Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, c. 7

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, C. 7

UTRUM UNIVERSITAS POTUIT FIERI MELIOR.

Consequenter quaeritur de universitate, utrum potuit fieri melior.

Videtur quod non: 1. Augustinus, Super Genesim ad litteram: " "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona;"singula creata sunt bona, in universo autem valde bona". Ergo universitas est valde bona ita quod non posset esse melior.

2. Item, universitas est congregatio omnium bonorum; ergo extra universitatem nihil est bonum; ergo ipsa est summe bona.

Contra: a. Quaelibet pars universitatis potest esse melior; ergo et ipsa potest esse melior.

b. Item, Hugo, in suis Sententiis, et etiam Magister, in Sententiis, 44 dist.: "Ab eis responderi deposcocur dicant rem esse aliquam sive etiamrerum universitatem, in qua melior consummatio expressa est, non posse esse meliorem quam est: siveideo quiasumme bona est ita ut nulla omnino boni perfectio ei desit, sive ideo quia maius bonum, quod deest ei, capere ipsanon valeat. Sed si ita summe bona dicitur ut nulla ei perfectio desit, iam creatura Creatori aequatur; si vero non potest ideo melior esse, quia bonum amplius, quod ei deest, capere ipsa nonvalet: iam hoc ipsum non posse defectionis est, non consummationis, et potest melioresse, si fiat capax melioris boni".

Respondeo: Est loqui de universitate simpliciter vel de hac universitate; item est loqui de universitate secundum rationem vel secundum rem. Loquendo de universitate secundum rationem vel simpliciter: sic non potest intelligi aliquod bonum extra universitatem; loquendo secundum rem vel de hac universitate: potest aliquod bonum intelligi extra universitatem et potest melior fieri et in toto et in partibus.

PrevBack to TopNext