Propositio: sola divina natura summe identice[?] est omnis perfectio sibi possibilis
Consequenter continuando materiam ponitur haec propositio
quod sola divina essentia ydemptice est obmissiva perfectio sicut omnis possibilis fide
et immensa patet enim ex tactis in 3a distinctione
nam ibi deductum fuit quod impossibile est pluralitatem deorum esse
secunda
2a pars probatur ex comparatione creaturarum ad causas efficientes conservantes formales et finales nam quaelibet creatura indiget causa
conservante et efficiente
Et iterum creatura maxime perficitur per finis adeptionem et tamen finis non est ipsa res ymmo
distinguitur ab ea
Item perfectio materiae est forma
et perfectio intellectus est potentia et sic est multiplex dependentia in rebus in deo
autem non sic quia nulla perfectio potest filii acquiri ultra illam quam habet
/ unde circa hoc dicebant doctores quod quaelibet
creatura est realiter composita potest aliquid acquiri et intelligentia etiam
Corollaria
Primum corollarium
Nulla creatura esset omnis sua perfectio
Ex quibus infertur primum corollarium dato
quod gratia et dona formalia et gratuita concurrerent ydemptice intrinsece et essentialiter cum substantia alicuius intelligentiae creabilis
non esset sua perfectio quia indigeret obiecto felicitate
Item non esset sua futura adeptio vel etc
Secundum corollarium
Esse simplex proprie causando non est ad extra proprie praedicatum communcabile
2m correlarium esse simplex proprium non est aliud extra praedicatum communicabile patet quia non potest dari aliqua creatura ex qua non resultet
aliquid dependentiae quod ad bene esse et habet respectu huiusmodi esse quamdam compositionem
Ex quo sequitur quod esse simplex
est de praedicatis propriis perfectionalibus deo competentibus et non communibus sicut esset iste terminus vivens
Tertium corollarium
Supremum gradum est omnino indivisibils gradus perfectionis
3m correlarium
quamvis in qualibet creatura semper ascendendo reperiatur maior latitudo supra tamen suppremum gradum est indivisibilis et tanto plures
habet operationes tanto potentialior nam species superiores participant inferiores sicut patet de anima quae naturaliter inhaeret
nec eius inhaesio est operatio corporalis et tamen nuctrit corpus vegetabiliter
et cognoscit sive sentit cum breviter et sicut sunt gradus in corporali ita in spirituali
2a pars dicit quod extra huiusmodi latitudinem est unicus gradu s
et extra totam latitudinem simul deus ponitur esse et quod est in deo est totum lux et nisi sic esset absolute
perfectionis non esset summe simplex et sic est unicus summus gradus immensae perfectionis
Quartum corollarium
Gradus divinae perfectionis excedit immense totam latitudinem creabilium
4m correlarium
licet sit unicus gradus individua immense tamen excedit totam latitudinem creabilium
Quintum corollarium
Aeternitas excedit in duratione totam latitudinem temporis imaginarii infinitam
5m correlarium quamvis
aeternitas sit duratio simplicissima excedit tamen totam latitudinem ymaginariam temporis a parte ante et a parte post
et de duratione similiter / quod autem ita sit habetur a boetio in 5o de consolatione ubi dicit quod "aeternas
est interminabilis viate" Unde ad ymaginandum huiusmodi durationem ymaginatur tempus manuductive et sit per modum lineae
finitae sicut corpus ymaginatur esse punctualiter in quilibet puncto hostiae nihilominus concurreret ad aliquod instans et sic
duratio approprinquaret ad aeternitatem sicut ymaginamur aliquod corpus sicut panis trasmutari in aliquid infinitum scilicet in corpore
christi
Unde sequitur quod si deus ab aeterno produxisset unam intelligentiam perpetuo duraturam non esset aeterna patet quia sua
duratio est divisibilis secus autem est de deo
Sextum corollarium
Quod Pater et Filius sunt idem gradus perfectionis simpliciter et sunt idem gradus indivisibilis
Sequitur ulterius quod pater et filius suae et ydemptice sunt idem gradus
et unica simplicissima perfectio adaequate licet tamen immensa
Ulterius sequitur quod habent eandem durationem et filius
aeque primo est sicut pater quia non sunt partibiles quo ad hoc durative
Ex quo sequitur quod in divinis non debet poni prioritas
originis nam doctor subtilis ymaginatur aliqua emanatio ab intra ut consideretur pater absolute et in se
et ex quo filius emanat a patre pater tunc videretur prior Sed hoc non posset stare nam absolute sunt aeque
primo ut dictum est
Item instans originis est idem cum instante emanationis igitur etc
Item si ita
esset sequeretur quod aeternitas praecederet filium patet qui aeternitas mensurat patrem secundum originem et non
mensuraret filium et per consequens non esset aeternus
Item sequeretur quod filius primo haberet esse personale potentiale
et sic quodam modo inciperet esse quod videtur absurdum dicere
Item pater non esset pater in primo signo
Septimum corollarium
Productio personarum divinarum naturam poni potentialitatem successivam vel etiam mutationem
7m
corollarium productio personarum divisorum nullam ponit potentem quia filuis est aeque cito sicut pater quia sunt unicus gradus
perfectionis
Ex quo sequitur quod filius est ydemptice illa excellentia et veritas qua pater potest producere filium patet
quia omnis excellentia paternitatis est in filio quia unicus gradus indivisibilis licet immensus
Octavum corollarium
Licet divina essentia sit ad intra communicabilis, non tamen ad extra
Consequenter propter difficultatem
alias tactam de productione filii est advertendum quod productio vel generatio in creaturis multa importat nam
de primo cursu motus agendi importat indigentiam et dependentiam effectus a sua causa
et sic habitudines quae?d?t aliquam imperfectionem debet remotiori et tunc quod remanet communicetur cum aliis verbi gratia radius solis deppendet
a sole sol tamen non communicat radium et si radius communicaret non deppenderet quia haberet sufficientem potentiam Ita
ad propositum pater producit filium filius vero non deppendet a patre quia deppendens denotat indigentiam
alienus quod non habet modo filius nullam habet indigentiam sive imperfectionem nam omnia quae pater habet mihi potestates
sua ut evvangelicae habetur et sic ita perfectus sicut pater
Conclusiones
Prima conclusio lectionis super distinctionem 7mam Boni
angeli sunt confirmati per gratiam / videlicet quantum ad naturam quia pares erant cum malis in principio et peccare
possent sed modo non lege nunc stante vel intelligitur quantum est ex parte sui
2a conclusio mali angeli sunt
ita obstinati quod non possit bene velle licet habeant liberum arbitrium causa est quoniam libertas gratiae in eis
depressa est
3a conclusio obstinati angeli vigent in revelatione et ceteris speculativis et sunt clari ad intellectum
speculativum licet non ad practicum
4a conclusio ex ipsorum scientia exercentur artes magicae et sic instruuntur per eos
homines mali
5a conclusio natura corporalis non obedit eis ad nutum sed soli deo
6o conclusio daemones
non possunt creari
7ma daemones multa mala possunt nisi prohiberentur a deo et a bonis animalis