtutum genera abesse, cum in sensili animi parte uersent, in qua, ut ait Aristoteles, πάσμ esse dicantur, quanquam interdum metaphoricos effectuum similitudine, haec genera in deo uersari affirmamus. Sed cum quaedam sint, quae appetitionis prodiuitate in aliquod corporeum bonum rapiuntur, quod sensuum uoluptate cietur, quales epulares, & uenereae uoluptates nominantur, quibus tanquam antidota. Sobrietas. Castitas, & Temperantia, adhibentur, facillime tanquam corporeae, a dei natura depelluntur, cum nec metaphoricos quidem deo congruant, & patheticae suapte natura dicantur. Ex quo iure est data eorum illudendi¬ causa, qui ientantes & potantes flagitiosaque libidine ardentes induxerunt deosi

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 8