Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 4

IN QUIBUS SIT VERITAS.

Postea quaeritur de veritate, in quibus sit.

a. Et cum unumquodque sic se habeat ad esse sicut ad veritatem, in omni re erit veritas.

Contra: 1. Augustinus, in libro Soliloquiorum: "Quidquid est in aliquo non potest manere, si non maneat illudin quo est; rebus autem veris intereuntibus, manet veritas; non igitur est veritas in rebus mortalibus".

2. Item Augustinus, De vera religione: "Intermentem nostram qua Deum intelligimus Patrem, et veritatem, lucem illam interiorem per quam Deum intelligimus, nulla interposita creatura est. Quare ipsam veritatem nulla ex parte dissimiliter in ipso et cum ipso veneremur, quae forma est omnium quae ab uno etad unum referuntur". Si ergo veritas est lux interior, ergo est solum in spiritualibus et non in corporalibus.

3. Item, dicit Augustinus, Super Canonicum Ioannis, quod "veritas est lux intelligibilis". Sicut ergo lux sensibilis non est nisi in sensibilibus, similiter lux intelligibilis non erit nisi in intelligibilibus; ergo non est veritas in sensibilibus.

Respondeo: 1. Ad primum: veritas in rebus duplex est. Est enim veritas necessitatis et veritas contingentiae, 'sicut distinxit Anselmus in veritate significationis, quemadmodum et esse necessarium et contingens. Loquitur ergo Augutinus, in Soliloquiis, de veritate necessitatis, quae est solum in rebus necessariis. Veritas vero communiter dicta est in omnibus contingentibus et necessariis. — Praeterea, est veritas causae et est veritas causati, et utraque veritate dicuntur res verae, sicut et bonae duplici banitate, scilicet bonitate causae et bonitate causati. Veritas ergo causae non est in rebus ut dependens ab illis: et ideo, quamvis res verae intereant, non interit veritas; veritas vero causati, quae est indivisio esse rei, interit rebus veris intereuntibus.

2. Ad aliud dicendum quod veritas prima lux interior dicitur propter sui spiritualitatem et simplicitatem, quae prohibet ne possit cognosci nisi ab intellectu, qui est vis animae interior; tamen, quantum ad suam essentiam, attingit omne quod est, sicut ponit Augustinus exemplum de caeco posito in sole, quod praesens est ei lux, ipse tamen absens est ab illa: ita ipsa summa sapientia, quae est prima veritas, omni iniquo praestans est, quamvis ipse absens. Est igitur omni rei praesens per essentiam, per quam omnis res in esse salvatur; unde Ioan. 1,5-10: "Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt; in mundo erat" etc.

3. Ad ultimum dicendum quod "lux intelligibilis" dicitur, non solum quia sit in intelligibilibus, sed solo intellectu percipitur. Unde notandum ad illud quod obiciebatur in praecedenti Quaestione, quod sensibilium rectitudo sola mente percipitur, ergo non est in eis veritas, cum percipiantur sensu dicendum quod quamvis intellectu non separentur esse rei et veritas, quia semper cointelliguntur, tamen in iudicio sensus separantur, quia esse sensibilis, ut iudicatur et accipitur sensu, semper apprehenditur cum conditionibus materiae; veritas autem eius apprehenditur absque omni conditione materiae et ideo solo intellectu vel mente. Ex hoc autem non sequitur quod in sensibilibus vel in rectitudine visibili non sit veritas, sed quod non percipiatur eorum veritas, in quantum veritas, sensu sive per sensum.

PrevBack to TopNext