Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1, c. 1

I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1, C. 1

QUOD NECESSE EST DIVINAM SUBSTANTIAM ESSE.

Ad primum ostendendum multiplices adducuntur rationes, sumptae secundum differentes intentiones cogitandi divinam essentiam:

I. Per intentionem igitur entis sive esse, Richardus de S. Victore, in libro De Trinitate, probat Deum esse, proposita hac distinctione: "Omne quod est vel esse potest, autab aeterno habet esse aut esse coepit ex tempore; item, omne quod est vel esse potest, aut habet esse a semetipso vel ab alio quam a semetipso. Universaliter itaque omne esse triplici distinguitur ratione. Erit enim esse cuique existenti: aut ab aeterno et semetipso; aut, e contrario, nec ab aeterno nec a semetipso; aut mediateg inter haec duo:ab aeterno quidem, nec tamena semetipso. Nam illud quartum, quod huic membro e contrario videtur respondere,nullo modo ipsa natura patitur esse: nihil enim omnino potest esse a semetipso, quod non sit ab aeterno. Quidquid enim ex tempore coepit esse, fuitquando nihil fuit; sed quamdiu nihil fuit, omnino nihil habuit et omnino nihil potuit; nec sibi ergo nec alteridedit ut esset vel ut aliquid posset, alioquin dedit quod non habuit et fecit quod non potuit". Relinquitur ergo: si aliquid est ex tempore, non est a semetipso, sed ab alio. A destructione ergo consequentis, si aliquid est a semetipso, non est ex tempore, sed ab aeterno; illud ergo quartum non potest esse, quod aliquid sit a semetipso, non tamen ab aeterno.

Iis ergo ita positis, arguit sic: "Quod innumera sint quae ab aeterno non fuerunt, quotidiana experimenta latere non sinunt. Superior autem ratio invenit quod quidquid ab aeterno non fuit, a semetipso esse non possit. Sed si nihil a semetipso fuisset, non esset omnino unde ea existere potuissent quae suum esse a semetipsis non habent nec habere valent. Convincitur ergo aliquid esse a semetipso et eo ipso, ut iam dictum est, esse ab aeterno". Et hoc dicimus divinam substantiam.

Item, ulterius arguit: "Aliquid fuisse ab aeterno, quod tamen non sit a semetipso", quae est differentia media, "nemini videatur impossibile, quasi sit necessarium causamsemper ettectum praecedere et omne, quod ab alio est, semper suo principio succedere oportere. Certe radius solis de sole procedit et ab illooriginem trahit et tamen soli coaevus existit. Si igitur lux istacorporalis habet radium sibi coaevum, cur non habeat lux illa spirituaiis et inaccessibilisradium sibi coaevum" ?

II. Item, Ioannes Damascenus probat idem per rationem causalitatis: "Omne quod est, aut est causabileg aut incausabile; sed omne causabile est vertibile: vel " secundum electionem, ut spiritualis substantia 1, vel secundum generationem et corruptionem vel alterationem vel secundum motum localem, ut corporalia"; ergo exierunt de non esse in esse. Quorum enim esse a versione incipit, haec ' versioni subiecta sunt et mutabilitati; et e converso quaecumque sunt subiecta versioni, coeperunt a versione". Cum ergo omnes substantiae huius mundi "' sint verübiles, exierunt de non esse in esse; ergo causabiles; sed nihil est causabile a se; relinquitur ergo quod est substantia incausabilis, a qua sunt alia'' causabilia.

Item, constans est quod universitas creatorum, sive ponatur finita sive infinita, tota causata est; cum ergo nihil sit sibi causa, necesse est quod habeat causam sui non causatam. Nec potest poni circulus in causis efficientibus, quia sequeretur quod idem esset prius et posterius se in essendo. Ut, si A poneretur causa B, B vero causa C, item C causa A: cum in causando esset A prius B et C, ergo cui esset prius C, huic esset prius A; sed C prius A, cuius est causa; ergo A prius A: quod est impossibile. Relinquitur ergo quod non potest poni circulus; sequitur ergo de necessitate praecedens ratio.

Item, Sap. 13,4—5: "Si virtutemet opera creaturarummirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui haec fecit, fortior est illis; a magnitudine enim speciei et creaturae potest cognoscibiliter Creator eorum videri".

Item, Hugo de S. Victore, in I Sententiarum4: "Cum anima de se dubitarenon possit quoniam est(quia se ignorare non potest), cogiturex se et hoc credere (quia aliquando coepisse se meminit) quoniam non semper est. Cum ergo non per se coepisse et initium habuisse se videat, non potest ignorare" quia non fuit sibi initium. "Ut ergoinciperet quod non erat, ab alio factum est, qui erat": et illum dicimus Deum. Hinc dicitur in Psalmo: "Scitote, quoniam Dominusipse est Deus, ipse fecit nos" etc.

III. Praeterea, per intentionem veritatis probatur idem ab Anselmo, in libro De veritate: "Cogitet qui potest quandonon fuit verum hoc, scilicet quodfuturum erat aliquid, aut quando desinet aut non erit verum hoc, scilicet quia praeteritum erit aliquid. Quod si neutrum horum cogitari potest et utrumque horum verum sine Veritate non potest esse, impossibile est cogitare quod veritas principium vel finem habeat". Ergo est veritas aeterna: et hanc dicimus divinam essentiam.

Item, Anselmus, in eodem: "Si veritas habuit principium aut habebit finem, antequam ipsa inciperet, verum erat quia non erat veritas, et postquam finita erit, verum erit quia non erit veritas; sed verum non potest esse sine veritate; erat igitur veritas antequam esset veritas, et erit veritas postquam finita est veritas: quod inconvenientissimum est". Aeternaliter igitur est veritas.

Item, ex negatione veritatis sequitur positio veritatis, sicut ratiocinatur Augustinus, in libro " Soliloquiorum: Si veritas non est, veritas est, quia consequitur veritatem non esse esse verum. —— Si dicatur quod "veritatem non esse, esseverum" ponit verum secundum quid, non simpliciter, tamen adhuc sequitur: quia omne secundum quid est respectu alicuius quod est simpliciter; si ergo est verum secundum quid, sequitur necessario quod aliquid est verum simpliciter et aliqua veritas simpliciter.

IV. Item, per intentionem bonitatis probant idem: optimum est optimum; ergo optimum est, quia in intellectu eius" quod est optimum intelligitur esse. —.Respondent dicentes quod non sequitur, quia hoc verbum est non copulat actum— existendi, sed solum essentiam sive esse secundum habitum, sicut hic: Caesar est Caesar, ex quo non sequitur: ergo Caesar est. — Contra: In intellectu eius quod est optimum intelligitur ens actu necessario: quia intellectus eius quod est Optimum est quo nihil est melius ; sed melius est ens actu quam ens in potentia, et utrumque melius quam non ens, liceat sic loqui. Si ergo ens quo nihil melius ponit ens actu necessario, ergo et optimum ponit ens actu; si ergo nullus intellectus potest negare optimum esse optimum, ergo necessario habet concedere optimum esse actu.

Item, ad idem Anselmus, in Proslogion a "Credimus, Domine, te esse aliquid, quo nihil maius excogitaripossit. An non est aliqua talis natura, quia "dixit insipiens in corde suo: non est Deus"? Sed certe ipse insipiens, cum audit hoc ipsum quod dico aliquid quo nihil maius cogitari potest, intelligit quod audit, et quod intelligit in intellectu eius est, etiam si nonintelligat illud esse". Inde sequitur: "Certe illud quo maius excogitari nequit, non potest esse in' solo intellectu. Si enim in solo intellectuest, potest cogitari esse et in re: quod maius est. Si ergo id quo maius excogitari non potest est in solo intellectu, id ipsum quo maius excogitari non potest est quo maiusexcogitari potest; sed certe hoc esse non potest; existit igitur proculdubio aliquid quo maius excogitari non potest et in intellectu et in re". Et necessitatem huius ratiocinationis ipse Anselmus multipliciter declarat in libro Contra respondentem. pro insipiente.

V. Item, probatur per intentionem praeeminentiae. Unde Anselmus, in Monologion: - "Cumnaturarum aliae aliis negari non possint esse meliores, nihilominus persuadet ratio aliquamin eis sic supereminere ut non habeat superiorem se. Si enim huiusmodidistinctio graduum sic infinita est ut nullus sit ibi gradus superior quo superior aliusnon inveniatur, ad hocratio deducitur, ut ipsa multitudo naturarumnullo fine claudatur; quod absurdum est". Est igitur ex necessitate aliqua natura, quae sic est alicui vel aliquibus superior ut nulla sit cui ordinetur inferior. Restat igitur summam esse naturam.

Item, Richardus, in libro De Trinitate, ad idem: "Illud certissimum est et unde,credo, nemo dubitare potest: quodin tanta multitudine rerum existentium et tam multiplici differentia graduum oporteat aliquid esse summum; summum autem omnium dicimusquo nihil est maius, nihil est melius."

Iis igitur rationibus ostenderunt de necessitate Deum esse.

PrevBack to TopNext