Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 2, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 2, C. 4

UTRUM DEO CONVENIAT AB AETERNO ESSE UBIQUE.

Quarto quaeritur utrum Deo conveniat ab aeterno esse ubique.

Ad quod sic: a. Sicut semper dicit aggregationem omnium temporum, sic ubique omnium ubi ; sed est dicere ab aeterno quod Deus est semper, ex hoc scilicet quod est in suo nunc aeterno, quod excedit sua virtute omnia nunc temporis quae transierunt et transeunt; ergo similiter debet dici esse ubique ab aeterno, vel quare non?

b. Item, Augustinus, Ad Dardanum: "Ubiquedicitur Deus, quia nusquam est absens" ; sed istud convenit ei ab aeterno; ergo et esse ubique.

Contra: 1. Ubique dicit aggregationem omnium ubi ; haec autem aggregatio est creata; ergo non est ab aeterno; ergo nec Deus est ubique ab aeterno.

Solutio: Dicendum quod cum dicitur Deus est semper, in intellectu eius quod est semper sunt duo, scilicet principale et connotatum, quia ly semper supponit ipsum nunc vel praesens divinum, et hoc est principale, connotando tamen respectum ad omnia nunc temporis quaefluunt. Et propter hoc sensus est: Deus est semper, id est Deus est in suo nunc et nunquam deest alicui praesenti, praeterito et futuro. — Similiter ubique dicit plenitudinem divinae bonitatis, connotando tamen respectum ad omne ubi in creatura. Nam Deus comparatur ad res ut bonitas et ut entitas. Et sicut nunc suae aeternitatis, quod est ex parte esse, comparatur ad omne nunc temporis, quae comparatio designatur, cum dicitur Deus est semper ita plenitudo suae bonitatis ad omnem capacitatem et ad omne ubi replendum in creatura comparatur, quae comparatio designatur cum dicitur Deus est ubique. Hic enim designatur praesentia bonitatis divinae et respectus ad omne ubi replendum. Unde sensus est: Deus est praesens omni ubi et replens omne ubi ; et principaliter designatur praesentia et plenitudo bonitatis divinae, cum dicitur Deus est praesens, et respectus connotatus, cum dicitur Deus est replens omne ubi ']: huiusmodi autem respectus connotatus temporalis est.

Potest autem dici respectus iste vel secundum actum vel secundum habitum. Si dicatur secundum habitum, sic verum est dicere ab aeterno Deus est semper quia Deus ab aeterno est in suo nunc, quod est aptum ut non desit alicui tempori; similiter hoc modo ab aeterno est ubique, ut sit sensus: bonitas divina apta est replere omne ubi. Si in utraque dicatur connotatum in actu: sic haec non est vera ab aeterno Deus est semper, quia per hoc notaretur quod tempus esset ab aeterno; similiter haec non est vera: ab aeterno Deus est ubique, quia sic notaretur quod ubi esset ab aeterno. Unde sicut Deus non dicitur dominator ab aeterno, dicitur tamen Dominus ab aeterno, quia dominator connotat respectum ad creaturam secundum subiectionem in actu, Dominus in habitu: sic ex parte ista Deus est ubique, Deus est semper.

PrevBack to TopNext