Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 1, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 1, C. 2

UTRUM INCIRCUMSCRIPTIBILITAS SIT PROPRIUM DlVINAE ESSENTIAE.

Secundo quaeritur utrum incircumscriptibilitas sit proprium divinae essentiae.

Ad quod sic: a. Damascenus, in I libro: "Incircumscriptibilis solus Deus est, sine principio et sine fine ens, omnia continens, nulla comprehensione contentus". Ergo solus Deus est incircumscriptibilis.

b. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Ex eo corporales dicimus intellectuales substantias et naturas, quia loco circumscribuntur" ; solus autem Deus est incircumscriptibilis.

Contra: 1. Cant. 5, 17: "Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima inter mulieres" ? Super istud dicit Gregorius: "Cum dicantur angeli locales, circumscribi non possunt: longe minus illa substantia incomprehensibilis", scilicet divina. Si ergo angeli dicuntur locales, non tamen circumscriptibiles, non igitur solus Deus est incircumscriptibilis.

2. Item, ultimum locans non locatur, scilicet ultimum caelum ; ergo, cum ipsum sit similiter ultimum circumscribens, non circumscribitur; ergo ei convenit incircumscriptibilitas; non ergo soli Deo.

Solutio: Dicendum quod incircumscriptibilitas simpliciter est propria divinae essentiae; secundum quid tamen convenit creaturae.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam autem rationem qua in contrarium obicitur de angelis: dicendum, secundum quod dicit Anselmus, in Manologion, quasi loquens cum Deo: "Creatus spiritus. ad te collatus est circumscriptus, ad corpus vero est incircumscriptus. Omnino circumscriptum est quod, cum alicubi totum est, non potest alibisimul esse: quod de solis corporibus cernitur; incircumscriptum vero, quod simul est ubique totum: quod de tesolo intelligitur" ; et loquitur hic ad Deum. "Circumscriptum simul et incircumscriptum, quod, cumalicubi sit totum, potest simul esse totum alibi, non tamen ubique: quod de creatis spiritibuscognoscitur" Et ponit rationem huiusmodi: "Si enim anima non esset totain singulis membris sui corporis, non sentiret tota in singulis". Sed licet anima sit ubique in suo corpore, non tamen alibi quam in suo corpore est: et sic anima secundum quid est incircumscripta, scilicet respectu corporis, non tamen simpliciter. Similiter in angelis: respectu Dei circumscriptus est angelus; quod autem dicatur incircumscriptus, hoc est secundum quid, scilicet respectu corporis. Et secundum hoc loquitur Gregorius, quod "angeli circumscribi non possunt": istud verum est, sicut corpora, et de tali circumscriptione loquitur ibi, quia sicut dicitur ibi, Cant. 5,17: "Locale dicitur quod circumscribitur secundum partes loci, supra et intra, ante et retro, dextra, sinistra". Ex quo patet quod loquitur de circumscriptione corporum secundum quam angeli sunt incircumscriptibiles.

2. Ad secundum dicendum, secundum Ambrosium, quod triplex est circumscriptio, scilicet loco, fine et tempore. Unde dicit, VI De Trinitate: "Sicut in aliquo loco non circumscribitur Pater, qui est super omnia, nec Filius suorum operum temporibus concluditur, qui totius est opifex creaturae, neque Spiritus Sanctus aliquibus finibus circumscribitur, qui omnem intelligibilem substantiam inenarrabili plenitudine superat". Simpliciter ergo incircumscriptibile est quod nec loco nec tempore sive duratione nec fine circumscribitur: quod soli Deo convenit. Licet autem angelus et corpus ultimum non circumscribantur loco nec tempore, fine tamen circumscribuntur, quia habent terminum substantiae et virtutis; et ideo non simpliciter convenit eis incircumscriptibilitas.

PrevBack to TopNext