Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 9

De Trinitate
1

DE TRINITATE. DISTINCTIO NONA. HActenus de dei natura conscripsimus, nunc sequitur ut ea diuina genera apersequamur, quibus deum unum & trinum esse ostenditur de qua quidem re. magna hominem certatione pugnatur. Nam literatores multi, qui tanquam tubera sine radice uiuunt, id ob eam causam negant, propterea quod minime esse posse arbitrentur. Nonnulli vero dum habent ratum, quod probarint, & falsum quod opinatione suspicantur, foedissime in dei natura labuntur. Quibusdam etiam qui ne ignem quidem calere putant, nisi eum manum contrectarint, nihil credendum esse placet quod supra progredientem naturam uideatur. Multorum quoque studia tardantur. que id credere nolint, quod minus sub eorum cognitionem cadat quae quidem errorum prauitas ex ingeniorum imbecillitate defluxit. siquidem cum sensuum angustiae, ex quibus hominum agnitio eruitur, in externorum sensilium genere uersentur, satis notum esse debet, his, tanquam compedibus, intelligentiae cursum retardari, diuinaque capessere nequire. At mihi quidem nullo modo consentaneum uideri solet, quoniam multa interdum incredibilia uideantur, ea fieri posse negare. nam eodem modo nec credendum esset, aut ab electro paleam, aut ferrum, a magnete trahi, cum illi lapideo rigori nulla inesse appareat rapiendi uis, nec ferrum ductile suapte natura uideatur,. nec item censendum esset ab iaspide defluentem sisti sanguinem, quae enim esse potest lapidi cum sanguine cognatio: Atque etiam quis credere deberet, a struthocamelo concoqui & molliri ferrum, a leone concoqui nequire: cum multo sit leonis quam struthocameli natura feruidior: nihiloque facilius existimandum esset, cyathum cinere fartum, tantum dem aquae refertum quam exhaustum capere: Eodemque modo nec putandum ab Echinaeide pisciculo uolantia nauigia sisti quae enim uis tantillo pisciculo inesse potest contra tantum impellentium remigum conatum, contra tam uarios ruentium uentorum impetus, contra tantas procellas aestuantis maris: quis putaret quae nec ancorarum iactu. nec funium aut catenarum nexu continentur, unius pisciculi adhae sum contineri: Quod si haec fieri uidemus naturae progredientis uia, quorum nulla afferri ratio potest, num existimandum est nobis, quaedam incredibiliora in dei natura existere, quae nullo modo sub hominis notionem cadant: Neque enim ego fas esse puto, cum tam uariae inter se uoluntates, tanquam dissidentes intelligendi dissimilitudines sint, quod cuiquam tanquam ratum inhaeserit, id ab eo debere pugnacissime defendi etenim id quod saepe facile in alterius sensum irrepit, ab altero percipi nullo modo potest. An censendum est solis aut lunae naturam, perinde in opilionis ut in eruditi intelligentiam influere: & rursum eandem aeque erudito ac philolopho liquere: Num igitur, quoniam multa interdum a philolopho dicantur quae alterius intelligentiam fugiant, dicen dum erit, ea credi non debere: Ac rursum si qua interdum inducat, quae suprana turae complexum uideantur, ob eam causam neganda putabimus, propterea que ratione indagari nequeant: An non usum cernimus intelligentiam in ueri iudicio pernoscendo, caligine offundi: an non uidemus multa in lapidum, aquarum uel herbarum genere ignorari: Atqui haud tij sequi dicimus, si ea minus sub aciem intelligentiae ca¬ dant, quin ea esse dici debeant cum nec sequi uideatur, si multa abdita naturae minus percipi ab hominum genere possint, quin esse dicantur. Ex quo intelligi potest perabsurdum uideri, id falsum esse affirmare, quod quaeri minus ratione possit. An putandum est multa non emanatura, si rationis tantum complexu perquireretur deus:. Quis non uidet quosdam ita crassiore ingenio & habitu naturae hebetes, ut nullius subtilioris disputationis compotes fieri possint, quosdam desidia ingenij naturaeque socordia testudinibus esse tardiores, qui cum noctu in uitam tanquam in urbem ueniant, noctuque discedant, nihil aliud inde referunt quam adumbratum simulacrum urbis; Quid dicam de his qui uitae procuratione occupantur: quorum alij in artificiorum, alij in bellorum genere, alij in Re. Pu,. uersantur. Iam quantum operae in alea, in conuiuijs, in erudito luxu consumitur: Quantum studij eorum ambitio conterit, qui ad fortunae altitudinem obrepere uolunt, cum tamen, ut pusiones, nihilo celsiores fiant, etiam si in Hadrianae molis fastigio locentur quos quidem omnes fatendum est, a dei agnitione auocari, cum ab his nullum tempus ad eius perquirendam naturam seponatur & cum caeterarum rerum auari sint, in temporis iactura prodigi reperiuntur. Num igitur quoniam hi se in tenebrarum gurgustium coniecerunt, oculosque sibi eruerunt, credere nullo modo debent: et cum minus ipsistadia acdiuiora currant, opinari caeteros currere nequire: Atque etiam none perspicuum est, quantum temporis in Grammaticorum enarratione, quantum in syllogis mis & lemmatibus dialecticorum, quantum in Mathematicorum puluere, quamtum in physiologia consumitur: nonne notum est sine harum doctrinarum comitatu ad metaphysicen perueniri nullo modo posse, quae extima est diuinae na turae indagatrix: At quis tamen his doctrinarum praesidijs se obrepere posse in dei agnitionem sperat, quotus enim quisque est qui non fateatur muita in his nondum sibi esse explorata, multa etiam sibi opinanda restare: quis ignorat in omni doctrinarum explicatione, multa saepe falsa tanquam in malis punicis rancidiora gra na misceri, & aliquem in his semper relinqui dubitandi nodum: Aut quis non uidet id quod Platoni placet, uehementer Aristoteli displicere: & quod a Stoicis probetur, a Peripateticorum familia refelli: & quod ab altero connectatur, ab alio euolutum retexi: Adde etiam si placetque nonulli omnia philolophorum dogmata exagitant, que ex his multi, nihil certi esse affirmant, queque etiam saepe falsum aliquo uendibili sophistarum latibulo occulitur.: Ex quo sciri maxime potest, homines in magna rerum obscuritate uersari, ac ea quae rationum adiumentis indagari nequeunt, instructu libatuque diuino oportere credi. Etenim hominum absolutio in dei natura agnoscenda uersatur, siquidem frustra intelligi liceret natum esse homi nem, nisi esset illi proprius attingendus limes ob eamque causam patefactum est illi dei libe ralitate iter, quo ad eius notionem sine prolapsione contenderet. Itaque in eiusmodi quae stione quaerendum est primum, num in diuina natura progressio esse uideatur. Arrius enim haereticorum fax, perinde est istius modi progressionem mensus, ut effectuum genera, a causa dimanant A quo Sabellij adiutus est error, quo aeque ea progressionem expendit, ac causa progredi in effectum dicitur, qtenus scilicet aut eum impellit, aut in eo similitudinem suam insculpit, quorum neuter progressionem in dei natura statuit. Siquidem nul¬ so modo eiusmodi progressionem definimus, quatenus in rerum corporearum natura uersatur, sed dimanatione quae intelligi potest, metimur, ut uerbum a loquente, quod intelligi potest, in eoque insidet. Ex quo sciri debet uerbi prooressum, generationem in dei natura uocari, uerbumque dimanans nominari filium. Quare non sine causa magno certamine disceptari solet, an spiritus ut amor & uoluntas dimanet. Diuus enim Thomas maturus & sanus theologus personam aliquam quam Graeci πρώσωπομ uocant amoris modo, in dei natura progredi arbitratur. At acerrimus bellator Scotus, qui uelut ferrum usu splendescit, spiritum tanquam amoris actum dimanare censet, affirmans in his, quae in rerum diuinarum notione uersantur, diuorum coetum sequem dum esse ducem, qui in omni methodice Christiana spiritum amorem nominent. Henricus autem qui peruenire ad triumuiratum cupit, ex his rebus affirmat, quae usum experimur, nos debere ad naturae diuinae notionem permeare quando quidem in nobis tergeminae diuinitatis simulacrum insidere dicatur. At cum aiat nos duplex amoris experiri genus, quorum unus blandissimus ex rei obiectae iuuitamen to oriatur, alter igneus & exardescens sit, quo uoluntas ad rem obiectam impellatur, utrumque anaiogica collatione in deo esse opinatur. Nos uero cum dicamus quippiam ὀυσίωδαs amoris diuinitatisque actu in diuinitate progredi, facile sequi uolumus, prosopon aliquam esse, amoris & uoluntatis progressione manantem sed cum perspicuum sit nullam quam spus prosopon uideri, in promptu esse dicimus, spiritum amoris uoluntatisque progressum dimanare. Sed causa Scoto exoritur, cur no lit, a parente & filio spiritum natura educi, cui ita est Gregorius Ariminensis assensus, ut nec eum libere dimanare opinetur. At uero cum affirmamus filium intelligentiae modo ut uerbum, ac spiritum uoluntatis modo, ut amorem progredinecesse erit confiteri nobis, amorem, a uerbo dimanare. idque maxime rerum ordine probatur. Siquidem nunquam cernere licet, ab uno plura sine ordine progredi, nisi in eorum genere, quae inter se materia differant, ut figulus ollas materia inter se distinctas tornat, quae inter se nullum certum ordinem nanciscuntur, at in his generibus in quibus nulla est materiae distincta descriptio, semper ordinem reperiri dicimus. Quod si ab una parentis persona, πρώσωπα, duas dimanare affirmabimus, fatendum erit etiam a nobis, in his ordinem quempiam uersari. At cum nullum his praeter natu rae ordinem ascribi posse uideamus, quo unus ab altero existit, fieri non posse scimus. ut filius & spus ita a parente progrediantur, ut eorum nemo ab altero dimanet, nisi in his materiae distincta descriptio statuatur, quod fieri ullo modo in dei natura nequit. Ex quo fas erit confiteri, spiritum a filio dimanare. Itaque ob eam causam diuinitati prosopa ascribimus, inquirimusque primo an hae inter se aequales esse dicantur. In quo non desino eorum haereticorum laetalem stolidissimamque super biam illudere, qui opinionum prauitate lacerarunt deum, quod enim dolium tam pertusum quam Macedonius Pontifex inueniri potest, cui spiritus non uidetur deuso aut quid Donato Numida crassius, qu Africam totam hoc tetro latice respersit, ut parent te filius, & spuns filio minor uideretur: nam quid de Eunomio moroso sophista dicam, a quo est diuinitati dissimilitudo adiecta: qud Priscillianum commemorem, qui ut bigener quondam monstrum conflaret, Gnostica & Manichea uenena per miscuit: lam quidArrium nominem ardentium haereticorum follem, qui in diuinitate multitudinem tanquam gradus minoris gentium adiunxit: nonne satius fuisset nullum eis tributum esse inge nium, quam tanta cum lue datum. quamquam intelligi potest eos cum nocere uellent profuis se, prouisumque a deo, ut eorum adumbratis praestigijs, ueritatis lumen eluceret. At quanto melius ex nostris. D. Thomas aequalitatem in diuinitate statui oporte re putat, cum maius & minus in dei natura uersari posse negat. Nobis uero si diuinitati aequalitatem adimendam esse placeret, confitendum etiam esset nullo mo do ὀυσίαμ unam in tergemina diuinitate existere, nec πρώσωπα, tres, unum existere deum quod fieri nullo modo potest. ergo necesse uideri debet, ut aequalitas in diuinitate statuatur. Sed quaerendum hoc loco uidetur an πρώσωπομ dimanans, principio suo sit in aeternitate par. Arrius enim duodecim generandi genera inducit quae asseclis suis tanquam chrias ediscendas praebuit ex quibus multitudo illa appendix, uaria est monstrorum genera commenta. At diuus Thomas detrahenda rum controuersiarum causa, filium affirmat parenti in aeternitate esse parem, cum prae dare notum sit, filium a parente, non uoluntate sed natura generari. Itaque parentis naturam, ab aeternitate absolutam esse dicit, ac ut filium parenti, ita spiritum utrique aeternum esse parem. Sed cum parens is sit, a quo alius dimanet, facile intelligi pos se purat, parentem principium debere dici. In quo affirmat, a Graecis principij & cau sae nomen ἀδιαφόρωζ misceri, rectiusque nostros principij nomine uti, cum nomen quo latius uideatur, eo aptius diuinitati congruat quare diuinae naturae nomina imponimus, quatenus eius absolutio in rerum creaturarum absolutione splendescit multaque etiam interdum metaphoricos inducimus. Ex quo fatendum erit naturae ordinem in diuinitate statui, cum semper ordo ad quodpiam principium col latione referatur, sed intelligendum est origine ordinem sine antegressione statui, qui. D. Augustino auctore, naturae ordo dicatur. PRIMI SENTENTIARVM LIBRI FINIS

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 9