Text List

Articulus 1

Articulus 1

De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

EXERCITATIO SECVNDA. De origine animae, & propaga¬ tione peccati.

ART. I De formarum materialium, & immaterialium diversitate.

VT Decisio huius quaestionis, De origine animae, facilius intelligatur, quaedam praemittam de formarum di versitate, deque varia causalitate, & potentia materiae, respectu formarum, quae in eam introducuntur, aut ex ea educuntur. 2. Primo igitur tenendum est, tria esse genera effectorum, quae propter certum aliquem finem, non vero temere aut fortuito producuntur: nam eorum alia omnium quamtuor causarum, alia trium, alia duarum tantum concursu producuntur. Omnium quamtuor causarum concursu producuntur substantiae corporeae, quae non possunt habere esse aliquod reale in mundo, nisi duae causae internae, vid, materia & forma, duae item ex¬ ternae, i. e. efficiens & finis, concutrant adtribuendum iis existendi actum. Trium causarum concursu, videlicet efficientis, materiae, & finis, producuntur omnes formae accidentales seu accidentia, omnes item formae substantiales, sola anima rationali excepta. Du arum causarum concursu, videlicet efficientis, & finis, producuntur Angeli, & animae humanae: Angeli enim neque ex materia & forma constant, neque in materia existunt, ideoque duas tantum habere possunt causas, videlicet efficientem & finem. Animae vero humanae, licet in materia existant, non tamen ex materia & forma constant, neque producuntur vi materiae, in qua existunt: cum enim sint spiritus, nullius materiae vi produci possunt, ut mox probabitur, sed a Deo ex nihilo creantur, & in materiam inducuntur, pro- pter optimum finem, videlicet Dei glotiam, & ipsorum hominum salutem aeternam:

S. Dixi, formas accidentales, ut albedinem, nigredinem, &c. trium causarum concursu produci, quia ut albedo habeat esse reale in mundo, v. oportet, finem aliquem, seu propositum, excitare, & allicere efficientem ad agendum: 2. Oportet efficientem adhibere suam vim, seu concursum activum. 2. Oportet materiam in qua, seu subiectum albedinis, concurrere, & cooperari concursu passivo, ad tribuendum illud esse albedini: hoc au¬ tem praestat, recipiendo actionem causae esficientis & producentis albedinem, item recipiendo ipsam albedinem, eamque sustentando. Ex trium harum causarum concursu, pendet albedinis aliorumque accidentium existentia, praecipue vero a materia, in qua recipiuntur, quaeque concursu passivo producit & sustentat ipsorum esse: idque quia ex efficiente, & fine, pendent tantum quoad sieri, ex materia autem seu subiecto pendent, & quoad siers, & quoad esse: nam neque possunt fieri sine concursu materiae in quam existunt, neque possunt in existendi actu perseverare, illa materia sublata: at efficiente & finali causa sublatis, potest accidens iam. productum, in existendi actu perseuerare, ut liquet ex infinitis pene exemplis.

ae Dixi omnes formas, substantiales, anima humana excepta, etiam triumcausarum concursu produci. quia ut forma lapidis vg. actu existat, I. oportet finem aliquem motione metaphorica movere efficientem. 2, necesse est efficientem activa sua virtute disponere materiam lapidis, ad recipiendam illam formam substantialem. 2. oportet matetiam, in genere causae subiectivae, concurtere ad producendam, & sustentandam illam forinam, idque quia illa forma pendet a materia, quoad fiert, esse, & operari, h. e neque potest fieri, neque esse, neque operari, sine materia in qua existit: ista autem dependentia formarum substantialium a materia, manifeste arguit materiam esse formarum in ea existentium causam, non quidem acti vam, sed passipam, & sub ectixam, ut vocant: omnis enim dependentia alicuius ab aliquo, tanquam a priori, in fieri, & esse, est exidens causalitatis indicium. at longe aliter se habet anima humana, ea enim, post mortem hominis & existit, & operatur extra materiam : Ergo a materra non pendet quoad esse, & operari: at neqeab ea pendet quoad siert, idque quia materia non potest vi aliquam, aut concursu. causali tribuere esse spirituali substantiae, qualis est anima rationalis, ut mox probabitur, & proinde nullo modo est eius causa. Hinc consequitur, animam esse ex earum rerum numero, quae duarum tantum causarum concursu producuntur, efficientis videlicet & finis: patet item anima recte appellari formam immaterialem, seu independentem a materia, cum e contrario omnes aliae formae, tum substantiales, tum accidentales, vocentur formae materiales, & a materia pendentes, v. c. Forma ignis, sicut existere nequit extra suam materiam, ita etiam sine ea non potest calefacere, & comburere. Forma bruti, sicut existere nequit sine materia sua, i. e. corpore, ita sine eadem sentire, aut appetere non potest. At anima humana, non solum existit extra materiam post mortem hominis, sed etiam extra eam operatur, exercendo actus intelligendi, volendi, gaudendi, aut dolendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1