Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 5

De passione Christi
1

DE PASSIONE CHRISTI. DISTINCTIO QVINTA. SEd quoniam de absolutione satis est supra explicatum, aequum quidem est. ut de ijs quae ad Christi ex orbe terrarum demigratione, pertinent, disseratur. Quo sane loco in contentionem uenitur, num necesse fuerit Christum uniuersi generis humnani nomine litasse. Quorundam enim qui ex haereticorum ar mamentario tela depromunt, opinio est, genus humanum nisi a deo uinculis laxari nequiuisse. nam cum deum nulla necessitate praefiniri uelint, quando quidem deus omnipotens dicatur, sequi affirmant minime necesse fuisse a Christo esse litatum. Sed Aquinatum soboles & robur, Aristotelem principem philolophorum sequens, necessarium uarie definit. nam id uno genere metitur, quod naturae suae modo secus esse non potest. ex quo intelligi debere, haud necesse fuisse, dei aut ho minis natura a Christo haustas esse aerumnas. Altero vero quippiam necessarium ex aduentitio dici posse uolunt, quod quidem si causa efficiens, aut agitatrix sit, cogen di necessitatem afferre, quemadmodum si quispiam alterius manus iniectu ingredi nequiret. Si autem aduentitium id quod necessitatem affert, finis dicatur, fatendum esse confirmant, quippiam praestitutione finis necessarium dici ex quo condudi Christum aerumnas finis necessitate pertulisse, quam ob rem cum his Scoteorum legiones aduersae concurrunt, quibus nullo modo Christi expiationem interminatam esse placet. Ad quorum rationes tanquam ad crepidines & cautes adhaerescit Du randus, probare se sperans, nec quenquam hominem, nec Christum quidem, quatenus scilicet hon fuisse dicatur, uniuersi generis humani nomine, deo facere potuisse satis, persolutionem aequalitate metiens magnitudinis culpae contractae. In quo Aqui nates armis instructi adsunt, qui a Christo actione interius, perpessioneque aduen titia, uniuersum humanum genus expiatum uolunt, factumque deo satis. Qui autem in theologia tanquam per sentes suspenso pede incedunt, affirmant Christum dum latus, uitamque corpoream deo parenti uouit, non modo pro hominum noxa, aes alienum persoluere, sed etiam beneficia homini praestita aequare potuisse, quae ratio multos impulit, ut nullo alio modo quam Christi litatu, genus humanum uinculis laxari potuisse opinarentur: Et contra nonnullis atriensibus theologis alio genere aequius, quam Christi expiatione liberari potuisse uisum est. Quorum lippitudini collyria adhibemus, affirmantes quodlibet genus eo congruentius ad finem persequendum uideri, quo plura ex eo ad finem tempestiua oriantur, atqui cum multa ex Christi litatu ad hominis incolumitatem, citra noxae expiationem nascantur, fateri necesse esse dicimus, id maxime congruens fuisse liberandi genus. In quo sunt a multis quaesita interposita, quibus parum decorum id genus necis uideretur, eamquam sententiam Damasceno uade obstringunt, qui Christum neget abiectissimas aerumnas exandaturum fuisse sed cum nex Christi ignominiosissima fuisse uideatur. haud sane consentaneum esse, ei id genus necis fuisse illatum, quorum tanquam epheborum gymnica excursio, ab equitatu nostro coercetur. Siquidem eas abiectas aerumnas a Christo recusatas dicimus, quae ad gratiae aut doctrinae defectionem pertinerent, non autem illis eum obstitisse, quae ad iniuriam ab altero illatam perti nerent, quo constituto omnis aculeatorum sophismatum acies retunditur. Sed mul ti tamem quasi condusionum oppugnandarum periti. Christum dicunt omnes fuisse aerumnas tolerando perpessum. idque sanctissimi hominis Hylarij syngrapham con firmant, qui omnes humanas aerumnas a Christo haustas fuisse scribat, cum no uissima uerba fatus, demissa ceruice animam efflauit. Quo quidem loco diuus Tho mas, qui, quasi portitor, omnium sinus, & manticas scrutatur, ne quid occulatur quod ad Christianum uectigal pertineat, cum humanas aerumnas speciei modo metitur, negat necesse fuisse, omnia ab eo cruciamentorum genera esse suscepta, tum pleraeque inter se aerumnarum species dissideant, cum autem eas genere expen dit, eum affirmat omnia humana tormenta perpessum. Cui quidem sententiae as¬ sentitur orthodoxeorum senatus concors. nam Christum & decuriatim, & plebiscito & edictis magistratuum, quasi perduellionem male mulctatum scimus, & tum a uiris, foeminisque omni probrorum genere contumeliosissime uexatum, tum ab interioribus proditu, & desertum, ac rursum euelatum, & diuaricatum ad tunicam interum lam, eiusque fractas, transfixasque ceruices, & consputa ora, uirgis denique insontem cae sum populo cachinnante teste. Itaque ob id perquiritur, quales sint effectus consecuti, multi enim uaferrimam cauillationem struunt, qua negant ob Christi litatum homines carnificis daemonis nexu esse liberatos, idque hoc modo comnectunt. Is enim uim & dominatum in alterum non nanciscitur, in quo alterius iniussu, imperio defungi non potest. atqui cum daemon nihil unquam sit dei iniussum in hominis perniciem molitus, perfacile notum est, daemonem nunquam in hominem, uim & dominatum esse nactum, quod cum ita sit, perspicuum est etiam minime ob Christi litatum ho mines daemonis dominatu liberatos. Quod contortum argumenti genus rectissi me ad perpendiculum, & lineam erigimus, cum affirmamus hominem ob Christi ex piationem compedibus laxatum, quatenus scilicet ea expiatio eluendorum criminum causa dicatur, aut quatenus per eam sit cum statore deo reconciliata gratia. Et quamquam modo annuente deo a sonte daemone animae hominum irritari, corporaque uexari possint. Christi tamen expiatione antidotum esse adhibitum dicimus, quo homines contra eius insidias muniantur, labisque mulcta liberentur, cum antea homines nunquam ita ex eius ulnis elaberentur, quin esset ad ditis antrum excedentibus manibus meandum. Quo quidem omnium consensum probato de Christi morte disceptatur. In quo loco theologorum altera lux Scotus probat, minime Christo moriendi necessitatem inustam, aut necessario eius mortale fuisse corpus, cum dicat, miraculo id tabescibile fuisse, affirmans affluentiam gloriae animae ad corpus, mira culo impediri, quo perfecto corpori sit moriendi necessitas inusta, cum nec gloria in corpus redundaret, nec corporis natura originis iustitiam nancisceretur, qua conpus a tabe integrum seruaret. ad cuius sententiae uadimonium praedem Augustinum adhibet in quo argumenti ponte multi eum praestolantur armati, dicuntque his rationibus tantum confirmari. Christo ob diuinitatis naturam moriendi necessita tem inustam non fuisse, sed negant ab his condudi eum moriendi necessitatem non esse nactum, & propter decretam metam finis, & propter uim agentis aduentitij. At diuus Thomas in sententiarum aerario probare uidetur Christum no modo corporis, sed etiam animae natura moriendi necessitatem esse nactum, sed in eo qui est tertius theologumenon librorum cinnus, eo demigrat, ut Christo corporis non animae natura moriendi necessitatem inustam uelit. Si autem eius columnis capitula & epistylia adijcere uelimus. Christi animam dicemus aliquam nactam esse corpori influendi uim, ne patibile ullo modo constaret, ex quo praecare sequi Christo animae natura nullam moriendi necessitatem insitam fuisse sed cur corpus non afflaret, id tum ex partitione diuina oriri, qua Christi anima partim beata nec patibilis, partim haud beata & patibilis existeret tum item ex anima nasci, quae quamquam uelut statoris instrumentum, uim nancisceretur, corpus a quacunque tabe tuendi, tamen cum ob eam partem quae corpori iugabilis sit, nondum cumulate beata uide¬ retur, propterea negemus eum nactum esse uim inhaerentem & propinquam ad afflandum. Ex quo quidem facultas disputandi suppetit, num letho sit a corpore seiuncta diuinitas. Durandi enim extrinsecus inaurata sententia est, post necem a corpore diuinitatem esse secretam. Contra quem Atracinus Capreolus disserens, probat ubiuis tutius eum, quam in ea sententia fore, quod quidem aurum ex Thomae crumena deprompsit. Multi etiam Christum illo ipso mortis triduo hominem extitisse adiecerunt, quod sane falsum omnino uideri debet, cum maxime mortis uerita tis intersit, post lethum hominem esse desinere quando quidem mors hominis ab animae secretione nascatur, qua hominis absoluta ratio cumulatur. Ideoque male VgoVictorius Christum ipso triduo hominem extitisse probare conatur, animam hominem esse affirmans. Nec multo secus a sententiarum principe in hac opinione peccatur, quanquam alio flexu dedinet, & quasi alterius pedis solea altiuscula utatur, ne daudicatio appareat. Quod idem fere persequitur Aureolus dum hoc argumen tationis genus, propositionum terminorumque dialectica natura metitur quod quidem ad Alberti praescriptum Capreolus retorquet. Quo concertationis loco explicato, de Christi humatione loquimur. Plaerique enim hoc in illius quaestionis orbem detrudunt, qua affirmatur haud decore humatum fuisse Christum, cum tonantem & fulgentem deum fas esse negent humari. Quibus dicendum est consentaneum esse, necis ueritatis testandae gratia, humatum fuisse Christum, nec enim quispiam humatur, nisi exploratissima lethi signa antecedant. ldeoque Pilatum Pontium diuus Marcus scribit antequam humandum Christum concessisset, clarissima lethi indicia quaesisse. In quo etiam multi honorificentius humationis genus putauerunt. quam ignominiosissima nex illa postularet, nec consentaneum uideri homines nobiles pollinctores, & uespillones extitisse. Quorum rationum quisquiliae satis sunt a diuo Augustino. Hieronymo, & Beda reiectae. ad eorum enim sententiam tanquam ad statuam confugitur. Sed interim de Christi ad herebum itione, mars atrox excitatur nomnulli enim cum letho Christi animam a corpore secretam putent, haud eum animae tantum natura cocytum & auernum transgressum uolunt quandoquidem animam corpore uacantem dicant, quae motu loci moueri non posse appareat, cum id Aristotele auctore corporeum dicatur. Cum autem itio corporis motum osten dat, facile persuasum uolunt, haud consentaneum uideri. Christum stygem, & cocytum transmisisse, quam uersicolorem sententiam, plaerique ut pueri pauonis caudam mirantur. At sanioribus nullo modo placet Christi animam eo genere motus, quo corpora, sed eo genere quo caelites mouentur, ad herebi antrum descendisse. Durandus autem paludamento circa lacertum obtorto in diuum Thomam armatus irrupit., probans Christum animae natura haud uerissime, ita ut merae naturae conspectu adesset, sed solum quo ad effectum ad orcum peruenisse. In quo genere quaestio nis argumentando irracuit quamquam ei sententiae, ut obsoletae chlamydi patagium superinduxit Picus noster Mirandula, dum magis ambitu gloriae, quam acerbiore odio quibusdam obtrectat. Verum nerui atque artus Christianae soliditatis sunt, Christum animae natura uerissime ad ipsam Ditis domum profectum. quae causa diuum Thomam excitauit, ut probaret duplex esse genus in aliquo consistendi quorum unum effectu expendet, quo quidem Christum omnes herebi gurgites, latebrasque scrutatum fuisse dicit sed secus, cum in imis auerni faucibus inficiantem perfidiam sontibus manibus obijceret, & tum ijs quorum esset praefinito tempore expiabile crimem spem certissimae gloriae praeberet, tum sanctissimas heroum uatumque animas euocaret in coelum. Altero uero genere quippiam in aliquo loco consistere suapte natura dicendum putat, quo Christi animam ad ea tantum herebi partem measse dicit, qua piorum foelices animae continerentur. ita ut cum in una herebi parte consisteret, eius effectus ad omnes tartareas carnificinas dimanaret.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 5