Quomodo cum simplicitate divinae essentiae stat pluralitas personarum
Consequenter de tractandum super materiam benedictissimae et individuae trinitatis quia in articulo illo sectae discrepant
Idcirco necessario de ipsius materia videbitur et ut clarius eluscat advertendum est quod tota radix difficultatis
in hoc videtur stare utrum in sui simplicitate ste pluralitas personarum
Unde circa istam materiam toto conatu
in libro suo de trinitate nititur solum ostendere
et augustinus in libro de civitate recitat 3es modos errandi primum est quando deo attribuimus illud quod est ex parte naturae in re corporali 2us modus quando deo attribuimus
illi ea quae rei spirituali attribuimus 3us modus eset quando attribuimus sibi ea quae non debent
Quantum ad duos
primos removetur in primo puncto huius materiae superius unde aristoteles applicat ad hoc confundendo anaxagoram dicens quod infinitum secundum quod infinitum et ignotum et per consequens suae proprietates sunt ignotae unde nos habemus
ad dei cognitionem sicut oculus nycticoracis ad lumen solis quapropter non est loquendum de materia tali cum praesumptione
nam ovidius in libro de vetula sit describit deum dicens Hic deus est virtus quaedam quae transilit
omnem virtutem virtus super omnem simplicitatem Simplicitate sua quod per se scilibilis ipsa et ideo est a nobis
non quod de parte sua sit deffectus sed quia sumus ebetes ad capiendum Esse rei rei vires nostras ita transg?ets
tria de ratione aeternitatis
Unde persuadere oportet ulterius circa divinae essentiae simplicitate continuando materiam de creatione divina et de locabilitate
eiusdem advertendum est quod de ratione aeternitatis sunt 3a
primum est quod non est mensura alicuius potentialitatis sed activitatis
2m de ratione aeternitatis est quod sit universalis mensuara in hoc quod potest esse intrinsece illius quodam in ea est
3m de ratione sua est quod sit cuiuscumque alterius mensuare effectiva et in genere mensurarum prima
Et ideo dyonsius vocat eam saeculum temporum et mensura saeculorum Et ancelmus vocat eam saeculum saeculorum
Ex quibus innuitur quod omnes aliae mensurae sunt effectus ipsius aeternitatis Et augustinus in libro confessionum stans dicit "omnia tempora praeterita et futura non praeterita nec futura aeternitas" Ex quibus omnibus multa
inferuntur correlaria
Corollaria
Primum corollarium
Primum est signum temporis si efficitur immobile adhuc non est aeternitas
Secundum corollarium
2m correllarium est
Instans aeternitatis in infinitum est simplicius quam instans temporis et per consequens individualius
Tertium corollarium
3m correllarium est
Repugnantia est in aeternitate contradictoria verificari quia repugnat quod verificentur in instanti temporis et per consequens
in alio non
Ex quo sequitur quod nostrae affirmationes vel negationes referuntur ad temporalem coexistentiam vel etc
Quartum corollarium
4m correlarium nova aeternitatis ad instans temporis coexistentia non arguit aeternitatis mutatae sed temporis successionem
Quintum corollarium
5m correlarium licet aeternitas sit ante tempus et post et simul non esset oportet quod quaelibet temporis successio coexistat
patet hoc per salvatorem dicentem "Amen dico vobis antequam abrahamfieret ego sum"
Sed arguitur sic
nam si sic sequeretur qudo deus posset facere quod mundus nonquam fuisset creatus patet nam si eius aeternitas
praecedat mundi creationem tunc sequeretur nonquam mundum creasse
Unde petrus damascenus concedit conclusionem Et hoc est ex ista radice procedit dictum aliquorum dicentium deum reintegrare
corruptam post lapsum Et licet hoc sit prima facie contra parisiensem articulum dicitur quod licet difficile videatur
ex parte rei fore / non tamen ex parte divinae naturae licet labatur in praeteritum / Quod non erit impossibile
apud deum omne verbum luce primo
Sextum corollarium
6m correlarium essentia divina et quaelibet eius persona sicut sunt unicus gradus
perfectionis sic sunt eadem aeternitas
Ex quo sequitur contra magistrum ioannem de rippa qui dicit quod supposito personarum
vel esse mensuratur aeternitas / nam sunt eadem perfectio et per consequens prima in esse personali est aeternitas ymaginatur
tamen quod aeternitas est mensura rerum et aliquo modo mensuratur mediate
Item productio generatio verbi dei et productio spiritus sancti
mensuratur aeternitate
et licet sit gentium semper tamen gignitur et productus spiritus semper tamen producitur patet quia non potest
esse successio temporalis quia productum et productum idem sunt
Ex quo infertur manifeste quod opposita est conditio
dei ad creaturam
Advertendum est ulterius quod licet aeternitas sit mensura tamen nihil aliud est quam deus a parte rei
et sic vide tur bitur de istis praedicatis quod posita sunt propter deffectum nostrae cognitionis et modo concipiendi Consideratur
enim tamquam actus unicus purissimus includens omnem perfectionem et excludens omnem potestatem
et ut plenitudo totius bonitatis et ita vocatur aeternitas Et sic dicendum est de localitate eiusdem
Propositiones
Pro
cuius declaratione ponuntur aliquae propositiones quia boetius discurrendo videtur has sonare
Prima propositio
Prima est quod quanto
creatura est perfectior tanto est magis apta nata maiorem locum occupare et hoc intelligendo de creatura
spirituali quia de corporali non oportet nisi secundum quod quantitas congruit nam sicut magis innuitur deus d in perfectione
ita in loci occupatione
Ex quo sequitur quod si supprema intelligentia daretur supra caelum maiorem locum
occuparet
Sed dubitatur utrum creatura spiritualis sub quolibet modico loco possit situari Unde ymaginandum est quod quaelibet creatura spiritualis secundum sui quantitatem occupat locum sed nihilominus per potentiam divinam
potest non occupare ut satis de anima patet nam quando infunditur inceperit magis et magis vel etc Ex quo sequitur quod infinite quid modicum locum potest occupare
Secunda propositio
2a propositio deus non est proprie circumscriptive
in loco / sed potius locus in ipso Primo ad hoc habentur auctoritates augustini ut est in distinctione
17ma unde dicit quod "non est alicubi sed in eo sunt res"
Ex quo sequitur quod deus est in diversis sitibus sine tempore simul
sive successive non arguit tamen in eo mutationem sed solum in rebus
Tertia propositio
3a propositio locus ymaginarius vel divisibilis
et creaturae capax infinite recedit ad divina capacitate sive simplicitate
Unde ymaginandum est ratione suae simplicitatis et
inmensitatis quod sit tamquam spera cuius centra omnia continentur ut si sit spatium ymaginarium capax creaturarum
sicut ab aeternitate derivatur tempus ita ab ipso derivaretur etc
Quarta propositio
4a propositio immensus locus intelligibilis potest
divinam essentiam locare nihilominus consideremus deum secundum quod est locus locativus licet sit eadem res et hoc sicut divina
perfectio locat creaturae perfectionem et ideo optime dicitur quod deus est spera intelligibilis continens omnia
Quinta propositio
5a propositio
tanto res est perfectior tanto magis appropinquat deo
Sexta propositio
6a propositio / licet creaturae diversimode intimentur deo
nihilominus deus immense intimatur creaturae
Septima propositio
7a de intimatione dei ad creaturam unde creatura magis intimatur deo
quam deus sibi ex gratifficatione creaturae et ratione maioris intimationis dignificatur Et sic ex istis patet de proprietatibus
dei quantum ad ubi et quando
Conclusio
dicit tamen boetius quod deus non est in aliquo praedicamento nisi improprie scilicet in praedicamento
substantiae et relationis unde non est in ubi quia non locatur sed locat et sic discurrendo per caetera
Conclusiones
Sequitur prima conclusio supra
distinctionem 8vam huius 2i etc de angelis utrum habeant corpora Rspondetur quod realiter materiam habent scilicet aeream ut
videtur velle augustinus in genesi supra litteram unde dicitur quod recitative dicit hoc
2a conclusio in corporibus angeli
locuti sunt in persona patris et filii etc sicut patet de multis
3a conclusio deus non quam appa?it in essentia propria
Sed tamen videtur quod non sit generaliter verum potest dici tamen quod verum est conclusio ad sensusm
4a conclusio daemones intrant corpora quae videntur vexare etc
5a daemones sic intrantes nonquam plenariam habent supra corpora potestatem et sic est finis huius lectionis lectae diem curis post processiones pro pace facta post eyphantiam