Text List

Articulus 8

Articulus 8

Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

ART. VIII proponuntur & solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

PRima quaestio est, quomodo possit pecl catum originale traduci & propagari, cum anima, quae illius subiectum est, non traducatur, non potest enim accidens traduci sine subiecto. Respondet Doctor Esthius, accidentia frequenter traduci, id est, effectione quandam, vel infectione transire in alterum, non transeunte subiecto, nam haereses, errores, vitia ab uno in multos propagantur, non transeunte eorum subiecto, hoc est, anima. Quae quidem responsio vera & solida est, si intelligatur de ea propagatione quam acccidens non idem numero, sed idem specie, transit & traducitur ab uno in aliud. Cum enim traducitur idem numero accidens, necesse est etiam eius subiectum traduci, & transire: Sic, ut putant nonnulli Philosophi, odore pomi transeunte in manum hominis contrectantis, transeunt etiam subtiliores partes pomi, in quibus odor proxime existit. Cum igitur propagatio peccati, non sit traductio accidentis unius numero, de subiecto in subiectum, sed productio accidentis specie eiusdem, non ne¬ cesse est, eius subiectum, animam videlicet, traduci. Alias responsiones ad hoc argumentum, vide apud Pareum, lib. 4. de amissi gratiae, cap. I2

a2 Secunda quaestio est, quomodo anima, quae a Deo producitur, & proinde ab Adumo non trahitur, nec ullo modo in lumbis Adae fuit, quomodo (inquam) ea potest dici in Adamo pecasse, aut rea esse peccati ab Adamo admissi. Respondet &anchius, & cum eo reliqui Orthodoxi Theologi, animam duobus modis posse considerari, videlicet vel in se, & respectu sui, vel quatenus est pars constitutiva illius hominis, qui est filius Adae: priori modo considerata anima, non potest dici fuisse in lumbis Adae, & per consequens non potest dici peccasse in lumbis Adae: posteriori vero modo considerata, bene dici potest abAdamo trahi, in lumbis eius fuisse, & peceasse: totus enim homo fuit in lumbis Adae, idque quia ab Adamo descendit per naturalem generationem, & proinde totus homo est reus peccati abAdamo admissis totus autem homo ad poenam obligari nequit, msi & anima & corpus eius ad poenam obligentur.

S Obiicit hic Balthasar Meisuerus, acutus quidem Philosophus, sed superbus, & magnorum virorum insignis contemptor: totum hominem non posse dici ab Adamo trahi, ni¬ si & corpus & anima ipsius ab Adamo trahantur, idque quia totus homo est ὑπιςτόμενoον constans ex anima & corpore. Egregium profecto, & tanto viro dignum argumentum: An non totus Christus Mariae filius esse, & exea totus genitus natusque esse dicitur. licet ex eius substantia Deitatem non acceperit: omnino: unde & contra Nestorium definitum fuit Synodo Ephesina, ut Maria Sεoτo. x& appellaretur.

A Tertia quaestio est, utrum animae a Deo creentur purae an impurae: quam quaestionem licet alii censeant esse multis difficultatibus involutam, ego tamen puto eam facile dissolui & explicari posse. Respondeo igitur, duplicem esse sensum illius quaestionis. prior est, utrum animae eo instanti quo creantur, sint purae an impurae: posterior est, utrum animae a Deo creante accipiant puritatem seu iustitiam, an vero impuritatem & corruptionem: Si priori modo concipiatur quaestio, Respondeo animas eo ipso instanti, quo creantur, esse impuras: simul enim creantur & uniuntur substantialiter cum corporibus contagiosis, ex quibus labem contrahunt. Si posteriore modo concipiatur quaestio, Respondeo animas nostras a Deo creante neque accipere puritatem seu iustitiam & sanctitatem, neque impuritatem& propensionem ad malum, sed tantum essentiam spiritualem, & proprie¬ tates ab essentia dimanantes. Dico Deum non inspirare animae venenum lethale concupiscentiae, quia mali author esse non vult: dico etiam eum non infundere animae sanctitatem & iustitiam, quia anima creatur ut sit pars constitutiva filii & successoris Adami, cui Deus spiritualia dona conferre non tenetur. Vide clarissimi lunii Comment. in cap. 2. Oenes.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8