Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, c. 2

I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, C. 2

AN CONVENIAT DlVINAE ESSENTIAE ALIQUO MODO QUOD SIT MUTABILIS.

Secundo quaeritur an conveniat divinae essentiae aliquo modo quod sit mutabilis.

Et videtur quod sic: 1. Nam divina essentia dicitur simplex et immutabilis et utraque est sua proprietas; sed licet ipsa sit simplex per essentiam, est tamen multiplex in effectu sive in quantum causa; ergo similiter, licet sit immutabilis per essentiam, potest tamen dici mutabilis, in quantum est causa.

2. Item, Sap. 7,24: "Omnibusmobilibus mobilior est sapientia;" sed ipsa sapientia est divina essentia; ergo est omnibus mobilior; sed ad mobile sequitur mutabile; ergo divina essentia est mutabilis aliquo modo.

Respondeo: 1. Dicendum quod quaedam proprietates sunt creaturae ex parte illa qua de nihilo est; quaedam ex parte illa qua Deo est. Proprietates quae consequuntur esse creaturae, in quantum de nihilo est, non possunt dici de Deo per causam. Talis autem est mutabilitas. Ex hoc enim creatura mutabilis est, quia de nihilo est, quia sicut dicit Damascenus: "Quaecumque a versione incipiunt, versioni subiecta sunt". Sed proprietates consequentes esse creaturae, in quantum est a Deo ut a principio, possunt dici de Deo per causam. Tales sunt unitas, multiplicitas, simplicitas: emanant enim in esse creaturae secundum quod est a Deo; et ideo potest dici de Deo multiplicitas per causam, sed non formaliter, non autem mutabilitas.

2. Ad secundum dicendum quod mobile potest dicere aptitudinem ad movere vel ad moveri. Secundum quod mobile dicit aptitudinem ad moveri, sic dicit aptitudinem ad pati: et sic non dicitur de Deo. Si autem dicat aptitudinem ad movere, sic dicit aptitudinem ad agere: et sic dicitur de Deo. Et est simile de sensibili, quia sensibile dicitur dupliciter: vel secundum quod dicit aptitudinem ad agendum, scilicet ad sentire: sic dicitur anima sensibilis vel corpus animatum sensibile; vel prout dicit aptitudinem ad sentiri: sic sensibile dicitur res apprehensa a sensu. Ita mobile dupliciter. Sed mutabile semper dicit aptitudinem ad patiendum sive ad passionem quae est mutari, et non .ad actionem quae est mutare ; et ideo non dicitur de Deo.

PrevBack to TopNext