Responsio ad rationes principales: quod Deus non sit a nobis cognoscibilis
Restat consequenter respondere ad rationes praetactas
Responsio ad primam rationem
et primo de notitia proportionata obiecto dicitur quod inter potentiam et obiectum non requiritur
proprie aliqua proportio secundum aliquem modum nec proprie sumpta est in qualitatibus
Et si doctores et sancti dicant respondentur
quod intelligebat quod obiectum est conveniens potentiae de per se Et nota quod per proportionatum intelligitur bonum
Unde etiam sciendum est
quod quanto deus magis excedit potentiam perceptivam / tanto magis perfectus est et immensus
Et consequenter de actu quia
quanto magis excedit latitudine potentiae tanto est convenientior et excellentior et per consequens magis proportionata
Ex quo sequitur quod quod huiusmodi proportio non assistat in aliquo gradu demonstrante adaequate
Sequitur etiam quod nullum finitum obiectum est summe
proportionatum
Item nulli potentiae proportionatum est obiectum sibi simile excepto in deo quia indigentiam creaturae non sufficeret terminare
Ulterius sequitur quod dependens et independens sunt proportionatissima
Sequitur etiam ex dictis quod ad esse proportionatum a et b non requiritur essentialis convenientia sed est magis convenientia ordinis ad eius adhaesionem
Ex quibus omnibus sequitur quod non
requiritur similitudo inter obiectum et potentiam et hoc superius est visum et sic patet solutio primae rationis
Responsio ad secundam rationem
De 2a in qua
dicebatur quod impossibile erat de deo habere notitiam sicut arguebatur de mobili ad locum
Advertendum est igitur quod licet ad cognitionem
perfectam sit distantia nihilominus quo ad propositum non ymmo praecise finita
/ 2o si esset aliquis color in argumento hoc esset perceptive
et comprehensive scilicet comprehendo illam potentiam
Responsio ad tertiam rationem
De 3a ratione sensus non potest cognitive attingere unam rem igitur nec
intellectus deum
/ Ad hoc dicitur quod huiusmodi excessus est totaliter inpertinens / ad propositum de visu et de gustu et aliis proprietatibus
communibus tam est quia sunt limitati organis suis sed intellectus sic non habet organum proprium nec est plus in uno quam
alio quia non utitur organo corporeo nam eadem anima est in hoc organo et in hoc quia est virtus incorporea
Responsio ad quartam rationem
De 4a arguebatur si talis notitia esset tunc esset immensa / et confirmabatur quo ad ordinem specierum
/ respondetur concedo
quod notitia qua deus cognoscitur a creatura est ipse deus ut dicit de rippa
/ Et tunc ulterius quando dicitur quod tunc creatura cognosceret immense
et tamen cognoscit per notitiam dicitur quod non sed bene cognoscit per notitiam quae realiter est immensa et tamen non sequitur ergo immense
cognoscat
Et dicitur ulterius quod tanto una species est perfectior et tanto citius immutat potentiam unde deus est in anima sicut
sibi notitia et creaturae notitia sic in alia specie
/ unde deus erit notitia illius cuius supplet vicem quia adaequate immutat sicut
alia potentia aeque intense et penes hoc sortitur suam speciem et sic est species accidentalis quod hoc
Sed ve?dum est ad aliam viam
scilicet quod per notitiam creatam deus potest cognosci et ulterius dicitur quod deus est incertum sit possibilis ergo non potest cognosci
consequentia non valet
quia licet sumitur et secundum se non potest cognosci tamen respective ad suos effectus cognoscitur
Unde ymaginandum est quod sunt plures
notitiae quarum una non plus repraesentat quam alia et tamen erit magis
Et ulterius dicitur pro
non sequitur deus cognoscit contingenter antichristum fore igitur cognoscit finite consequentia non valet ymmo per obiectum bene valet scilicet infinite vel
immense quia est exemplar divinae maiestatis
Conclusiones
conclusio prima lectionis fuit quod istud nomen principium relative dicitur de qualibet prima
trinitatis
Alia conclusio ab aeterno pater et filius sunt principium
Alia conclusio sint 3es personae non tamen sunt 3a principia / 2o de 2a valet aliis