Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 1, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 1, C. 1

AN DIVINA ESSENTIA SIT INCIRCUMSCRJPTIBILIS.

Quantum ad primum obicitur sic: a. Damascenus: "Circumscriptibile est quod loco vel tempore vel comprehensione comprehenditur; incircumscriptibile quod nullo horum continetur" ; sed Deus nullo horum continetur; ergo est incircumscriptibilis.

Contra: 1. II Cor. 6,15: "Quae est conventio Christi ad Belial, lucis ad tenebras" ? "quasi dicat: nulla" ; sed semper est conventio existentis ad illud in quo existit; ergo non existit Deus sive lux divina in daemonibus; sed omne quod est ita in aliquibus quod non in alio, est circumscriptibile ; ergo Deus est circumscriptibilis. — item, iustitia non existit in iniquitate ; ergo etc.

2. Item, Sap. 1, 5: "Spiritus Sanctus disciplinae effugiet fictum". Ergo Spiritus Sanctus non est in ficto; ergo est quid terminatum, ergo circumscriptibile.

Respondeo: Simpliciter dicendum sine distinctione quod divina essentia est incircumscriptibilis, quia non habet terminum nec essentiae nec virtutis; item, nec loco nec tempore nec comprehensione comprehenditur.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum dicendum quod quaedam nomina imponuntur a natura et perfectione naturarum rerum; quaedam autem a deformitate et defectu. Quod patet in diabolo, qui diabolus et spiritus dicitur: quod spiritus dicatur, hoc ei imponitur a natura et perfectione naturae, in qua conditus est; quod dicatur diabolus, hoc ei imponitur a malitia sua et deformitate. Concedo ergo quod Deus non est in rebus, in quantum nominantur nomine sumpto a sua deformitate vel malitia vel defectu, quia sic videretur quod Deus esset causa defectus vel deformitatis in rebus. In omnibus tamen rebus est, in quantum conditae sunt ab ipso: et hoc essentialiter, praesentialiter, potentialiter ; non tamen secundum omnem modum, scilicet in quantum corrumpuntur et sunt deformes per peccatum.

2. Per hoc patet solutio de ficto, qui potest considerari in quantum fictus: et sic est Deo dissimilis, et sic "spiritus disciplinae" ipsum "effugiet" ; non tamen in quantum est substantia quaedam a Deo condita.

PrevBack to TopNext