Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 4

De conceptione virginis
1

DE CONCEPTIONE VIRGINIS DISTINCTIO QVARTA. Erum utrum dea mater originis sit polluta tabe, contentio acerrima exoritur. Nam diuus Thomas quasi nihil sit, de quo minus dubitari possit, eam originis nexu obstrictam fuisse censet. Cui mirifice fauet tota illa atratorum theologorum manus, maximeque ex eorum sodalitio Guillermus Gannacus hanc causam tueri uoluit. Sed nobis pueris, praeter caeteros flagrantius, homo doctus Vincentius Insuber, Aquinateum patrocinium suscepit, in eaque causa est ducentenis sexagenis testibus usus. Contra quos maxime concurrit armata caesiorum phalanx. quorum e numero Argus theologorum Scotus, uehementer huius sententiae satorem urgere conatur. siquidem quasi resistendi orbita reperta, absolutissimus inquit intermedius, eius causa ob quem gratiam conciliat, absolutissimum conciliandi actum nanciscitur. atqui cum Christus absolutissimus intermedius dicatur, erit confiteri necesse, eum illius causa cuius pacificator sit, abso lutissimum conciliandi actum nancisci. sed cum nullius causa praestantiorem actum, quam deae matris causa, consecutus dicatur, igitur deae matris causa absolutissimum est actum adeptus. Atqui cum id nullo modo futurum fuisse putandum sit, nisi uim esset ad eam ab originis tabe liberandam nactus, igitur nec est ei ulla originis inusta nota. idque etiam (ut saepe solet) arctius uario argumentorum genere astringit. Contra quem pugnans Gregorius Ariminensis, haud quaquam maiorem perspicuitatem eius assumpto inesse putat, quam si dicatur absolutissimum intermedium, cuiuscunque causa cui gratiam conciliat, absolutissimum conciliandi actum nancisci quo qui dem disserendi genere probari posse censet, caeteris quoque Christum originis uincula demisse quod dici nullo modo posse arbitratur. At Aureolus, cui quanquam sint, Scotea argumenta magni, aliam tamem rationem ineundam putat, qua se tueri credit causam caesiorum posse. Nam quodcunque consentaneum fuit, aut quodcunque fieri potuisse dicitur, id totum deae matri datum opinatur sed cum fieri posse censeat, ut illi a deo eius mali aegritudo depelleretur, quandoquidem maiorem uim deus in liberando, quam caro in inquinando nanciscatur, facile esse in promptu, a deo inquinationem & tabem potuisse praecurri. idque consentaneum esse, cum maxime conuenire dicat, deam matrem nitidam, tabisque expertem fuisse censere. ldque etiam multo esse ante a diuo Augustino praecautum, qui deae matris corpus ob eam causam cinefactum esse neget, quod minime id cinefieri decuisse opinetur. Quod si inquit consentaneum non fuit id corpus ullo modo cinefieri, nec etiam consentaneum uideri debet, eam insidenti originis malo fuisse uexatam cum ueri simillimum sit, maluisse eam eadem originis tabe non uexari, quam eius non esse cinefactam cutem. Atque etiam ex eadem disciplina multi quasi pluris neminem quam diuum Augustinum fa ciant, eum dixisse confirmant, cum de criminum genere disseritur, honoris causa nolle deam matrem, in illiusmodi disceptationem uocare. Rursumque hoc nonnulli ex eorum genere afferunt, cum absoluta expletione gratiae, nulla aegritudo miscetur. at cum dea mater omnibus muneribus donisque gratiae referta dicatur. nulla igitur in eam aegritudo cadit. Deinceps quoque tantundem addunt. nam cum parentem deam ab ignoscibili scelere liberatam uelint, quod minus omnino malum sit, sequi putant, ut ab eadem etiam sit originis aegritudine liberata, quod maius sit omnino malum censendum. idque etiam ab his dimidio angustius contrahitur. Deus inquiunt matri originis uincula adimere potuit. igitur omnino ademit. Totidemque uer bis inflectunt. si consentaneum fuit parentem deam liberari, consentaneum etiam uideri, eam fuisse liberatam. Eorundemque Scoteorum itinerum ratio est, quodcumque coelitum generi tributum dicatur, id deae matri negari non debere. sed cum coelitum genus expers originis mali sit, perabsurdum omnino uideri, nisi deam quoque matrem, eius mali expertem dicamus. Eodemque modo, nihil quod Christum nominatim laedat, aut ignominiae caliginem offundat, ei dandum esse opinantur, atqui si dea mater aliquo morbi genere contabuisse dicatur, fatendum esse id Christo ignominiae nebulam offundere quod dici nullo modo fas esse confirmant. Atque quasi nunquam sibi sint argumenta defutura, ex tota theologica gaza certam rationum supellectilem conficiunt, quae credunt uel excludere repugnantes, uel se tueri posse lacessitos. Sed tota illa alumna Aquinatea natio, quae ubiuis esse quam in hac caesiorum sententia mauult, horum argumenta pumice aridiora censet. Itaque placet illis Christum esse solum, in quem eiusmodi mali non sit inuecta lues. idque hoc modo comnectunt. Omne genus hominum quod sit a liberatore Christo restitutum, necesse est aliquo criminum contabuisse morbo, dea autem mater est a Christo restituta. igitur aliquo scelerum genere contabuit. Ac omne genus hominum quod sit ex concubitu salacique libidine genitum, originis iustitia uacauit, quae illi decernenda erat, ni fuisset a primigeno ho mine id facinus patratum. dea autem mater ex concubitu est, ueneriaque libidine genita. igitur omnino est ei istius modi sata labes. Praeterea omne genus hominum pro quo liberator Christus nece litauit, in aliquod continuo est genus morbi dela psum. at Christus pro parente dea litauit, continuo igitur est ab ea aliquod mali haustum genus. Cum autem palam negetur aliquod actu scelus ab ea esse contractum, necesse est hunc gentilitium in ea insedisse morbum. Postremo cum consecratione eius dilutam tabem, tum id malum a primigeni hominis seminario generatim in cunctos profluxisse uolunt, negantque deam matrem ante liberatoris Christi expiationem emigraturam fuisse in caelum. ac in eiusmodi causae patrocinium, non modo mirandum di uorum coetum, sed etiam ex ipsa caesia disciplina testes arcessunt. Nos vero in tantula causa, ne quid nobis negotij inficiando, aut probando contrahatur, rem integram ad expendentium iu(dicia referri uolumus.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 4