I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 3
QUID SIT VERITAS.
Ponendae ergo sunt diversae a diversis veritatis et veri notificationes. 1. Nam in libro Solilaquiorum Augustini ponitur haec: "Verum est quod ita ut estvidetur" ; et colligitur ex suo opposito: "Si enim est falsum quod aliter quam est videtur, ergo verum est quod ita ut est videtur".
1. Sed haec definitio improbatur sic ab Augustino: Nam ablato eo cui aliquid videtur, non videtur aliquid ut est nec videtur aliquid aliter quam est ; ergo "ablato eo cui videtur, neque verum neque falsum est" ; quod est manifestum inconveniens: nam secundum hoc "lapides in abditissimo terrae sinunon essent veri lapides, quia non videntur".
II. Propterea ponitur alia definitio in eodem talis: "Verum est quod ita se habet ut cognitori videtur, si velit et possit cognoscere".
2. Sed contra hanc obicitur: quia ex hoc sequitur quod "verum non erit quod nemo potest cognoscere". — Item, "si falsum esto quod aliter quam est videtur, ergo si alteri videatur hic lapis esse lapis, alteri lignum, eadem res etfalsa et vera erit".
3. Sed obicitur: Cum id quod est sit susceptivum falsi, sicut enuntiatio quae dicitur et vera et falsa: quod autem est verum, non est susceptivum falsi, ergo id quod est non convertitur cum vero; ergo non definit verum. — Item, si diceretur quod intelligitur de veritate rei, non de veritate signi — obicitur de homine picto, qui est falsus homo; et tamen ei convenit esse quod est.
IV. Item, ponitur alia a quodam philosopho: Veritas est adaequatio rei et intellectus, sicut generaliter adaequatio signi et significati.
4. Sed obicitur: Adaequatio signi ad significatum non est nisi cum significatio est; ergo non esset veritas, si non esset significatio.
5. Sed obicitur: In negationibus non est indivisio esse et eius quod est, immo significatur divisio esse ab eo quod est, ut cum dicitur: homo non est asinus, per negationem dividitur esse asini ab eo quod est homo ; ergo non esset haec vera: homo non est asinus.
VI. Item, ponitur alia ab Augustino, in libro De vera religione: "Veritas estqua ostenditur id quod est" ; et colligitur sic: "Si falsitas estqua id putatur quod non est, ea est veritas qua ostenditurid quod est". Cui similis est notificatio Hilarii: "Verum est declarativum aut manifestativum esse".
6. Sed obicitur: Si "verum est declarativum aut manifestativum esse" sive eius quod est: ergo verum non erit id quod est aut esse, cum nihil se ipsum clarificet.
VII. Item, ponitur alia ab Augustino, in libro De vera religiones: "Veritas est summa similitudoprincipii, quae sine ulla dissimilitudine est, unde falsitas oritur".
7. Sed obicitur: Divina essentia non est similitudo principii, cum sit sine principio; similiter Pater est principium sine principio; ergo nec divina essentia nec Pater est veritas. — Item, cum in creatura non sit summa similitudo principii, ergo in creatura non est veritas.
VIII. Item, ponitur alia definitio ab Anselmo, in libro De veritate: "Veritas est rectitudo sola mente perceptibilis".
8. Sed obicitur: Intentio rectitudinis, si accipiatur proprie, non invenitur nisi in quantitate dimensiva; ergo non esset veritas nisi in corporalibus.
9. Item, si accipiatur metaphorice, ergo est secundum similitudinem rectitudinis in quantitate ; sed ubicumque sic intelligitur rectitudo, erit differentia principii et medii et finis. Cum ergo in indivisibilibus, ut puncto et unitate, et etiam in divisibilibus completis, ut circulo, non sit differentia principii, medii et finis: ergo in illis non erit veritas nec in illis intelligibilibus quae intelliguntur ut punctus et circulus, non erit veritas; ergo in Deo non erit veritas, cum, secundum Trismegistum, "Deus sit sphaera intelligibilis, cuius centrum est ubique, circumferentia nusquam" ; ergo intelligitur per modum puncti et per modum circuli.
10. Item, si accipiatur rectitudo pro iustitia, secundum quod dicitur: quod fit iuste, fieri recte, in quem modum dicitur rectitudo ab Anselmo, secundum quam est aliquid ut debet vel sic ut debet, tunc non conveniet divinae veritati, quae nulli debet esse rectitudinem.
11. Item, cum iustitia et bonitas sit secundum hoc "sola mente perceptibilis", non different secundum definitionem veritas, iustitia et bonitas.
12. Item, cum sint aliqua quae percipiuntur non solum mente, sed sensu, ut corporalia: ergo in corporalibus non erit veritas, cum veritas sit "sola mente perceptibilis".
IX. Item, si tot modis assignatae sunt notificationes veri et veritatis, quomodo assignantur? nam videntur deficere aut superfluere aut male assignatae esse. Quaeritur ergo qualiter accipiantur.
IX. Respondeo ad istud primo quod omnes dictae notificationes assignatae sunt in sua ratione. Nam quaedam notificatio veri est generalis ad veritatem — sive sit creata sive increata: et creata sive sit cogitationis sive voluntatis sive actionis sive significationis — et haec est: "Veritas est rectitudo" etc., sicut ipse innuit, in libro De veritate, et nomine rectitudinis dividit eam ab omni re quae rectitudo non vocatur. Quod vero "sola mente perceptibilis" dicitur, separat eam ab omni rectitudine visibili.
Speciales vero notificationes differunt. Nam quaedam datae sunt de veritate comprehensionis, ut illae Soliloquiorum quae coincidunt in idem: "Verum est quod ita ut est videtur", et alia: "Verum est quod ita est ut cognitori videtur, si velit possitque cognoscere". -- Quaedam de veritate signi sive significationis, ut illa: "Veritas est adaequatio signi etc. vel intellectus" etc.. — Quaedam de veritate rei, ut illae duae quae coincidunt in idem: "Verum est id quod est" et iterum: Veritas est indivisio esse et eius quod est. -— Quaedam vero de veritate increata principaliter, ut illae duae Augustini, De vera religione ; sed una de veritate secundum quod accipitur essentialiter, et haec notificatio est per effectum consequentem: "Veritas estqua ostenditur id quod est", quia prima veritas se habet ad intelligibilia sicut lux ad visibilia, et huic consonat definitio Hilarii: "Verum est declarativum esse" ; alia vero de veritate increata secundum quod accipitur personaliter et appropriatur Filio, sicut unitas Patri et bonitas Spiritui Sancto, quae est: "Veritas est summa similitudo principii" etc. et principium ibi dicit Patrem.
1. Ad obiectum contra primam definitionem: "Verum est quod ita est ut videtur", iam patet responsio ; nam data est de veritate comprehensionis sive cognitionis, non rei; et ideo, ablato cognitore, non est haec veritas secundum actum, quamvis sit secundum habitum, in hoc scilicet quod res nata est cognosci vel videri ut est.
2. Ad obiectum contra secundam, quae determinat primam, similis est responsio, quia quamvis non sit aliquis qui possit cognoscere, ipsa tamen res adhuc est cognoscibilis, et ideo adhuc habitu sive potentia manet veritas comprehensionis. — Ad aliud quod arguit: sicut inconveniens est quod eadem res sit vera et falsa patet responsio, quia ex veritate comprehensionis procedit ad veritatem rei: et ideo quasi commutat praedicamentum et est sophisma figurae dictionis.
3. Ad aliud obiectum contra tertiam: "Veritas est id quod est" et primo ratione enuntiationis, quae est vera et falsa: dicendum, sicut distinguit Anselmus, in libro De veritate: "Alia est rectitudo et veritas enuntiationis, quia significat ad quod significandum est facta; alia, quiasignificat quod accepit significare". Facta est enim ad significandum rem esse dum est, et non esse dum non est; accepit autem significare rem esse indifferenter dum est et dum non est: verbi gratia, sive dies sit sive non sit, haec oratio "dies est" accepit significare diem esse. Primo modo veritas dicta est mutabilis et separabilis in contingentibus; secundo modo, inseparabilis. Primo modo est susceptiva veri et falsi: veritas in hac enim via non attenditur secundum id quod accepit enuntiatio, sed secundum id ad quod est; secundo modo non, quia attenditur id quod accepit. Unde Anselmus dicit quod primam veritatem habet accidentaliter, secundam naturaliter. — Ad illud vero quod obicit de homine picto, dicendum quoniam homo pictus vera est pictura et est id quod est, sed falsus homo, et hoc est id quod non est, quemadmodum dicit Augustinus, De vera religione: "Si rerum visibilium pulcritudo, quia continetur unitate et non implet unitatem, nosfallit, intelligamus non ex eo quod est nos falli, sed ex eo quod non est; omneenim corpus verum corpus est, sed falsa unitas".
4. Ad obiectum contra quartam: "Veritas est adaequatio" etc.: dicendum quoniam definitiones non respiciunt esse actu, sed esse in habitu; unde si nullus homo sit, adhuc est vera definitio: homo est animal rationale, mortale, ita cum dicitur "veritas est adaequatio", non copulatur adaequatio in actu, sed in habitu.
5. Ad [obiectum contra] quintam, scilicet "Veritas est indivisio" etc.: dicendum quod veritas negationum fundatur in veritate affirmationum. Unde veritas huius negationis homo non est asinus fundatur in hac affirmatione homo est homo ; et si significet divisionem esse asini ab eo quod est homo, hoc non est nisi propter indivisionem esse hominis ab eo quod est homo. Et ita veritas negationum est indivisio secundum rem ; eadem enim est veritas affirmationis homo est homo et homo non est asinus, quamvis differens in significandi ratione.
6. Ad obiectum contra sextam definitionem, quae est: "Veritas est qua ostenditur" etc., quae eadem est cum definitione Hilarii: "Verum est declarativum" etc.: dicendum quod sicut lux manifestat se et alia, sic veritas, quae est divina essentia, quia est ipsa lux intelligibilis, sicut dicit Augustinus, De vera religione.
7. Ad obiectum contra septimam definitionem, scilicet "Veritas est summa similitudo principii": dicendum, prout dictum est, quod haec definitio est primae veritatis, prout accipitur personaliter et per appropriationem, et ideo nihil ad rem quod obicit de essentia vel de Patre et quod obicit de veritate creaturae. Unde illa notificatio ostenditur per proprietatem personae Filii et per distinctionem ab aliis personis et per distinctionem a creaturis. Omne enim quod est, aut est principium aeternum aut a principio. Principium aeternum est unitas Dei Patris. Si a principio, dupliciter: aut a principio qui est in identitate substantiae aut in diversitate substantiae. Si in diversitate: sic est creatura, quae quamvis similis sit, tamen non potest exprimere illam unitatem principii quam imitatur; et ideo in hoc potest oriri falsitas, sicut dicit Augustinus: "Non in quantum imitatur, sed inquantum implere non potest". Item, si est a principio in identitate substantiae, adhuc dupliciter: aut ergo in identitate substantiae et similitudine seu conformitate notionali aut in identitate essentiae in differentia notionali. Primo modo est a principio Patre Filius, qui est a Patre idem in substantia et conformis in notione, quia sicut Pater [est] persona a quo alius, sic Filius; secundo modo, Spiritus Sanctus, qui est a principio Patre in identitate substantiae, sed non conformis in notione, quia Spiritus Sanctus est persona quae ab alio, a qua nulla. Similitudo ergo principii magna est in creatura, in quantum una est, sed tamen in diversitate essentiae; similitudo maior in Spiritu Sancto, qui est a Patre in identitate substantiae, quamvis non conformis in notione; similitudo vero summa Filius, qui est a Patre in identitate essentiae et conformis in notione: ut tamen de Spiritu Sancto non dicatur similitudo minor. Et hic est intellectus positae definitionis: in hoc enim quod dicitur "similitudo principii", distinguitur a Patre; in hoc quod "summa", per modum qui dictus est, a Spiritu Sancto; in hoc quod "nulla dissimilitudo, ex qua falsitas oritur", distinguitur a creatura. Falsitas enim est in creatura ex hoc quod imitatur unitatem principii et illud implere non potest; illa est Veritas quae illud implere potuit et esse id quod illud est, quae est ita similis ut omni modo hoc impleat ac sit ipsum: ipsa enim est quae illud, sicut est, ostendit. Unde et Verbum eius et lux eius rectissime dicitur.
8. Ad obiecta contra definitionem ultimam Anselmi respondeo: ad primum, quod rectitudo dicitur per similitudinem duobus modis. In rectitudine autem est debita ordinatio medii ad extrema, quia ipsum medium non declinat ab extremis: ratione debitae ordinationis, quod est debite ordinatum dicitur rectum; ratione vero habitudinis medii ad extrema, ubi invenietur indeclinabilitas medii ab extremis, dicetur rectum, quamvis proprie ibi non sit ratio medii et extremorum. Dicendum ergo quod haec definitio generaliter datur ab Anselmo: "Veritas est rectitudo" etc. Et cum dicatur veritas multipliciter -- in signo, ut in sermone, ut Zachar. 8,16: "Loquiminiveritatem unusquisque cum proximo" etc.; et in cogitatione, Psalmus: "Qui loquitur veritatem in cardesuo" ; et in voluntate, Ioan. 8,44 de diabolo: "In veritate non stetit" ; et in operatione, Ioan. 3,21: "Omnis qui facit veritatem venit ad lucem" -— ostendit Anselmus quod in omnibus est rectitudo ex debita ordinatione, per hoc quod sunt vel faciunt quod debent vel ad quod debent. Unde veritas enuntiationis est cum sit quod debet et ad quod debet; similiter et de ceteris. Item, est Veritas prima, Ioan. l4,6: "Ego sumvia, veritas et vita", in qua non cadit proprie intentio debiti, nisi sit accipere debitum convenientiae, non necessitatis, sicut dicit Anselmus, quia "nulli debet, sed omnia ei debent" ; et ideo, quia omnia debite ordinantur ad ipsam, ipsa est rectitudo, non quia ipsa debite ordinetur ad res, sed res debite ad ipsam. In omnibus ergo invenitur debita ordinatio et ita rectitudo secundum primum modum. — Item, quia ordo, sicut dicit Augustinus, consistit in tribus, invenitur in omnibus veritas quasi medium non declinans ab extremis. Verbi gratia: In veritate creata esse vel facere quod debent et ad quod debent, est rectitudo quae est veritas: quod debet dicitur per comparationem ad causam a qua est quasi unum extremum; ad quod debet dicit comparationem ad finem ad quem est quasi aliud extremum; esse vero rei vel facere quasi medium. Si ergo res est vel facit quod debet, ut expleat quod a causa sua accepit et propter finem quem debet, recta est; et per hunc modum decurrit intentio rectitudinis et veritatis in creatura, sive sit significationis sive cogitationis sive voluntatis etc., secundum modum secundum. In Creatore autem, prout consideratur in se et ut causa, invenitur intentio rectitudinis hoc modo, sed eminentiori modo. Secundum quod consideratur ut causa, invenitur intentio causae efficientis, quasi unum extremum in ratione intelligentiae, secundum quam accipitur intentio unitatis; item invenitur intentio causae finalis, quasi aliud extremum, secundum quam accipitur intentio bonitatis; invenitur intentio causae formalis, quasi medium inter extrema non declinans, et haec est veritas secundum quam formantur omnia, ut dicit Augustinus. Et hunc ordinem monstrat Augustinus, in fine De vera religione, ut dictum est. Secundum autem quod consideratur in se, hoc est duobus modis: id est personaliter et essentialiter. Secundum quod personaliter, invenitur sacer ordo Trinitatis: quasi unum extremum Pater, qui est non ab alio; quasi alterum extremum Spiritus Sanctus, a quo nullus alius; quasi medium non declinans Filius, qui ab alio et a quo alius, et ipse est veritas personaliter, secundum quod supra expositum est. Secundum quod essentialiter, in ratione intelligentiae invenitur esse, intelligere, diligere, quia Deus est et intelligit se et diligit se: est ut unitas, intelligit se ut veritatem, diligit ut bonitatem; quasi unum extremum est esse, alterum diligere, quasi medium non declinans inter haec est intelligere. Hinc igitur manifestum est qualiter intentio rectitudinis accipitur in definitione veritatis.
9. Ad illud quod obicitur de illis in quibus non invenitur comparatio medii ad extrema, ut in puncto et circulo: dicendum quod, ratione debitae ordinationis ad esse quod debet et propter quod debet, est rectitudo intelligibilis in puncto et circulo, sicut ostensum est. — Ad illud vero quod obicit de Deo, patet responsio quomodo intelligatur rectitudo secundum comparationem medii ad extrema.
10. Ad illud quod obicit quod ei non convenit ratio debiti, iam supra responsum est. Et distinguendum quod debita ordinatio intelligitur vel in ipsa re quae debet vel in illa cui debetur: in creatura ergo est debita ordinatio quia debet, sed in Deo ut cui debetur. Vel distinguenda est intentio debiti: est enim debitum necessitatis, quod est creaturae; et est debitum congruitatis vel condecentiae, et hoc est in Creatore.
11. Ad illud vero quod obicit de bonitate et iustitia, quia ei convenit esse rectitudinem etc.: dicendum quod verum est, maxime secundum intentionem qua dicitur debita ordinatio. Secundum autem aliam intentionem dico quod intentio rectitudinis dicit quasi habitudinem medii ad extrema: quasi unum extremum ponitur unitas, aliud bonitas, intentio medii non declinantis veritas; et ita in hac intentione non convenit bonitati esse rectitudinem, sicut nec unitati. Secundum autem quod intentio dicit debitam ordinationem, distinguendum, quod ordo creaturae duplex est secundum comparationem ad causam: creatura enim a causa Deo est ut sit secundum causam ; item creatura est a causa Deo ut secundum causam referatur ad causam. Secundum primum esse attenditur ordo creaturae, quae est ab unitate causae, ad veritatem, secundum quam est et in esse servatur; secundum secundum esse ordo creaturae ad bonitatem ad quam est debita. Ergo ordinatio creaturae, quae est a causa ut sit secundum causam, est rectitudo quae est veritas; debita ordinatio a causa ut sit ad causam, est rectitudo quae est bonitas. Prima percipitur intelligentia mentis, secunda vero sentitur affectu voluntatis; et ideo convenienter posset ad differentiam voluntatis poni quod dicitur "mente perceptibilis".
12. Ad ultimum vero quod obicitur de sensibilibus, dicunt quod non intendit Anselmus nisi de veritate intelligibilium. — Sed contra: Veritas signi non sine sensu percipitur, quia si- ducit veritatem sensuum sive in sensibus. Solutio gnum est quod se sensui subicit et aliud intelligendum relinquit. Similiter in libro illo ipse inducit veritatem sensuum sive in sensibus. Solutio huius rei in Quaestione sequenti maniiestabitur.
On this page