Articulus 6
Articulus 6
De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
TN Theolooia Scholastica variae inveTniuntur disfinctiones petitae ab istis tribus terminis, natura, gratia, & glorid. Prima est, quam Dei Opt. Max. regnum distinguitur, in regnum iiaturae, regnum gratiae, & regnum gloriae. Regnum naturae, est naturale illud imperium, quod Deus habet in omnes res creatas, quas pro arbitrio regit & gubernat. Regnum gratiae, est quo Deus regnat in Ecclesia suam in terris militante. Regnum gloriae est, quo regnat in Ecclesia in coelis triumphante.
a2 Secunda distinctio, est quam Dei Iocalis praesentia distiguitur in praesentiam naturalem, seu essentialem, gratiosam, & gloriosam. Secundum praesentiam naturalem Deus est ubique: per praesentiam gratiosam Deus dicitur esse in iustis & sanctis hominibus, & vicissim illi habitaculum & Templum Dei dicuntur: & per praefentiam gloriosam Deus dicitur esse in coelis, ubrgloriam suam & mafestatis splendorem beatis hominibus & Angelis manifestat.
S Tertia divisio, est quam opera Dei ad eatra dividuntur in opera naturae, opera gratiae, & opera gloriae. Opera naturae, sunt rerum visibilium & invisibilium creatio, conseruatio, & cum iisdem cooperatio in omnibus earum actionibus: nam in eo viximus, movemur & sumus. Opera gratiae, sunt verbi incarnatio, humiliatio, exaltatio, triplex epus officium, videlicet Regium, Propheticum, & Sacerdotale: item electorum per Verbi praedicationem & Sacramentorum administrationem efficax vocatio, eorundemque regeneratio, & iustificatio. Denique opera gloriae, quae Polanus appellat opera Dei post hanc vitam, sunt ad ventus Domini ultimus, resuscitatio mortuorum, universalis mundi huius elementaris abolitio & aut saltem mirabilis transinutatio per ignem confsagrationis, ut loquuntur: item qudicii ultimi processus, executio, & gloriae Dei in omnem aeternitatem manifestatio.
A Quarta distinctio, est quam vita humana di viditur in vitam naturae, seu naturalem: vi tam gratiae, & vitam gloriae. Vita naturalis posita est in coniunctione animae vixentis eum corpore. Vita gratiae posita est in viatorum in terris peregrinantium coniunctione cum Deo per fidem, spem, & charitatem. Vita gloriae posita est in aeterna illa & immurabili hominum glorificatorum coniunctione cum Deo, per claram eius visionem, & ardentem amorem seucharitatem. s Quinta divisio, est qua consilium & decretum Dei de aeterna quorundam. hominum salute, dividitur in praedestinationem ad gloriam, & praedestinationem ad gratiam: prior est de fine, posterior de mediis ad finem: prior est Dei decretum de danda gloria, por sterior est eiusdem decretum de danda. ea gratia, quam Scholastici vocant gratiam, gratum facientem:
Sexta distinctio, est qua lumen intellectus humani dividitur in lumen iiaturae, lumen gratiae seu fidei, & lumen gloriae. Lume naturae, est quo ea cognoscimus quae solis naturae viribus, sine auxilio Dei speciali, intelligi a nobis & dijudicari possunt: de huius luminis virtute, & quousque se extendat (Deo favente) in, sequentibus disputationibus fuse disseram. Lumen fidei, est quo ea cognoscimus & intelligimus quae Deus in verbo suo nobis patefecit. Lumen gloriae, est quo beati spiritus. in coelis clare & perspicue vident gloriosissimam Dei essentiam. Huic tiiplici. lumini respondet triplex Theo: logia, videlicet Theologia naturalis seuMetaphysica, Theologia reyelationis quae etiam Theologia viatorum dicitur, & Theologia visionis seu Theologia comprehensorum. Solam hanc ultimam distinctionem ex instituto hic propono, idque ut manifestum sit, P. holasticos, cum fidei inevidentiam attribuunt, non tribuere ei caecitatem & ignorantiam, sed notitiam quandam, quae licet obscura sit si conferatur cum visione quae est in patria, ab ipsis, tamen Scholasticis lumen vocatur: reliquas vero distinctiones propono quasi per accidens, quia videlicet habent pulchram analogiam & proportionem ad hanc distinctionem luminis inteli lectualis.
& Analogia seu proportio harum distin¬ ctionum sic concipi potest: homo quatenus vi vit vitam. naturae, est civis regni naturae, utitur lumne naturae, & per illud percipit eam Dei praesentiam, quae vocatur praesentia naturae, item opera naturae quae illam praesentiam consequuntur. Idem homo, quatenus vivit vitam gratiae, est cixis regni gratiae, utitur sumine gratiae seu fidei, & per illud percipit Dei praesentiam gratiosam in corde suo, & opera gratiae quae eam praesentiam consequuntur. Idem denique, quatenus vivit in coelis: vitam gloriae, est ciuis regni gloriae, utitur. lumine gloriae, ac per illud percipit Dei praesentiam gloriosam, item opera gloriae, h. einenarrabilia effecta gloriosae istius praesetiae.
o Obiter hic notari potest, quod sicut olim Deus inchoavit opus creationis a lumine. corporeo, & sensibili, ita etiam opera regenerationis & glorificationis nostrae a lumine spirituali orditur. Cum enim Deus efficaciter electos vocat ad salutem per Spiritum sanctum, primo corum intellectum illuminat lumine fidei, & collustrat: Secundo voluntatem emoli lit & sanctificat. Similiter in opere glorificationis ordine naturae praecedit illuminatio intellectus nostri, per Iumen gloriae, ad Dei essentiam clare & perspicue videndam deinde sequitur voluntatis inflammatio & incensio per ardorem cha¬ ritatis. Ratio huius oidinis est, quia cognitio praecedit amorem, atque adeo clara cognitio seu, visio praecedere debet ardentem & perfectum amorem:
Io Contra vero Draco ille Magnus, qui merito Rector tenebrarum vocatur, dirum istud, opus aeternae perditionis a tenebris orditur: cum enim (ut docet D. Thomas, I. 2. quaest. 94. Art. 8. & cum eo Caietanus, Durandus, Capreolus, & Estius) non possit esse peccatum, in voluntate sine praevio errore intellectus, vafer ille spiritus primo intellectui caliginem, & quasi noctem quandam offundit: deinde voluntatem a vero bono ad bonum apparens, convertit, & sensim eam indurat.
On this page