Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, C. 1

UTRUM DEUS POSSIT FACERE RES MELI'ORES QUAM FECERIT GENERALITER.

Ad primum arguitur sic: 1. Aut potuit facere Deus res meliores et non voluit, aut voluit et non potuit, aut potuit et voluit, aut nec potuit nec voluit. Non est dicere quia potuit et voluit, quia ex hoc sequeretur quod fecit res meliores. Nec est dicere potuit, sed non voluit, quia ex hoc sequeretur quod invidus fuit, sicut arguit Augustinus de aeterna generatione. Relinquitur igitur quia aut voluit, sed non potuit, aut nec potuit nec voluit. Et quocumque modo dicatur, relinquitur quod non potuit res meliores facere quam fecit.

2. Si vero respondeatur, sicut Magister, in Sententiis, quod huius similitudinis inductio non est respectu creaturarum, sed respectu divinarum personarum, ut in generatione Filii aeterna, ad quam utitur Augustinus hac ratione -contra: Augustinus, Super Genesim: "Si bona facere non posset, nulla esset potentia; si posset, sed nollet, magna esset invidentia; quia ergo summe potens et summe bonus est, singula fecit valde bona". Ergo iste modus arguendi tenet in potentia et voluntate respectu creaturarum.

3. Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Optimiest optima adducere". Ergo, cum Deus sit optimus, adducit res in suo optimo; sed suum adducere est creare; ergo creat res in suo optimo; ergo non potest facere meliores.

4. Item, non diceretur aliquid sapientissime facere nisi sapientia summa reluceret in opere; ergo non dicetur similiter optime facere, nisi bonitas summa reluceat in opere creaturae; optimas ergo fecit creaturas; sed quod est optimum non potest fieri melius.

Contra: a. Si non potest facere rem meliorem quam fecit, ergo coarctatur eius potentia sive limitatur ut non possit in bonum amplius quam fecit; quod est falsissimum, sicut dicit Damascenus: "Infinitum est quod nec loco nec tempore nec comprehensione clauditur". Relinquitur igitur quod ipsa sit infinita; ergo potest facere res meliores quam fecit.

b. Item, Augustinus, Super Genesim: "Talem potuit Deus hominem facere, qui nec peccare posset nec vellet". Et si talem fecisset, quis dubitat ipsum non fuisse meliorem?

Respondeo: Concedendum est indistincte quod Deus potuit tacere meliores res quam fecerit. Sed utrum possint fieri meliores quam factae fuerint, distinguendum est: quia res possumus considerare in se, et secundum hoc quaelibet res potuit fieri melior; vel considerare in rerum universitate, et secundum hoc concedendum quod non possunt fieri meliores quantum est de potentia rei factae, sed quantum est de potentia facientis possunt fieri meliores. Unde Hugo de S. Victore: "Omne quod fecit Deus melius esse potest, si tamen ipse voluerit qui potest". In se ergo non potest, sed in Deo potest.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicit primo: dicendum, secundum Magistrum, quod haec ratio non tenet in creatione, quamvis teneat in aeterna generatione. Et ratio est, quia nunquam potest esse invidia in voluntate alicuius minus faciendo quam facit nisi concurrant ex parte illius cui invidet possibilis aequalitas et quod sit exigentia ut aliter vel melius fiat. Propterea, impossibile est quod intelligatur invidia respectu creaturae in divina voluntate, quia ubi ponitur invidia, semper ponitur respectu possibilis aequalitatis. Unde Gregorius, in Moralibus: "Superbus omnibus invidet: superioribus, quia eis non aequatur; paribus, quia eiaequantur; inferioribus, ne ei aequentur". Creatura autem non potest intelligi aequari Creatori, et ideo non poterit intelligi invidia in Creatore. In aeterna vero generatione intelligitur aequalitas Filii ad Patrem, ideo ibi tenet ratio si posset similem generare et nollet, invidus esset. Item, ratio generationis perfectae exigit ut producatur similis et aequalis: et hoc est quia generatio est de substantia; sed ratio creationis non exigit hoc, immo magis quod producatur dissimilis et inaequalis necessario, et cui possit addi in bonitate, quia creatio est productio de nihilo.

2. Ad illud quod obicit quod Augustinus, Super Genesim, dicit:: "Si posset et nollet, magna esset invidentiaet ideo fecit "valde bona"": dicendum quod loquitur secundum opinionem Platonis, qui dicit: "Quia ab optimorelegata est invidia, ideo dedit unicuique creaturae [tantum] boni quantum capere potest". — Posset tamen intelligi in illo sensu quo nos dicimus bonum in creatura dici denominative a summo bono, ut creatura dicitur bona, quia a summo bono et quia ad bonum summum, Valde ergo bonae creaturae potest intelligi per denominationem a causa vel per inhaerentiam. Per denominationem, ut quia a bono et ad bonum; si ergo quod dicitur valde referatur ad causam, non potest res facere meliores, id est magis bonas, hoc est non potest facere ut sint a meliori bono vel ad melius bonum, quia illud est Deus: et in hoc sensu loquitur Augustinus. Per inhaerentiam, ut dicantur res valde bonae propter bonitatem quae in est eis, ut bonus modus, bona species, bonus ordo, ut dicit Augustinus: et hoc modo potest Deus res facere meliores, ut sint scilicet in meliori modo, specie et ordine, secundum quae tria determinatur bonitas in creatura.

3. Ad illud vero quod dicitur "optimi est optimaadducere": dicendum quod optimum dicitur simpliciter et optimum secundum genus et secundum statum et secundum ordinem. Optimum simpliciter est Deus; optimum secundum genus et statum, ut in genere creaturae et statu conditionis, Christus; optimum in ordine et non simpliciter, rerum universitas. "Optimi ergo est optima adducere", hoc potest intelligi et quantum ad optimum simpliciter, ut in processione personali ; et quantum ad optimum in genere et statu conditionis, ut in productione Christi; et quantum ad optimum in ordine, ut in productione universi.

4. Ad ultimum dicendum quod creatura potest considerari in se: et hoc modo non relucet in ea summa bonitas; vel potest considerari ut ductiva ad summam bonitatem per hoc quod est vestigium summae bonitatis: et sic in ea relucet summa bonitas, non quia bonitas sua sit summa, sed quia bonitas sua ducit ad summam bonitatem.

PrevBack to TopNext