Restat videre de 5ta ratione in qua dicebatur quod deus non est cognoscibilis et tangebat utrum notitia sit finita vel infinita
unde
prima facie est apparens / unde tenendum est quod notitia quae habetur a creatura de deo est finita unde de rippa dicit quod non
est processus in infinitum ymmo finitus est et ideo negaret in notitiis secundum proportionum obiectorum / unde diceret quod aliqua sunt
obieccta quae non possunt concurrere obiective et ideo ista ratio non esset sibi difficilis
tamen plaoust tenet oppositum
ideo respondet ad illam loquendo de genere methaphysicaliter quod ponitur accidentia extra latitudinem perfectibilem pro quo est advertendum
quod non est proportio notitiarum inter se sicut obiectorum a quibus causantur / et causa est quoniam valde possibile est quod idem obiectum causet
diversas notitias diversorum specierum
Item si angelus esset praesens causaret aliam notitia et inter alias causas obiectum non est solum causa
secundum potentia concurrit Et ex hoc habetur satis rationis solutio Ulterius diceretur ex alia radice quod non oportet eandem esse proportionem
quia oportet eam concurrere obiective et haec congruit angelorum ministerio
4o non dantur tales proportiones sicut ymaginabaatur adam quia non communicant in aliquo modo / modo comparatio debet esse in aliquo
Ulterius dicunt aliqui quod visio dei
est aliqualiter infinita non tamen in eadem specie visionis potest esse alia maior sicut adam dicit unde consistit quia quando locuntur
doctores de infinitate visionis dei est ideo quod habent infinitas species sub see quarum quaelibet continetur sub ea
Aliter
tamen adam respondet ymaginando quod ex parte capacitatis evaditur huiusmodi difficultas ideo obiectum nullo modo poterit agere hoc
Contra opinionem Adam
sed
hoc non evacuat rationis difficultatem
quia ponit iam potentias sufficienter capaces
Aliqua, quae declarandum sunt
Ulterius est advertendum quod nos
possumus loqui de perfectione essentiali et sic quo ad hoc non videtur inconveniens quod cognito quae habetur de creatura possit
esse aeque perfecta sicut illa quae habetur de deo unde ponamus quod deus concurrat remissimus ad notitiam alicuius ipso stante
creatura haberet perfectiorem cognitionem quam deus in se essentialiter et intrinsece nec inconveniens est hoc concedere
2o nos possumus quantificare gradum quantum ad eius perfectionem
/ 3o quantum a gradum perceptionis
3o 4o quantum
ad speciem lucis
/ 5o quantum ad habitudinem consecutionis finis ultimi et secundum hoc clara est responsio
unde notandum est quod notitia fidei est perfectior quantcumque alia notitia in finem suum / Et etiam quaelibet visio dei est perfectior
quam quantacumque creaturae perfectio
6o potest esse in infinitum perfecta respectu obiecti
7mo in habitudine ad suum obiectum
circa modum repraesentandi suum obiectum et tunc illa est perfectior quae magis appropinquat obiecto suo / et sic quaelibet notitia de
deo creata est in infinitum perfecta quia infinitate defficit a suo obiecto scilicet a repraesentatione huius
Conclusiones
Prima conclusio lectionis
quaedam nomina temporaliter de deo dicuntur
2a conclusio deus cepit esse dominus sub tempore
3a conclusio quando aliquid
dicitur de deo ex tempore nihil accidit ei
4a conclusio cum spiritus sanctus sit donum vel da?m est a tempore et hoc de lectione praesenti via? sancti ele?