I, P. 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, c. 1
I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, C. 1
AN DIVINA ESSENTIA SIT OMNINO INCOMMUTABILIS.
Ad primum ergo arguitur hoc modo: a. Richardus, in libro De Trinitate: "Omnis mutatio aut est de statu in statum meliorem aut de statu in statum deteriorem aut de statu in statum priori aequalem; ubi autem nihil horum erit, natura incommutabilis erit". Sed talis est divina natura: quia non in statum deteriorem, quia verissime est; nec in statum meliorem, quia a semetipso est; nec in statum aequalem, quia perfecta est. Relinquitur igitur quod omnino divina natura incommutabilis est.
b. Item, omne quod mutabile est est ens in potentia ad aliquod non esse vel ad aliquod esse; sed quod maxime et verissime est ens non est ens in potentia ad aliquod non esse; similiter quod perfectum est non est ens in potentia ad aliquod esse; ergo quod verissime et perfecte est nullo modo est mutabile; sed talis est divina natura; ergo etc.
c. Item, Augustinus: "Omne quod mutatur non servat ipsum esse; et quod mutari potest, etiamsi non mutetur, potest quod fuerat non esse". Quod ergo servat semper ipsum idem esse et non potest secundum aliquem modum non esse, non mutabitur neque poterit mutari; erit ergo simpliciter immutabile.
Contra: 1. Omne quod se habet alio modo nunc quam prius est mutatum, quia mutari est alio modo se habere nunc quam prius; sed Deus alio modo se habet nunc quam ab aeterno se habuit; ergo est mutatus. — Probatio mediae: quia modo se habet ad creaturam ut dominus, ut conservator, ut rector, secundum quem modum non se habuit ab aeterno.
2. Item, Filius Dei nunc est homo, quod non fuit ab aeterno; ergo se habet alio modo quam se habuit ab aeterno.
3. Item, motus alterationis sive mutatio secundum alterationem est duobus modis: uno modo est transitus a contraria qualitate in contrariam, ut cum ex albo fit nigrum; alio modo exitus ab otio in actum, ut cum ex non considerante fit considerans, ex non volente fit volens et ex non operante operans. Omnis ergo exiens ab otio in actum. est mutatus vel alteratus; sed Deus in creando est exiens ab otio in actum; ergo alteratur; ergo est mutabilis.
4. Item, omne volens quod prius noluit mutatur voluntate; sed Deus vult nunc esse creaturam quam noluit esse prius; ergo est mutatus voluntate.
5. Item, arguit Ambrosius, in libro Sententiarum, 9 dist., lib. I, quod "si Deus coepit esse Pater, ita quod priuserat Deus, postea factus est Pater, ergo mutatus est" ; ergo similiter Deus non semper erat creator et incepit esse creator; ergo mutatus est.
6. Item, 7 dist., I Sententiarum, Augustinus: "Si Spiritus Sanctus nasci potuit, potuit esse Filius; et si potuit esse Filius, mutabilis esse potuit". Et ex hoc vult concludere: ergo non potuit nasci. Sed unde sequitur hoc? nisi quia in Spiritu Sancto est proprietas processionis; si autem poneretur esse Filius, poneretur in eo proprietas generationis, et ita mutaretur. — Sed tunc obicitur: quia, cum in Patre sit notio spirationis respectu Spiritus Sancti et notio paternitatis respectu generationis Filii a Patre, ergo Pater mutabilis est, quia spirat et generat, sicut Spiritus Sanctus mutabilis diceretur, si spiraretur et generaretur.
Respondeo: Quaedam relationes adveniunt et concomitatur mutatio in eo quod relative dicitur secundum illas; quaedam vero adveniunt nec concomitatur mutatio in eo quod relative dicitur secundum illas, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitatem: "Quomodo obtinebimus nihil secundum accidens dici Deum? nisi quia ipsius naturae nihil accidit quomutetur, ut ea sint accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur, accidunt. Sicut amicus dicitur relative: neque enim esse incipit, nisi cum amare inceperit; fit ergo aliqua mutatio voluntatis ut amicus dicatur. Nummus autem relative dicitur, nec tamen mutatus est cum esse incipit pretium neque cum dicitur pignus, et si qua similia. Si ergo nummus potest sine aliquasui mutatione totiens dici relative, ut, neque cum incipit dici neque cum desinit, aliquidin eius natura vel forma, qua nummus est, mutationis fiat: quanto facilius de illa incommutabili Dei substantia debemusaccipere ut ita dicatur relative aliquidad creaturas, ut, quamvis incipiattemporaliter dici, non tamen ipsi substantiae Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi creaturae ad quam dicitur". Quando ergo aliqua dicuntur relative de Deo, non dicuntur relatione quae ponat mutationem in ipso, sed solum in creatura.
[Ad obiecta]: 1. Secundum hoc dicendum quod, cum dicitur Deus est modo creator et prius non fuit, quod non se habet aliter quam prius, sed creatura se habet aliter ad ipsum. Quaedam enim relativa dicunt mutuam dependentiam, ut pater et filius in naturali generatione: et tunc relatio fundatur super utrumque extremum. Quaedam autem sunt quorum unum dependet ab altero et non e converso, ut quandoque in causa et effectu, quia effectus dependet a causa et non e converso: et tunc totus respectus f fundatur super unum extremum, tamen in comparatione ad alterum. Et tunc, si designatur habitudo, non ponitur mutatio ex parte utriusque, sed ex parte alterius tantum, Scilicet in quo respectus fundatur. Deus ergo, cum sit causa, non dependet a creatura, sed e converso. Et propter hoc, cum dicitur creator nunc et non prius, non ponitur in ipso innovatio ad creaturam, sed ponitur illa innovatio in creatura, secundum quam nunc se habet aliter ad ipsum quam prius. Unde sensus est: Deus incipit esse creator: Deus est, et creatura nunc incipit ab illa esse de nihilo.
2. Similiter cum dicitur Deus est nunc homo et prius non fuit, ex hoc sequitur quod humana natura aliter se habet ad ipsum quam prius. Et quod ponamus relationem Creatoris ad creaturam, hoc est solum ex parte detectus nostri intellectus et non ex parte ipsius. — Per hoc patet solutio ad duo prima obiecta.
3. Ad tertium dicendum quod actus sive actio dicitur duobus modis: dicitur enim actio, qua agens agit, et dicitur actio actus vel effectus, quem agens efficit. Secundum primum modum. actio Dei idem est cum sua virtute et sua substantia, et secundum hoc semper agens est et semper agit ; nec aliquo modo est dicere quod exeat ab otio in actum, quemadmodum sol semper lucet, etsi aliquid non illuminetur a sole. -— Secundum modum alium non semper agit, sicut et sol non semper illuminat. Nec ex hoc sequitur mutatio ex parte agentis, sicut non sequitur mutatio ex parte solis, cum non illuminat et post illuminat, sed sequitur mutatio ex parte suscipientis. Illa autem propositio: exitus ab otio in-ac— tum est alteratio quaedam universaliter tenet in illis quae agunt passibilia entia, sed in aliquibus quae agunt impassibilia entia, hoc est impassibiliter, non sequitur, ut patet in sole.
4. Ad quartum dicendum quod illa est duplex: Deus vult nunc esse creaturam, quam prius noluit esse. Nam haec adverbia nunc et prius possunt determinare haec verba noluit et vult secundum quod respiciunt suppositum: et sic falsa est, quia sensus est: nunc vult creaturam esse quam prius noluit, quia ab aeterno quod vult voluit immutabiliter. Vel possunt determinare hoc .verbum esse sive haec verba vult et noluit in comparatione ad oppositum: et hoc modo vera est, quia sensus est: vult creaturam esse nunc-, quam non voluit esse prius ; et tunc hoc quod dico nunc et prius refertur ad esse creaturae, non ad voluntatem divinam; et ideo non sequitur mutatio voluntatis divinae, sed mutatio voliti.
5. Ad quintum dicendum quod non est similis ratio argumentandi in relatione personali, qua dicitur Pater ad Filium, et in relatione temporali, qua dicitur Creator ad creaturam. Nam, sicut dicit Ioannes Damascenus, "si diceretur quoniam non ens Pater postea tactus. est Pater, versionem, id est mutationem, hypostasis Patris, id est personae,.induceremus". Non autem sic est, si dicatur quoniam non ens creator postea iactus est creator, ergo est mutatus: et ratio est, quia creatio non est ex Dei substantia, sed de nihilo. Unde versio, quae est in creatione, non tangit Dei naturam, sed creaturae. Generatio vero est ex substantia generantis similis in natura productio ; et ideo, si esset mutatio ex parte paternitatis, sequeretur mutatio ex parte substantiae. Ex ista ergo parte sequitur quod Deus est mutabilis, ex alia vero parte non.
6. Ad ultimum dicendum quod ratio quare Spiritus Sanctus diceretur mutabilis, si posset esse Filius, non est quia inesset pluralitas notionum, sed quia mutaretur ab una in aliam. Sed in Patre non est sic, licet plures sint ibi notiones, quia non fit de generante spirans nec e converso, immo aeternaliter est spirans et generans. — Item, adhuc non est simile de Patre et Spiritu Sancto quantum ad hoc: quia sine omni mutatione potest poni quod una res sit origo plurium, sicut punctus sine sui mutatione est origo duarum linearum ; sed non potest poni quod aliquid unum habeat duas origines sine diversitate: et ad diversitatem sequitur mutatio. Et quia pluralitas notionum est in Patre sicut in eo qui est origo plurium, in Spiritu Sancto esset tamquam in eo qui diversas haberet origines: ideo ad pluralitatem notionum sequeretur mutatio in Spiritu Sancto, licet non sequatur in Patre.
On this page