Text List

Articulus 2

Articulus 2

De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

ART. II De duplici materiae causalitate & poten¬ tia, item de formarum eductione ex potentia materiae.

IN hoc articulo notandum est primo, Materiam seu causam materialem, duplicem habere causalitatem, unam respectu compositi, seu materiati: alteram respectu formarum ab ea pendentium. Causalitas eius respectu compositi, est in eo posita, quod tanquam pars essentialis constituat composi tum: respectu formarum ab ea pendentium, causalitas eius in eo est posita, quod concursu passivo concurrat cum agente ad tribuendum iis esse, & ad illud ipsum esse conservandum:

2. Secundo notandum est, duplicem esse materiae potentiam: unam receptixam tantum, & non etiam causatiuam: alteram & receptiuam, & causatiuam. Priorem potentiam habet materia respectu solius animae rationalis, habet enim potentiam naturalem recipiendi animam in se, sed non habet potentiam concurrendi genere causae materialis, ad tribuendum esse animae: posteriorem habet respectu omnium aliarum formarum: tum essentialium, tum accidentalium: non solum enim potest eas recipere in se, sed etiam concursu passivo cooperari cum agente, ad eas producendas.

2. Tertio notandum est, illos Bhilosophos, male explicare aeductionem formarum ex potentia, materiae, qui dicunt formam actu existere in materia, ante rei generationem, non tamen apparere, sed quasi sub confusione potentiae eius latere, per generationem vero manifestam fieri: ita ut illud esse actuale, quod prius erat quasi absconditum, non incipiat simpliciter per generationem, sed per eam incipiat fieri, manifestum, & sic e tenebris, ac confusione materiae, quasi in lucem educatur. Dico hanc explicationem eductionis malam esse, quia si forma existat actu in materia ante compositi generationem, ipsum compositum existit ante suam generationem, quod aperte absurdum est: ratio consequentiae est, quia ex materia & forma actu existentibus, & unitis, resultat compositum, iisque positis necessario ponitur compositum: ideoque si materia & forma existant unitae, ante generationem compositi, ipsum compositum existit ante suam generationem. Dicet aliquis, si forma non existit in materia ante rerum generationem, non potest dici ex materia educi, seu extrahi, nihil enim potest educi, seu extrahi ex eo, in quo non est.. Resp. Eormam. dici ex materia educi, non quod ex materiae substantia, sed quod ex materiae potentia causativa educatur, seu extrahatur: quam vis enim forma ante generationem in ipsa materiae substantia non existat, in eius tamen potentia vere & proprie existere dicitur, quatenus a materia est producibilis: nam esse in materiae potentia causativa, nihil est aliud, nisi a materia tanquam a principio passivo posse produci.

q Quarto notandum est, illos etiam toto coelo errare, qui dicunt, formas, ante generationem, secundum esse inchoatum & imperfectum, h. e: secundum gradus quosdam suae entitatis, existere in materia: per generationem vero incipere esse in materia, secundum esse completum, & consummatum. Dico huius sententiae Patronos turpiter errare, quia inde sequitur formam substantialem variari, quoad gradus intensionis & remissionis, non minus quam accidentia: quia item absurdum est, in una & eadem materia actu existere omnes formas, quae ex materiae potentia educi possunt, siue sint totales, sVe partiales, sic enim in una & eadem re, simul essent pene infinitae entitates substantiales re diversae. Sed obiiciet aliquis, si forma ante rei generationem plane nihil sit, sequetur omnes formas fiert ex nihilo, & proinde creari. Resp. Formas omnes posse dici fieri ex nihilo, si fieri ex nihilo accipiatur pro fieri ex nulla sui parte praeexistente, non vero si fieri ex nibilo accipiatur proprie, pro eo quod est fieri ex nulla materia praeexistente, quo sensu idem valet, ac crearis fiunt enim formae ex materia, h. e. fiunt materia concurrente in genere causae subiectiua,, ad tribuendum iis esse.

Quinto notandum est, eos etiam, male explicare eductionem formarum ex materiae potentia, qui dicunt formam ideo ex materiae potentia educi, quod materia ante adventum formae habeat potentiam ad eam recipiendam: Si enim haec explicatio esset reritati consentanea, omnes formae, nulla excepta, essent ex materiae potentia educibiles: idque quia materia habet potentiam ad quamlibet formam recipiendam, potentiam sinquam) vel naturalem, vel obedientialem: Potentia autem naturalis est ea, quae educibilis est in actum vi alicuius agentis naturalis. ut potentia passiua lioni ad recipiendum calorem, dicitur naturanis, quia educi potest in actum vi naturalis agentis, ignis videlicet. Potentia materiae obedientialis est, quae in actum educi non. potest vi agentis naturalis, sed vi alicuius agentis superioris, atque alterius ordinis, cui ea materia ita subdita est, & subiecta, ut necessario ei obediat: talis est potentia ligni, vel lapidis ad formam statuae, non enim educitur in actum vi alicuius agentis naturalis, sed vi agentis per artem : talis etiam est potentia animae ad recipienda dona supernaturalia, ut fidem, spem, charitatem: non enim ulla vi naturali in actum educi potest, sed infinita vi & virtute creatoris.

S. His positis: facile est explicare eductionem formarum ex materiae potentia: cum enim nihil possit educi ex aliquo, nisi illud quod prius fuit in eo: manifestum est eas solas formas ex potentia causativa materiae educi, quae antequam existant, sunt in potentia causativa materiae, i, e. producibiles sunt per concursum passivum materiae: illae enim formae quamdiu actu non existunt, habent potentiam ad accipiendum esse a materia, tanquam a principio passivo, & receptivo, ideoque cum actu existere incipiunt, vi activa agentis, & passiva materiae, recte dicuntur educi ex potentia causatina materiae, quia non amplius sunt in potentia causativa materiae, i. e. non iam sunt a materia producibiles, quod enim semel productum & causatum est, non amplius est in potentia causae, sed eductum est ex statu potentialitatis, in statum actualitatis. Forma igitur bruti Vere dicitur educi ex potentia causativa materiae seminis, quia ante generationem bruti, illa forma fuit in potentia causati va materiae seminis, i. e producibilis erat vi passiva istius materiaes iam vero per actionem generantis, illa forma producta est, & posita extra potentiam causativam materiae: ita ut non amplius sit producibilis vi passiva materiae, nisi amittat eam existentiam, quam nunc habet. Contra vero anima humana, licet producatur in materia, non tamen ex eius potentia causativa educitur, sed in materiam inducitur. idque quia nunquam fuit in materiae potentiae causativa, nec materia unquam nabuit potentiam ad tribuendum esse animae, per passivum suum concursum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2