Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, M. 2, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, M. 2, C. 2

AN PRIOR SIT VEL AD PLURA SE EXTENDAT POTENTIA QUAM VOLUNTAS.

Consequenter quaeritur de comparatione intentionis potentiae ad voluntatem et quantum ad ordinem et quantum ad extensionem.

I. Quantum ad ordinem obicitur: 1. Anselmus, in libro Cur Deus homo, II libro: "Omnis potestas sequitur voluntatem".

2. Item, Sap. 13,18: "Tibi subest, Domine, cum volueris, posse".

3. Item, dicit Hugo, in suis Sententiis, quod "voluntas movet, scientia disponit, potentia operatur". Ex iis relinquitur quod voluntas prior est quam scientia et potentia.

Contra: a. Sicut velle se habet ad posse, sic voluntas ad potentiam; sed omne velle praecedit posse; ergo omnem voluntatem praecedet potentia.

II. Item, quaeritur de ambitu sive extensione.

a. Nam dicit Augustinus, in Quaestionibus Veteris ac Novae Legis: "Omnia quidem potest Deus, sed non facit nisi quod convenit veritati eius et iustitiae", id est voluntati quae est vera et iusta; ergo in plus se extendit potentia quam voluntas.

b. Item, Augustinus, in eodem: "Potuit Deus cuncta simul facere, sed ratio prohibuit", "id est voluntas", sicut exponit Magister, 42 dist. I libri.

c. Item, potentia est respectu omnium possibilium, voluntas vero respectu bonorum; plura autem sunt possibilia quam bona; ergo ad plura se extendit potentia quam voluntas.

Contra: 1. Quidquid Deus operatur; vult operari et quidquid potest operari, vult se posse operari; ergo vult sibi esse possibilia quae sunt ei possibilia; ergo voluntas se extendit non solum ad actualia bona, sed etiam ad omnia Deo possibilia.

2. Item, voluntas se extendit ad esse et ad agere divinum, ut cum dicitur Deus vult se esse, Deus vult agere. Praeterea, voluntas dicitur respectu agere quod est aeternum, ut cum dicitur Deus vult intelligere, et respectu agere quod est temporale, ut cum dicitur vult se creare. Non potest ergo inveniri aliquid quod determinet posse, quod etiam non determinet velle; ergo non plus se extendit voluntas quam potentia.

3. Item, Ambrosius, In Luc. 5,12, super illud: "Domine, si vis, potes me mundare": "Videtis quod dubitari non potest quod voluntas Dei est potestas". Ergo coaequalia sunt voluntas Dei et potestas.

4. Item, obicitur: eum Deus faciat multa secundum rationem misericordiae, ergo non videtur verum dicere Augustinus quod "Deus non faciat nisi quod condecet veritati eius et iustitiae".

5. Item, videtur falsum dicere, cum dicit: "Cuncta potuit Deussimul facere, sed ratio prohibuit", quia quod prohibet, contrariatur ei quod prohibet. Si ergo ratio prohibuit potentiam, ergo voluntas contrariatur potentiae. Item, ratio aut dicit creatum aut increatum. Non creatum: quia nullum creatum potest prohibere divinam potentiam; si increatum, ut videlicet divinam voluntatem: ergo voluntas contrariatur divinae potentiae.

Respondeo: I. Ad primum, quod quaeritur de ordine: dicendum quod intentio potentiae accipitur duobus modis. Dicitur enim potentia potens et dicitur potentia exequens, sive potentia in habitu et potentia in effectu. Loquendo de potentia potente sive de potentia in habitu, prius est intentio potentiae quam voluntatis; loquendo vero de potentia exequente sive de potentia in effectu, prior est voluntas: nam voluntas est ratio executionis quae elicitur immediate a potentia.

[Ad obiecta]: 1-2-3. Ad auctoritates ergo obiectas intelligendum quod per illas non significatur quod potentia sit subiecta voluntati aut sequatur eam secundum se, cum velle sit ex posse, secundum rationem intelligentiae tamen in Deo sunt idem, sed quia executio potentiae in actum est a voluntate; ratione ergo eius in quod est potentia, dicitur potentia sequi voluntatem, non ratione sui. Et haec est intentio Anselmi, in libro Cur Deus homo: "Omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dico possum loqui vel ambulare, subauditur si volo; si enim non subintelligitur voluntas, non est potestas, sed necessitas". Et per hoc patet responsio ad obiecta.

II. Ad illud vero quod obicit de extensione: dicendum quod si extendantur istae intentiones secundum quod determinantur sive per esse sive per agere, et per agere secundum quod dicitur aeternum et temporale, et per agere temporale secundum quod extenditur ad actum elicere et ad actum ordinare; coaequantur istae intentiones, potentia et voluntas, et circumincedunt se. Tamen comparando absolute potentiam voluntati, sic potentia in plus est quam voluntas; secundum vero quod intelligitur potentia ordinata, quae quidem ordinatio intelligitur in ratione praeordinationis, coaequantur potentia et voluntas. Distinguitur ergo potentia absoluta [a]- potentia ordinata. Potentia absoluta est eorum quorum non est divina praeordinatio; potentia vero ordinata est eorum quorum est divina praeordinatio, hoc est eorum quae a Deo sunto praeordinata sive disposita. Et per hoc patet responsio. Hoc autem amplius infra patebit, cum agetur de scientia.

[Ad obiecta]: 4. Ad illud vero quod obicit contra Augustinum, quod Deus multa facit de misericordia, non ergo de iustitia: dicendum quod iustitia dicitur dupliciter. Uno modo retributio unicuique secundum merita: et sic non omnia facit de iustitia; alio modo condecentia bonitatis: et sic omnia facit de iustitia nec aliquid facit nisi quod condecet iustitiae ;

5. Ad aliud vero quod dicitur "ratio prohibuit": dicendum quod ratio dicit principaliter divinam voluntatem, sed connotat ordinem in creatura respectu rerum fiendarum, principaliter autem ordinem meriti ad praemium et culpae ad poenam; contra autem ordinem esset, si puniret ante culpam vel praemiaret sine merito praecedenti. Quod ergo dicitur "ratio prohibuit, id est voluntas", non dicitur voluntas prohibere potentiam, sed executionem potentiae; item, nec prohibitio refertur ad principale, quod est divina voluntas, sed ad connotatum.; praeterea, prohibere dicitur ibi improprie, pro eo scilicet quod est causam esse vel rationem ad hoc quod res non sit.

PrevBack to TopNext