Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1, c. 2

I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1, C. 2

QUOD NON POTEST COGITARI DEUM NON ESSE.

Articulus I

Utrum necesse sit divinam essentiam sic notam esse ut non possit cogitare non esse

Consequenter, quantum ad divinam essentialitatem' declarandam, ostendendum est eam sic notam esse ut non possit cogitari non esse.

a. Ad quod arguit Anselmus, in Proslogion: "Si potest cogitari esse aliquid quod non possit cogitari non esse, maius erit quam illud quod non esse potest cogitari. Si ergo id quomaius cogitari nequit potest cogitari non esse, id ipsum quo maius cogitari nequit non est id quo maius cogitari nequit; quod convenire non potest. Sicergo vere est aliquid quo maius excogitari non potest, ut nec cogitari possit non esse; et hoc es, tu, Domine Deus noster. Si enim mens aliqua possit cogitare aliquid melius te, ascenderet creatura super Creatorem: quod valde absurdum est".

b. Item, naturales impressiones, manente natura, sunt immutabiles et universales et eaedem apud omnes; sed "cognitio existendi Deum est nobis naturaliter impressa", sicut dicit Damascenus; ergo, cum semper maneat natura, constat quod haec cognitio est universalis et eadem apud omnes; ergo de esse divinae essentiae nullus potest dubitare. Ita ergo est quod non potest ignorari a creatura rationali.

c. Item, verissime et verissima essentia est quae nec non esse, nec cogitari potest non esse, quando scilicet vere et perfecte est, ut nec non esse in re, nec in opinione non esse possit. Si igitur divina essentia verissime est et verissima, ergo non potest non esse, nec cogitari non esse.

d. Item, si distinguatur, sicut quidam dixerunt, quod est ratio ut ratio et ratio ut natura, ratione ut natura non potest ignorari Deus nec cogitari non esse, sed ratione ut ratione potest: - obicitur quod nullus, si movetur ratione ut ratione ad cogitandum de se, potest ignorare suum esse, quoniam sibi semper praesens est, insuper nec ignorare se non semper fuisse; sed si cognoscit se esse et se non semper fuisse, necessario cognoscit se esse ab alio quod est principium sui esse, secundum illud Psalmi: "Scitote, quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos" etc.; ergo non potest Deum esse ignorare, si ratione, ut est ratio, moveatur.

Contra: 1. Ioannes Damascenus: "Quamvis cognitio existendi Deum naturaliter sit nobis impressa, tamen in tantum praevaluit perniciosa hominum malitia ut dicant non esse Deum, secundum quod dicit David: "Dixit insipiens in corde suo: non est Deus"". Ergo divina essentia ab insipiente potest ignorari et cogitari non esse.

2. Item, iuxta hoc obicit Anselmus, in Proslogions: Quomodo "dixit insipiens in corde suo: non est Deus?" Aut enim dixit quod cogitare potuit aut quod cogitare non potuit. Si quod cogitare potuit: ergo potest cogitari Deum non esse. Si quod cogitare non potuit - contra: "idem est dicere corde et cogitare.; si ergo vere cogitavit quod dixit in corde suo" Deum non esse: ergo potuit cogitare Deum non esse.

3. Item, idololatra dicit de Deo fidelium quod non est Deus; sed Deus fidelium est solus et verus Deus; ergo de Deo vero dicit et cogitat quod non est Deus nec etiam aliquid; potest igitur cogitari Deum non esse.

4. Item, I Tim. ultimo, 16: "Solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, sed nec videre potest." Ex quo accipitur quod divinum esse minime est cognoscibile. Si ergo de quolibet ente creato possumus cogitare ipsum non esse, ergo multo magis de divino esse potest cogitari ipsum non esse.

5. Item, Boethius, in libro De hebdomadibus: Intellecto paulisper, gratia disputandi, quod non sit summum bonum, adhuc intelligetur aliquid esse album, aliquid esse magnum, sed tamen non intelligetur aliquid esse bonum. Potest ergo intellectus noster accipere de rebus esse, non intellecto summo bono esse. Ex quo videtur relinqui: posse cogitari summum bonum non esse.

Solutio: Dicendum quod est cognitio de Deo duplex: cognitio actu, cognitio habitu. Cognitio de Deo in habitu naturaliter nobis impressa est, quia ipsa naturaliter est in nobis habitus impressus, scilicet similitudo primae veritatis in intellectu, quo potest conicere ipsum esse et non potest ignorari ab anima rationali. Cognitio vero in actu duplex est. Una est, cum movetur anima secundum partem superiorem rationis et habitum similitudinis primae veritatis superiori parti rationis impressum, eo modo quo recolit suum principium per hoc quod videt se non esse a se. Et hoc etiam modo non potest ignorare Deum esse in ratione sui principii. — Alia est, cum movetur anima secundum partem inferiorem rationis, quae est ad contemplandas creaturas. Et hoc modo potest non cognoscere Deum esse, cum scilicet per peccatum et errorem aversa a Deo obtenebratur, eo modo quo dicit Apostolus, Rom. 1,21: "Cum Deum cognovissent, non sicut Deum' glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor insipiens eorum, et servierunt creaturae potius quam Creatori". Et hoc modo dixit insipiens: non est Deus, aliis autem modis non.

[Ad obiecta]: 1. Per quod patet responsio ad primum.

2. Ad secundum respondet Anselmus, in Proslogion: Dupliciter "dicitur aliquid in corde vel cogitatur. Aliter enim cogitatur res, cum vox eam significans cogitatur; aliter, cum idipsum quod res est intelligitur. Illo itaque modo, scilicet primo, potest cogitari Deus non esse; isto vero, scilicet secundo, minime. Nullus quippe intelligens id quod Deus est potest cogitare quiaDeus non est, licet haec verba dicat in corde autsine ulla aut cum aliqua extranea significatione. Deus enim est id quoi maius excogitari non potest; quod qui bene intelligit, utiqueintelligit id ipsum sic esse ut nec cogitatione possit non esse; nequit igitur eum non esse cogitare"

3. Ad tertium dicendum quod cognitio alicuius potest esse duobus modis: in ratione communi et in ratione propria. Potest ergo aliquid cognosci in ratione communi et tamen ignorari sub ratione propria: sicut cum aliquis cognoscit mel sub ratione communi, videlicet quia est corpus molle, rubeum, ignorat autem ipsum sub ratione propria; et ideo, cum videt fel esse corpus molle, rubeum, deceptus credit ipsum esse mel Similiter cognitio beatitudinis et appetitus ipsius nobis innatus est in ratione communi, quae "est status omnium bonorum aggregationeperfectus;" tamen in ratione propria ab aliquibus ignoratur. Unde diversi in diversis ponunt et aestimant beatitudinem: quidam in voluptatibus, quidam in divitiis, quidam in honoribus. Hinc patet quod ipsi ignorant beatitudinem-in propria ratione. Similiter dicendum quod idololatrae in ratione communi Deum non ignorant, quod est ens, principium, omnipotens; Deum tamen sub ratione propria ignorant, et ideo dicunt de Deo, qui est trinus et unus et verus, quia non est Deus, et de idolo quia est Deus.

4. Ad quartum patet responsio per praecedentia de cognitione Dei: quia cognitione quia est, non quid est, et quae est secundum habitum infusum vel innatum, maxime cognoscitur Deus, sicut dictum est supra, ultimo capitulo inquisitionis de cognitione Dei,

5. Ad quintum et ultimum dicendum, sicut dixit Anselmus supra, quod intellectu sive cogitatione qua cogitatur res, "cum vox eam signi.ficans cogitatur", potest summum bonum cogitari non esse; cogitatione vero vel intellectu quo id "ipsum quod res estintelligitur", nullo modo.

Articulus II

An sit proprium divinae essentialitati non posse cogitari non esse.

Restat quaerendum si hoc sit proprium divinae essentialitati non posse cogitari non esse ita quod non conveniat alii.

1. Ad quod sic obicit Respondens pro insi piente Anselmo: "Cogitare me non esse, quamdiu me esse certissime scio, nescio utrum possim; sed si possum, cur non et quidquid aliud quod eadem certitudine scio" ? Ergo, quamvis certum mihi sit Deum esse, potero cogitare ipsum non esse. Si autem: possum, iam non erit istud proprium Deo, scilicet non posse cogitari non esse.

2. Item, si secundum proprietatem falsa nequeant intelligi, nihil quod est potest intelligi non esse: falsum enim est non esse quod est; quare non erit proprium Deo non posse intelligi non esse.

Contra: a. Obicit Anselmus, in libro Contra respondentem pro insipiente: "Proculdubio, quidquid alicubi aut aliquando non est, etiam si est alicubi aut aliquando, potest tamen cogitari nunquam et nusquam esse, sicut non est alicubi aut aliquando. Verbi gratia, quod heri non fuit et hodie est, sicut heri- non fuisse intelligitur, ita etnunquam esse intelligi potest. Et quia hic non est et alibi est, sicut non est hic, ita cogitari potest nusquam esse. Similiter, cuius partes singulae non sunt ubi aut quando sunt aliae partes eius, omnes partes, et ideo ipsum totum, possuntcogitari nunquam aut nusquam esse. Nam etsi dicatur tempus semper esse et mundus ubique, non tamen illud totum semper aut iste totus est ubique; et sicut singulae partes non sunt quando aliae sunt, ita possunt nunquam esse cogitari; et singulae mundi partes, sicut non sunt ubi aliae sunt, ita subintelligi possunt nusquam esse; sed et quod ex partibus coniunctum est, cogitatione dissolvi et non esse potest. Quarequidquid ali— cubi aut aliquando totum non est, etsi est, potest cogitari non esse". Talis autem est omnis creatura. "Atvero, quo maius nequit cogitari, si est, non potest cogitari non esse", ut probatum est supra ; proprium igitur est soli divinae essentiae sic esse ut non possit cogitari non esse. — Quod concedendum est cum distinctione quae supra posita est.

Ad obiecta.: dicendum secundum Anselmum: "Quamvis. nulla quae sunt, in quantum sunt, possunt cogitari non esse, quia non possumus cogitare simul esse et non esse, tamen omnia possunt cogitari non esse praeter id quod summe est. Illa itaque omnia et sola possunt cogitari non esse, quae initium habent aut finem aut partium coniunctionem, et, sicut iam dixi, quidquid alicubi aut aliquando totum non est. Illud vero solum non potest cogitari non esse, in quo nec initium nec finem nec partium esseponendum coniunctionem et quod nonnisisemper et ubiquetotum ulla invenit cogitatio".

1. Ad primum ergo respondet Anselmus: "Scito, quiapotes te cogitare non esse, quamvis certissime scias te esse. Multa namque cogitamus non esse quae scimus esse, et multa esse quae non esse scimus, non existimando, sed fingendo ita esse ut cogitamus" ; non tamen, in quantum concernitur esse, potest simul cogitari non esse.

2. Ex praedictis patet responsio ad secundum.

In hunc ergo modum terminatur quaestio de divina essentialitate.

PrevBack to TopNext