Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 3, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 3, C. 1

DE COMPARATIONE UNITATIS ESSENTIAE ET PERSONAE.

Quantum ad primum sic obicitur: I. a. Eadem est veritas ipsius essentiae et personae et unius personae et alterius; ergo eadem unitas essentiae et personae: nam unitas antecedit veritatem; ergo identitas veritatis supponit et praeintelligit ante se identitatem unitatis.

b. Item, si haec unitas non est illa, in divino esse est hoc et hoc; ergo compositio et non simplicitas.

Contra: 1. Unitas essentiae non multiplicat Trinitatem; secundum autem unitatem personae accipitur Trinitas. Unde Boethius, in libro De Trinitate: "Substantia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem". Ergo haec unitas non est illa.

II. Similiter quaeritur de unitate notionum et personarum an sit eadem.

Ad quod sic: a. Sicut se habet res ad esse, ita se habet ad unitatem; sed idem est esse vel essentia Patris et innascibilitas, quae est eius notio; ergo eadem est unitas. —- Minor patet: quo:niam cum in simplici nou differat quo est et quod est, bene sequitur quod si Pater est innascibilis, quod sit ipsa innascibilitas, sicut summum bonum est summa bonitas; et sic eadem est unitas notionis et personae.

Contra: 1. Unitas innascibilitatis distinguitur ab unitate paternitatis sive generationis, quia haec notio non est illa; sed unitas personae Patris non distinguitur a paternitate; ergo non est eadem unitas innascibilitatis et personae Patris; non est ergo eadem unitas notionis et personae.

Respondeo: I. Fatendum est divinum esse esse in summa simplicitate et in ordine naturae, sicut dicit B. Augustinus: Cum dicitur Filius a Patre, non ostenditur "inaequalitas substantiae, sed ordo naturae". Summa ergo simplicitas cogit eamdem esse unitatem essentiae et personae secundum rem. Ordo vero naturae, secundum quem numerantur personae divinae, cogit unitatem essentiae et personae differre ratione tali, scilicet ut proprium sit unitatis essentiae non distingui, unitati vero personae conveniat distingui et esse in distinctione. Non distinguitur ergo re persona ab essentia, quamvis distinguatur persona a persona ordine naturae sive relatione. Quod amplius declarabitur infra, cum agetur de Trinitate, et supra declaratum fuit, cum agebatur de simplicitate.

[Ad obiecta]: 1. Ratio ergo in oppositum ducta non ostendit ibi differentiam esse essentialem sive secundum rem, sed solum secundum rationem. Quod enim essentia non multiplicat Trinitatem sicut persona, hoc non facit quod persona non sit essentia, sed quod alia ratione dicitur persona et essentia: persona enim respicit ordinem naturae in divinis, essentia non. Ille autem ordo naturae, qui est ibi secundum rationem principii et eius quod est de principio, ibi facit distinctionem personalem. Et hoc est quod dicit Boethius quod "substantia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem".

II. Ad illud quod quaeritur de identitate personarum et notionum dicendum: sicut dictum est ex parte personarum, quod plures personae sunt una essentia, eodem modo plures notiones sunt una persona in re, licet sit differentiae ratione; unde omnes notiones, quae sunt ex parte Patris, sunt ipsa persona Patris in re. Licet ergo notio a notione distinguatur, hoc non est propter hoc quod utraque notio non sit ipsa persona, sed propter aliam causam; sicut non distinguitur persona a persona, quia utraque non sit essentia, sed propter aliud. Et propter hoc non procedebat ratio illa.

PrevBack to TopNext