Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 2, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 2, C. 5

AN ALII QUAM DEO CONVENIAT ESSE UBIQUE.

Quinto quaeritur an alii quam Deo conveniat esse ubique.

Et videtur quod sic: 1. Quia universale est est ubique, et illud est aliud a Deo; ergo etc. — Maior patet: quia hoc universale substantia ubique est, nec est dicere aliquod ubi in quo non sit substantia.

2. Item, si aliquid coniungitur alii secundum totalitatem vel alii toti, ubi erit totum, ibi erit illud coniunctum; sed humana natura toti divinae naturae in Christo coniungitur; ergo ubi tota divinitas et humanitas; sed tota divinitas est ubique; ergo et humanitas; ergo alii quam Deo convenit.

3. Item, ponamus quod nihil sit in mundo nisi unus homo: possum dicere quod anima istius hominis sit in qualibet parte corporis; sed non est ubi nisi istius corporis; ergo est in omni ubi ; ergo ex hypothesi potest ei convenire esse ubique.

4. Item, angelus potest velle esse ubique; sed si istud potest velle, potest esse ibi: quia, cum dicat Augustinus de corpore glorificato, quod ibi erit ubi volet, multo magis istud est verum de angelo; ergo angelo potest convenire esse ubique et non soli Deo.

Solutio: Cum dicitur Deus esse ubique, semper ita intelligitur quod non sit dependentia eius ab ubi. Et ideo dicit Augustinus, Ad Dardanum: "In se ipso Deus est et ubique: ubique, quia nusquam est absens; in se ipso, quia non contineturiis quibus est praesens". Et propter hoc per hanc Deus est ubique non excluditur haec Deus est in se ipso, immo per ipsam ponitur praesentia Dei praesens omni ubi sine dependentia eius ab ubi ; et quia istud alicui creaturae non convenit nisi secundum quid, propter hoc proprie non convenit nisi soli Deo quod sit ubique.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod, quando aliqua res proprie dicitur esse ubique, per hoc ponitur proprie quod sit ens separatum, non dependens, et quod nata sit replere omnem rem; et istud soli Deo convenit et non formae universali. Forma enim universalis non habet esse per se nec separatum, immo dependens a primis: unde, destructis primis, impossibile est aliquid aliorum remanere; et ita secundum actum existendi dependet a singularibus universale. -- Item, quaelibet creatura, secundum quod comparatur ad Deum, est nata repleri divina bonitate, aliter enim vacua esset: et ideo omnis res, sive sit substantia sive accidens, quaecumque sit, comparatur ad Deum ut ubi, communi modo loquendi. Sed universale quod est substantia non comparatur ad omne singulare ut ad suum ubi, sed solum ad sua singularia: unde quod non sit ubi in quo non sit substantia, hoc est suorum singularium, sed non est in aliis rebus. -- Item, etsi non esset nisi substantia et eius singularia, adhuc tamen non esset nata replere omnia aliorum generum, quae possent esse, sicut Deus.

Ad aliud dicendum quod licet humanitas coniungatur divinitati toti, id est perfecte, non tamen propter hoc sequitur quod habeat extensionem ubique. Licet enim natura humana sit unita divinae in unitate personae, non tamen natura humana commetitur se immensitati divinae. Quae quidem immensitas, quia circumscribit esse per definitionem et circumscriptionem, requirit esse ubique, natura autem humana huiusmodi immensitatem non sortitur ex hac unione: propter quod et definiri habet loco et circumscribi. Tamen quoddam mirabile convenit ei ex hac unione, scilicet quod ipsa eadem humanitas potest esse in pluribus altaribus simul; ita tamen est in pluribus quod non est ubique nec potest esse, quia sacramentaliter non posset consecrari ex aliis speciebus quam panis et vini; hae autem species non possunt esse ubique, et propter hoc nec corpus Christi: quia terminata est materia de qua consecratur, sequitur necessario quod non possit esse ubique. Et si poneretur quod nihil aliud esset nisi panis et vinum et esset ubique, adhuc tamen posset intelligi materia de qua non posset consecrari; et ideo proprie non posset dici ubique, licet etiam species illae essent consecratae.

3. Ad tertium dicendum quod licet ille homo esset in omni ubi quod est, non tamen esset ubique sicut Deus: quia ubi dictum de Deo notat praesentiam ad omne ubi quod est et etiam, quod si essent alia ubi, quod divina bonitas repleret ea, et hoc est ubique proprie. Licet autem anima istius hominis esset in quolibet ubi sui corporis, non tamen esset in quolibet ubi quod posset esse.

4. Ad ultimum dicendum quod duplex est potentia: scilicet potentia absoluta, quae dicitur potentia naturae, et potentia ordinata. Loquendo de potentia absoluta, possem ego velle non mori, quia talis voluntas est impossibilium, sed non loquendo de potentia ordinata. Sic angelus de potentia naturae posset velle esse in omni ubi, sed non de potentia ordinata per gratiam: quia cum nihil posset esse ubique simul nisi Deus, si ipse vellet esse ubique simul, vellet esse Deus; quod non potest velle de potentia ordinata, licet possit de potentia naturae, quia, ut dictum est, ipsa est impossibilium.

PrevBack to TopNext