Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, M. 2, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, M. 2, C. 1

AN PRIOR SIT VEL AD PLURA SE EXTENDAT POTENTIA QUAM SCIENTIA.

Consequenter quaeritur de comparatione intentionis potentiae ad intentiones scientiae et voluntatis. Quantum ergo ad scientiam quaeritur de comparatione secundum ordinem et secundum extensionem.

I. Obicitur ergo sic: 1. Tria sunt: ens, verum, bonum: scientia respectu veri, voluntas respectu boni; potentia ergo erit respectu entis. Cum ergo ens primo intelligatur quam verum et bonum, intentio potentiae prius erit quam intentio scientiae et voluntatis.

2. Item, omnis scientia egreditur ab aliqua potentia; ergo intentio potentiae naturaliter prior est quam intentio scientiae.

Contra: a. Scientia comprehendit et opera potentiae et ipsam potentiam et possibilia ipsius potentiae; sed potentia non comprehendit scibilia ipsius scientiae, quia mala sunt scibilia, nec etiam ipsa scientia est subiecta potentiae; relinquitur igitur quod intentio scientiae prior est intentione potentiae.

b. Item, Hugo de S. Victore, in Sententiis suis: "Tria sunt: sapientia, potentia et voluntas, et ad unum effectum concurrunt: voluntas movet, scientia disponit, potestas operatur". Ex quo relinquitur quod intentio voluntatis prior est intentione scientiae, intentio scientiae prior intentione potentiae.

II. Item, quaeritur de comparatione secundum extensionem.

a. Et cum scientia sit bonorum et malorum, potentia nunquam sit malorum, ad plura se extendit scientia quam potentia.

b. Item, scientia se extendit ad id quod est Deus et ad ea quae operatur Deus, potentia vero solum ad ea quae operatur Deus sive agit; relinquitur igitur quod ad plura se extendit scientia quam potentia.

Contra: 1. Scientia se extendit ad existentia, quia scientia verorum est tantum, vera autem sunt existentia; sed potentia se extendit ad existentia et non-existentia, quae nec sunt nec fuerunt nec erunt; ad plura igitur se extendit potentia quam scientia.

2. Item, Augustinus, in libro De agone christiano: "Dominusomnipotens universae creaturae, qui fecit "omnia bona valde", sic ea ordinat ut de malis et de bonis bene faciat. Quod enim iuste fit bene fit ; iuste autem sunt boni beati et iuste mali poenas patiuntur; ergo de malis et de bonis bene facit Deus, quoniam. omnia iustefacit". Ergo mali et boni subiecti sunt divinae potentiae et bona et mala. Si ergo ad omnia bona ad quae se extendit scientia, potest ad ipsa operanda se extendere potentia, et ad quaecumque mala iudicanda se extendit scientia, potest ad ea ordinanda se extendere potentia: relinquitur quod non in plus se extendit scientia quam potentia.

3. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Deus omnipotens, cui rerum est summa. potestas, cum summe bonus sit, nullo modo sineret aliquid mali esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus utbene iaceret etiam de malo". Ergo potentia Dei se, extendit ad bona et mala; non igitur ad plura se extendit scientia quam potentia.

Respondeo: I. Primo ad illud quod quaerit de comparatione secundum ordinem, distinguendum. Potentia potest determinari secundum suam intentionem dupliciter: per actus temporales et per actus aeternos, sicut dicitur potentia ad intelligendum, potentia ad creandum. Si ergo intentio potentiae accipiatur prout recipit determinationem actuum aeternorum: sic prior est intentio potentiae quam scientiae, sicut posse scire prius quam scire. Si vero coarctetur intentio potentiae ad actus secundum quod recipit determinationem actuum temporalium: sic prior est intentio scientiae quam potentiae, secundum quod dicit Hugo de S. Victore quod "scientia disponit, potentia operatur".

[Ad obiecta]: 1-2. Et per hoc solvuntur obiecta.

II. Ad illud quod quaerit secundo de extensione: distinguendum est quod intentio potentiae accipitur communissime et communiter et stricte. Est enim intentio potentiae determinata per esse et determinata per actum; unde dicimus Deus potest esse et Deus potest agere: et hoc modo accipitur communissime. — Item, intentio potentiae determinatur ab agere, secundum quod agere dicitur communiter ad actum elicere vel ad actum ordinare: et hoc modo dicitur communiter potentia bonorum et malorum, sed bonorum ut eliciendo, malorum ut ordinando.— Item, potentia determinatur solum ad actum elicitum: et hoc modo intentio potentiae Dei accipitur stricte respectu bonorum quae elicit et facit. Secundum ergo quod potentia accipitur communissime, aequalis extensionis est potentia et scientia; secundum vero quod intentio potentiae coarctatur ad agere vel amplius ad actum elicere, amplioris extensionis erit intentio scientiae quam potentiae.

[Ad obiecta]: 1. Quod obicitur quod scientia est tantum existentium, intelligendum est quod existentia dicuntur non solum secundum quod habent esse in rerum natura, sed etiam quae habent esse in causa, et hoc vel in dispositione causae vel in potentia causae: scientia enim omnium est quae possunt esse a causa et ita omnium est quorum est potentia.

2-3. Ad reliqua patet solutio.

PrevBack to TopNext