I, P. 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, c. 3
I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, C. 3
AN SIT PROPRIUM DIVINAE ESSENTIAE QUOD SIT INCOMMUTABILIS
Tertio quaeritur an sit proprium divinae essentiae quod sit incommutabilis ita quod non conveniat creaturae, sed soli Deo
Obicitur ergo sic: a. Augustinus, in libro De natura boni: "Solus Deus incommutabilis est; quae autem fecit, quia ex nihilo, mutabilia sunt: moventur enim spiritus iniquitate, corpora mortalitate". Ergo soli Deo convenit immutabilitas; ergo est ei proprium.
b. Item, Augustinus, VII De Trinitate: "Quod mutatur non servat ipsum esse; et quod mutari potest, etiam si non mutetur, potest quod iuerat non esse". Si ergo soli divinae essentiae conveniat quod non possit quod fuerat vel est non esse, et non alicui creaturae: ergo proprium est ei esse immutabile.
c. Item, Augustinus, Contra Maximinum "Solus diciturhabere immortalitatem. In omni mutabili natura nonnulla mors est ipsa mutatio, quae facit aliquid non esse in ea quod erat".
Contra: 1. Omnis mutabilitas aut est secundum esse aut secundum bene esse; sed in creatura rationali, scilicet anima, est immutabilitas quantum ad esse, quia habet esse perpetuum, nec est possibilis ad non esse; similiter in animabus beatis est immutabilitas quantum ad bene esse; ergo alii quam Deo convenit esse incommutabile. - Si dicatur quod immutabilitas quantum ad esse non est in anima per naturam, sed per gratiam, et ita nulli per naturam convenit esse immutabile nisi Deo — contra: quod anima sit imago, est ei a natura; sed eo quod est imago, est immortalis, quia, ut dicit Cassiodorus, "non esset imago, si mortis termino clauderetur" ; eo autem quo immortalis, est immutabilis; ergo est immutabilis quantum ad esse per naturam et non solum per gratiam.
2. Item, triplex est esse, scilicet esse quod incipit et desinit: et hoc est esse temporale; et esse quod non incipit nec desinit: et hoc est esse aeternum; et esse quod incipit et non desinit: et hoc est esse perpetuum. Primum esse, scilicet temporale, est vestigium secundi, quod est aeternum. Tertium, scilicet esse perpetuum, magis est in expressione esse aeterni quam esse temporale, quia non desinit, sicut nec esse aeternum; et propter hoc est imago ipsius esse aeterni, et non primum, quia imago est in maiori expressione. Si ergo hoc quod ponit expressionem aeterni esse ponit immutabilitatem per naturam, quia ponit quod non desinit, nec posset ipsum exprimere si desineret: ergo ipsa anima rationalis, cui convenit esse perpetuum, est immutabilis per naturam ; et ita esse immutabile non est proprium Deo.
Solutio: Dicendum quod est duplex mutatio: scilicet mutatio ad esse et mutatio in esse; similiter duplex est immutabilitas: ad esse et in esse. In esse autem divino est immutabilitas ad esse et in esse; sed in omni creatura, eo quod est de nihilo et ita mutatur de non esse ad esse, est mutabilitas ad essa. Unde sicut ens de nihilo a nulla creatura separatur, ita nec ista mutabilitas quae est ad esse. -— Mutabilitas autem in esse est duplex: scilicet secundum substantiam et secundum accidens. Mutabilitas in esse secundum Substantiam est corruptio, cum scilicet mutatur creatura ab esse in non esse. Et immutabilitatem contrariam huic mutabilitati habent creaturae quae primo et immediate exeunt a Deo, sicut angeli et animae rationales, et etiam prima materia, prout est de primo creatis, habet eam. Sed in aliis, quae consequenter fiunt ex ipsa, est mutabilitas ista et secundum substantiam et secundum accidens, sicut. in elementis et huiusmodi. Mutabilitas autem in esse secundum accidens ista est in creaturis, etiam perpetuis, sicut in anima, cum mutatur ab una affectione in aliam, ut a tristitia in gaudium et ab iniustitia in iustitiam. Solum autem illud simpliciter et vere est immutabile, quod nec habet mutabilitatem ad esse, quae est a non esse in esse, nec mutabilitatem in esse secundum substantiam, nec secundum accidens; talis est divina essentia solum: et ideo proprium est ei esse immutabile vere et simpliciter.
On this page