I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 2, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 2, C. 1
AN PRAEDESTINATIO SIT ENTIS VEL NON-ENTIS.
Ad primum sic: a. Praedestinatio est ab aeterno et praedestinatio est creaturae; sed creatura non est ens ab aeterno; ergo praedestinatio est non-entis.
Contra: 1. Super illud ad Rom. 1,4: "Qui praedestinatus est" etc. dicit Origenes: "Destinatioest eius qui est" ; sed dicit Augustinus, in libro De vocatione Sanctorum: "Quid est praedestinatio? nisi destinatio alicuius". Ergo praedestinatio non est nisi eius qui est; ergo praedestinatio solum est entis.
2. Item, praedestinatio qua Deus praedestinat dicitur ad praedestinationem qua res praedestinatur, sicut relatio et correlatio; sed duae relationes non possunt esse in eodem supposito ; ergo si praedestinatio praedestinantis est in Deo, sua correlatio non erit in Deo, sed in creatura; sed creatura non est ab aeterno; ergo nec praedestinatio, qua iste praedestinatus est, est ab aeterno; ergo praedestinatio est solum entis actu vel in tempore.
Respondeo: Res dicitur ens dupliciter: in sua natura et in Dei praescientia sive praeordinatione. Esse rei in propria natura non est aeternum, sed temporale; sed esse rei in praescientia sive in praeordinatione est aeternum et non differens ab esse divino, quia esse rei huiusmodi non est aliud quam esse ideae sive rationis aeternae in Deo; esse rei in sua natura est esse simpliciter, esse rei in causa sive in praescientia est esse rei secundum quid. Secundum hoc ergo dicendum quod praedestinatio dicitur respectu rei entis in causa sive in praescientia, non respectu rei existentis in sua natura propria: et ita praedestinatio potest esse respectu rei entis secundum quid et respectu rei non entis simpliciter.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur de auctoritate Origenis: dicendum quod Origenes loquebatur de praedestinatione sive destinatione Christi, cui convenit esse ab aeterno ratione personae, licet non ratione humanae naturae: et sic destinatio Christi "est eius qui est". Non sic autem est dei nobis, quibus non convenit esse ab aeterno nec ratione personae nec ratione naturae.
2. Ad secundum dicendum quod sicut est idem in re, quantum est ex parte principalis significationis Deus praescit istum et iste praescitur a Deo, tamen diversus est modus in dicendo ratione connotati in creatura, quia eadem est praevisio vel praescientia quae subest ei quod dicitur active et quod dicitur passive - tamen quod dicitur passive et active, hoc est ex parte creaturae connotatae, quae consideratur in habitudine ad divinam praescientiam: aut ut subiectum illi, et secundum hoc designatur active, ut cum dicitur Deus praescii istum ; aut ut ens in illa, et sic designatur passive, ut cum dicitur iste est praescitus a Deo — similiter praedestinationi, sive dicatur active sive passive, idem subest quantum ad principale significatum, sed solum differt quantum ad connotatum. Unde ad illud quod obicitur quod praedestinatio praedestinati non est in Deo: respondendum est quod si loquitur de principali significatione, falsum est, quia est in Deo; praedestinatio enim praedestinati idem est quod praedestinatio praedestinantis.