Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 3, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 3, C. 2

DE COMPARATIONE UNITATIS DIVINAE AD UNITATEM INTELLIGIBILEM.

Deinde quaeritur de comparatione unitatis divinae ad unitatem intelligibilem. Quaeritur ergo an sit maior unitas quae possit intelligi.

Ad quod sic: a. Bernardus, Ad Eugenium: "Inter omnia quae recte dicuntur unum, arcem tenet unitas Trinitatis" ; sed haec est illa quam ponimus in Deo et quam divinam appellamus; ergo summa est inter omnes unitas divina.

b. Item, in omnibus, in quibus communicat creatura cum Creatore, Creator excedit creaturam in infinitum; unde creatura bona, Creator autem bonus summe et infinitum bonum et sic de aliis; ergo unitas Creatoris summa est et infinita respectu aliarum unitatum.

Contra: 1. Maior est unitas quae est sine omni pluralitate quam unitas quae est cum pluralitate aliqua. Cum igitur in Deo sit unitas cum pluralitate aliqua, scilicet personarum et notionum: ergo in Deo non est summa unitas quae possit esse vel intelligi; aut si est summa inter omnes, videtur quod in Deo non deberet esse pluralitas personarum. —— Et iterum ex hoc videtur quod, cum in anima vel in angelo sit unitas essentiae sine pluralitate personarum, quod maior sit aut etiam aequalis.

Solutio: Dicimus quod inter omnes unitates, quae possunt esse vel intelligi, unitas divina maior est et summa quae esse vel intelligi possit; nec est dicendum quod ei repugnat pluralitas personarum et notionum.

[Ad obiecta]: 1. Et quod dicitur quod maior est unitas sine pluralitate etc.: dicendum quod hoc, verum est referendo ad creaturas; sed in divinis non est hoc verum, immo ibi non contradicit pluralitas personarum summae unitati.

Et ad hoc prima ratio est. Nam nos videmus quod unitatem summae potentiae plus declarat multitudo creaturarum et effectuum quam unitas effectus; multitudo enim creaturarum declarat unitatem summae potentiae et eius infinitatem vel summitatem: unde quanto plures sunt effectus et quanto plures possunt esse, tanto plus est de potentia. Unde per hoc manifestatur divina potentia esse summa. Sic dicimus quod pluralitas personarum plus declarat et manifestat unitatem essentiae divinae quam unitas personae sive notionis. Unde secundum Augustinum: "Sicut verbum declarat illud quod habemusin animo", sic et ista pluralitas personarum virtutem et unitatem essentiae manifestat.

Item, alia est ratio. Nam cum eadem sit essentia et omnino simplex in istis personis, non multiplicata secundum multiplicationem earum, patet quod in ipsa est magna et summa perfectio unitatis. Unde in hoc deficit unitas essentiae universalis ab unitate essentiae primae, quia licet utraque sit in pluribus, tamen essentia universalis ita est in pluribus quod multiplicatur et numeratur per illa; essentia autem divina non multiplicatur per illa, immo eadem est non multiplicata in personis. Unde cum dicitur: Deus generat Deum sive Pater generat, Filius generatur, Spiritus Sanctus procedit ab utroque, totum refertur ad unitatem essentiae, sicut dicit Anselmus.

Item, tertia ratio est: quia quidquid est in divinis ad eius unitatem refertur; unde Patrem generare nihil aliud est quam Patrem esse Patrem ; Patrem autem esse Patrem nihil aliud est quam Patrem esse ; Patrem esse nihil aliud est quam divina essentia. Unde omnia ista et omnes rationes personales ad unitatem essentiae reducuntur, quae in ipsis non multiplicatur: et sic fecunditas generationis, sicut loquitur B. Dionysius, facit declarationem unitatis essentiae.

PrevBack to TopNext