Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 7
Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.ART. VII Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.
Dicitur primo sic: Corpus non potest agere in spiritum, vitiosam aliquam qualitatem ei imprimendo: Ergoconcupiscentia, seu propensio ad malum, a corpore ad animam non derivatur. TRespondet ex Augustino Pareus, lib. 4. de amissio¬ ne gratiae, cap. I2. non omnino fieri naturaliter, sed occulto Dei iudicio, quod anima a carne vitiata, ob culpam primorum parentum, vitium contrahat, h. e. licet corpus in spiritum naturaliter agere nequeat, per occu tam tamen iustitiam divinae legis illud fieri posse. 2. Alii respondent, id non fieri per actionem. carnis in animam, sed per quandam naturalem concomitantiam & communicationem, quae est inter materiam & formam, sicut enim anima corpori communicat suas affectiones,, ut vitam, sensum, & alia huiusmodi, ita etiam dispositiones corporis communicantur animae, nam anima infusa corpori male disposito, fit stolida, ut videre est in naturaliter fatuis: ita sentit Esthius Theolog. Pont. lib. 2. sent. SI. art. I
ae Tertio, Hieronom. Zanchius, de operibus Dei,, parte S. lib. 2. capit. 2. respondet, animam, ex coniunctione cum corpore, peccato inficis non per Physicam actionem corporis in animam, sed ex iustissima Dei ordinatione, qui sic initio constituerat, ut sicut si Adam non peccasset, tota illius iustitia. in liberos propagaretur, sic, illo peccante, tota naturae corruptio, quae eius inobedientiam est consecuta, ab illo tanquam a capite in omnes homines fueret & derivaretur, idque per semen, tanquam per. vehicu¬ lum quo ista labes a patre ad prolem transfertur.
S Quarto, Alensis, & Bona ventura, in 2. sent. dicunt, animam in corpore immundo vitiari, non quod caro spiritum inficiat veram & reali actione, sed quod caro destituta originali rectitudine, ac rebellis rationi effecta, animam deorsum trahat, ac per hoc obliquam & distortam efficiat. Hanc sententiam explicans Pareus, dicit nos posse sine ulla absurditate asserere, temperamentum corporis, licet brutum sit, ad mala pronum esse, & non aptum animae ad bonas actiones organum: animam vero rectitudine & puritate originali orbatam, sequi inclinationem & vitiosum temperamentum corporis: idem etiam innuit Clariss. Festus Hommius, in suo Antibellarmino, disput. 98. Thes. S¬
A Secundo obiicitur: Si Deus animam puram in carcerem tam impurum detrudit, crudeliter ac iniuste agit: at impium & blasphemum est posterius, Ergo & prius est ab. surdum. Resp. concedendo totum: nos enim non dicimus Deum immittere animam iustam & puram in corpus impurum: inde enim sequitur, animas nostras esse iustas ante earum infusionem & coniunctionem cum corporibus, quod postea refutabitur art. S lnstabit aliquis: Deus infundit animam, ex, se peccatum non habentem, corpori impuro & contagioso: Ergo iniuste agit: Resp. negando consequentiam, is enim agit iniuste, qui illud agit cuius contrarium agere tenetur ex aequo & bono, sed Deus non tenetur animas filiorum Adae, qui in Adamo pecca verunt, & sic aeternam mortem meriti sunt, puris corporibus infundere, h. e. non tenetur corpora nostra, labe peccati foedata, ante infusionem animarum purgares sed contra, tenetur ea non purgare, idque vi illius comminationis, quo die comederis, moriendo morierus,
s Tertio ob. Causa causae est etiam causa causati: at Deus est causa vnionis animae cum corpore: Ergo est etiam causa illius peccati, quod anima ex coiunctione cum corpore contrahit, nam unio est causa illius peceati in anima. Respondet 8anchius, I. unionem animae cum corpore non per se, sed per accidens esse causam peceanti, idque quia si Adam non peccasset, Deus copulasset animas cum corporibus sine ulla peccati consecutione: quamre ex accidente est, quod nunc animae labes eam coniunctionem consequatur. 2. Resp. Deum tantum creare animas in corporibus, parentes vero. per vittutem prolificam animas substantialiter cum corporibus coniungere: quare quod animas habeamus in corporibus nostris, est a Deo, quod vero animas habeamus in co poribus impuris & contagiosis creatas, est a lapsu primorum parentum. In summa, illa regula, Causa causae est etiam causa causati, intelligenda est de causis per se, non per accidens. Deus enim est causa suae legis, & lex divina est eausa peccati per accidens, ut patet ex c. 9. ad Rom a Vs. 8. ad I4. nemo tamen inde coneludere potest, Deum esse peccati causam.
o Quarto ob. Quod corpus non habet, eo non potest animam inficere: at peceatum, quod animae est proprium, nimirum ignorantia mentis & aversio voluntatis a bono, non inest corpori: Ergo corpus peccato animam inficere non potest. Resp. sicut semen parentis leprosi producit sepram in corporibus filiorum, licet actu & formaliter in se non habeat sepram, sed occultam quandam dispositionem ad lepram, ita etiam caro potest inficere animam peceato, licet actu & formaliter in se non habeat peccatum, sed tantum dispositionem quandam ad peccatum. Resp. igitur ad prositionem: quod corpus in se habet nullo,modo, h. e. neque formaliter, neque virtualiter, eo non potest inficere animam, potest tamen inficere animam eo quod in se habet virtualiter, & dispositive.
9 Quinto ob. In Alamo vitium prius fuit in anima, quam in carne, & ab anima in carnem, non a carne ad animam transit: Ergo eodem ordine in filiis Adae vitium existit, anima enim, non corpus, est τζοῶν δεXτκαoν peccanti. Respondet Pareus, alium fuisse or. dinem in vitii operatione quae a libero arbitrio caepit, alium esse in vitii generatione quae a carme incipit. Responderi etiam potest eundem ordinem adhuc servari, & animam etiam nunc esse κξοτον δεκλκὸν peccati, idque quia ignorantia, contumacia, & aversio a pono, actu & formaliter primo insunt animae, deinde corpori, licet disposide & virtualiter insint corpori prius quam animae. Hic nobis, se offert occasio reprehendendi erassam & absurdam eorum sententiam, qui dicunt peccatum originis actu & formaliter in semine inesse, ante adventum animae. Primo enim habitus & privatio versantur circa subiectum: Ergo privatio non potest esse in aliquo subiecto, in quo habitus inesse nequit: at in semine non potest esse iustitia originalis, quae est habitus: ergo neque in eo existere potest peccatum originale, quod est eius privatio. Secundo, si semen, actu & formaliter in se peccatum habet, varia sequentur absurda. Primo, semini datam esse legem, lex enim, inquit Paulus, data est peccatoribus: secundo, semen esse obnoxium aeternae damnationis quod enim proprie peccatum in se habet, id damnari in aeternum potest: tertio, semen posse a Christo redimi, salvari, paenitentiam agere, & credere: quae omnia tam absurda sunt, inquit Rechermanus, ut cogitari vix absurdius quidquam possit.
On this page