I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 4
De divinae potentiae invariabilitate.
Consequenter quaeritur de invariabilitatek di,vinae potentiae. Ad quod ponitur quaestio an Deus possit semper quod aliquando potuit 3.
a. Et cum non varietur eius potentia, sed semper sit uno modo se habens, quidquid semel potuit, semper poterit.
Contra: 1. Deus potuit incarnari et modo non potest; ergo non quidquid' semel potuit, semper potest ; ergo alicuius potentia in eo fuit, quae modo non est.
Responsio Magistri, 44 dist. I Sententiarum 4, est'" quod haec est distinguenda: 'quidquid potuit, semper potest', quia potest" esse sensus.: ' omnis rei quam habuit potentiam, semper habet ', et hoc modo vera est; eadem est enim potentia qua potuit incarnari et qua potest incarnatus fuisse. Sic" 'iste potest legere 'hodie ', cras dicemus: 'iste potest legisse', unius rei monstratur esse P potentia; et ideo non sequitur in praedicto sensu: 'non quidquid potuit, potest, ergo alicuius q potentia in eo fuit, quae modo non est'. — Item, potest esse sensus: ' quidquid potuit, semper potest', hoc est ' quidquid potuit facere, semper potest facere *, et hoc modo' falsum est; nec propter hoc sequitur variabilitas potentiae, sed variabilitas effectus. Verbilgratia, ' quidquid potuit sol 5, semper potest ': si dicatur 'cuiuscumque potentiam habuitf [habet] ', verum est; sed si di— catur ' quidquid potuit facere, potest ', falsum est, quia potuit istum actum, scilicet illuminare, cum effectu vel hanc rem quae modo non est, et ta-' men modo non potest nec potentia alicuius in eo fuit, quae" modo non sit.
Sed obicitur: 1. Potentiae Dei non potest impediri effectus et ideo veraciter-V dicitur omnipotens, ut dicit Augustinus, in Enchiridion5; sed* potentia, cuius non potest effectus impediri, semper potest suum effectum elicere; ergo potentia Dei quidquid aliquando potest elicere, semper potest elicere P. — Item, si sol haberet potestatem quod rem quam illuminat posset censervare et corruptamz reficere, quidquid aliquando posset illuminare, semper posset illuminare; ergo quidquid Deus potuit tacere, semper potest facere; ergo nullum est exemplum de sole. —— Item, obicitur: quidquid potuit, potest, id est cuiuscumque potentiam habuit, habet; sed habuit potentiam creandi mundum in praesenti instanti; ergo potest creare mundum in praesenti instanti ".
2. Item, ad quemcumque actum se extendit aliquando eius potentia, potest se extendere; sed potuit se extendere ad creandum .mundum ante creationem et ad sumendum carnem ante incarnationem; ergo et potentia sua se potest extendere ad creandum et adb incamandum; ergo potest modo creare mundum et incarnari.
3. Item, si dicatur quod in huiusmodi argumentationibus mutatio est praedicamenti, quia mutatur 'quid' in 'quando' — ut si dicatur 'quidquid potuisti, potes, sed potuisti heri currere, ergo potes heri currere '; cum enim c dicitur ' posse currere ', dicitur posse ' quid ', sed cum assumitur d ' potuisti heri ', non dicitur posse 'quid', sed posse 'quando '; similiter, cum dicitur 'quidquid potuit Deus, potest', dicitur posse ' quid '; sed cum assumitur 'potuit mundum creare in hoc instanti ', dicitur posse respectu 'quando': et ideo non sequitur; similiter ad sequens, cum assumit ' potuit eius potentia se extendere ad creandum ante creationem' — sed obicitur: quandocumque Deus aliquid potuit, semper illud potest; sed potuit mundum creare in hoc instanti; ergo modo potest; hic constat [quod] est assumptio in eodem genere. — Si dicatur quod haec " est falsa ' quandocumque Deu's aliquidf potuit' etc. — contra: sicut divina potentia non coarctatur actu, ita nec tempore; si ergo in quemcumque actum potuit, modo potest, ergo in quocumque tempore aliquid potuit, modo illud potest.
4. Item, obicitur: quidquid Deus potuit, modo potest; sed potuit iacere qudd mundus non fuissetl nec ego natus fuissem; ergo potest facere quod mundus non fuerit nec ego natus sim.
5. Si dicatur quod posse ista, non est potentiae, quia sunt impossibilia— contra: magis impossibile est quod est impossibile per se quam quod est!-' impossibile per accidensZ; sed posse impossibile per se non est impossibile Deo, quia illud potest, ut de trunco iacere vitulum, ut dicit A ns elm u s 3; ergo nec posse impossibile per accidens est impossibile Deo. Cum ergo me natum non fuisse et mundum non fuisse sint impossibilia per ac— cidens 'l, quia aliquando iuerunt possibilia, relinquitur quod Deo ista posse non est impossibile.
6. Item, obicitur: nOn potuit aliquando creare quin potuerit creare prius, ita quod 'prius' et 'aliquando' determinent hoc verbum 'creare'; ergo potuit creare ab aeterno, ita quod 'ab aeterno' determinet 'creare': sicut sequitur ' non aliqua sciuntur ab isto quin plura sciantur, ergo infinita sciuntur ab isto '.
Respondeo: Fatendum divinam potentiam invariabilem, sicut divinam essentiam immutabilem ; tamen quiai subiecta divinae potentiae transmutantur, inde est quod sermones, quibus loquimur de divina potentia, variantur.
Notandum igiturk quod sicut 'videre' accipitur duobus modis: -in.habitu, habere scilicet potentiam videndi, vel in usu 1, scilicet uti visu — primo modo dormiens videt, secundo modo vigilans, luce praesente, videt — sic nos lo— quimur de divino posse duobus modis: habere potentiam vel uti potentia. Duobus ergo modis potest intelligi ' quidquid potuit, potest': vel 'quandocumque '" vel cuiuscumque potentiam habuit, habet'", vel ' quidquid potuit facere, potest facere,. — In primo sensu si diceretur ' quandocumque" potentiam habuit, habet', indistincte concedendum est P. Sed si diceretur ' cuiuscumque potentiam habuit, habet', intelligendum quod per -hoc quod dicit 'cuiuscumque' potest fieri distributio pro rebus secundum quod abstrahunt a tempore, et hoc modo concedendum est; vel pro rebus secundum quod concernunturq tempori, et hoc modo non est concedendum: nam potentia Dei respicit res supra tempus. Cum ergo arguit 'potuit incarnari, ergo potest incarnari ', accipit sub conditione temporis et mutat praedicamentum; sed deberet assumere 'sed potuit incarnationem vel habuit potentiam incarnationis, ergo habet potentiam incarnationis eiusdem '. Sicut dicitur de fide, quae est rerum supra tempus 4, ' quamcumque fidem habuerunt patres antiqui, habent' moderni; sed illi habuerunt fidem de Christo incarnando; ergo et moderni de Christo incarnando ' non sequitur, immo de incarnato; sed deberet assumi: ' sed * antiqui habuerunt iidem incarnationis, ergo et moderni '. — In secundo vero sensu quo dicitur 'quidquid potuitf facere, potest facere', intelligendum est si illud tacere modo potentiae est"; nam respectu aliquorum ' potuissev facere' dicit quod est potentiae, ' posse vero modo facere' dicit quod non est potentiae. Verbi gratia: ' potuisse mundum creare in hoc instanti vel ante creationem' dicit quod est potentiae; sed 'posse creare in hoc instanti, postquam creatus est' non est potentiae": sicut enim facere non est facti, sed faciendi, et factum facere non est facere: sic posse facere factum non est posse, sed posse facere. faciendum. Simili modo posse creare mundum creatum non est'7 posse, sed posse creare creandum: sicut enim c factum non fit, sed faciendum, sic non est facere factum, sed faciendum.
[Ad obiecta]: 1. Ad ** illud quod obicit quod 'non impeditur eius effectus, ergo quemcumque effectum potuit facere c, et potest': concedo, dummodo effectus sit in ratione faciendi, quia sicf dicitur quod est potentiae; non in ratione facti, quia sic dicitu1 quod «? nullius est potentiae, immo quod est'1 cassum et vanum.
2. Ad illud vero quod obiciti quod 'ad quemcumque actum se. extendit potentia' etc.: concedendum eo 'i modo quo dictum est; potentia enim se extendit modo ad creandum alium mundum, si Deus vellet, qui quidem non est; similiter se extendit potentia ad conservandum miindum, qui iam est. Sed dicere quod 'potentia Dei se extendat ad faciendum mundum, qui factus est et iam est', hoc est' dicere: 'se extendit ad illud quod non est facere,; nam fieri mundum, qui factus est, non est fieri, nec facere factum est facere. Nam ponamus quod aliquis iaciat tactum: faciendo factum aut facit aliquid aut nihil; s' aliquid: ergo illud non fuit factum; ergo iam non facit factum: quod est contra positum; si nihil: ergo factum facere est nihil facere.
4. Ad illud vero quod obicitur ' potuit facere quod non fuerim'Z vel quod mundus non fuerit': dicendum quod, quamvis istud esset potentiaea ante mundum factum vel antequam ego essem, eo modo quoP liberi arbitrii est posse respectu faciendi et non faciendi, tamen postquam mundus factus est, hoc posse non est posse, quia, sicut dicit Augustinus, Contra Faustum, libro II 1: « Quisquis itaque dicit 'si omnipotens est Deus, faciat ut? quae facta sunt, facta non fuerint ,, non videt hoc ' se dicere: 'si omnipotens ests faciat ut ea, quae vera sunt, eo ipso * quo vera sunt, falsa sint '; potest enim facere ut aliquid non sit, quod erat: tunc enim facit quod non sit ", quando id esse invenerit de quo fiat, velut cum aliquem, qui coepit esse nascendo, faciat non esse moriendo; hoc enim factum invenit de quo fieret. Quis autem dicat ut idem, quod iam non est, faciat non esse? quidquid enim praeteritum est iam non est; quod si de ipso aliquid fieri potest, adhuc est de quo fiat ».
6. Ad ultimum vero dicendum quod illud quod dicitur 'ab aeterno creare vel ab aeterno creatum ' habet repugnantiam implicitam. Si enim ab aeterno creatum est, ab aeterno est; et si ab aeterno est, non habet esse post non-esse ; ergo increatum est. Nec sequitur ' non potuit aliquando creare quin potuerit creare prius, ergo ab aeterno': nam quandocumque-* crearetur, esset significare aliquod instans temporis in quo'est creare, quae significatio non fuit prius 2.
On this page