Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 2, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 2, C. 2

UTRUM PRAEDESTINATIO SIT OMNIUM.

Ad secundum, utrum sit praedestinatio omnium,

Proceditur sic: 1. Nihil aliud est praedestinatio nisi" praescientia cum approbatione: unde ibi est scientia Dei et voluntas; sed scientia Dei est respectu omnium, et voluntas salutis respectu omnium; ergo praedestinatio est respectu omnium. — Probatio mediae: scit enim Deus et bona et mala, similiter Deus "vult omnes homines salvos fieri", 1 Tim. 2,4; ergo respectu salutis omnium est voluntas Dei et scientia, ergo et praedestinatio; ergo omnes sunt praedestinati.

2. Item, de perfectione solis est quod illuminet aeque caecum et videntem: aeque enim irradiat super utrumque; sed sicut dicit Dionysius: "Bonum supersummum magis diffundit suam bonitatem quam sol suum lumen". Si ergo, quantum est de se, sol communicat lumen suum omnibus, ergo et Deus suam bonitatem, scilicet gratiam et gloriam; ergo omnes sunt praedestinati.

3. Item, prima causa aequaliter se habet ad omnes, non tamen omnes similiter vel aequaliter se habent ad eam. Unde Augustinus: "Sicut lux praesens est caeco, tamen caecus absens est luci, ita gratia Dei praesens est omnibus, non tamen mali praesentes sunt ei" ; tota autem causalitas est penes Deum; si ergo scientia Dei est respectu omnium et causalitas similiter, ergo omnes sunt praedestinati.

Contra: a. Non omnes salvabuntur; ergo non omnes sunt praedestinati.

Respondeo: 1. Praescientia se habet aequaliter ad omnes, voluntas similiter uno modo se habet ad omnes; sed voluntas cum praescientia non se habet aequaliter ad omnes. Non tamen hoc est propter diversitatem quae sit in praescientia, sed quia nos non habemus nos aequaliter ad ipsam; unde praedestinatio non solum dicit voluntatem Dei, sed voluntatem cum praescientia quod bene usuri sunt dono suo. Unde, secundum Ioannem Damascenum, dicendum quod est duplex voluntas: est enim voluntas antecedens et voluntas consequens; voluntate antecedente "vult Deus omnes homines salvos fieri": haec enim est voluntas quae respicit creaturam rationalem salvabilem; voluntas consequens cum praescientia quod bene usurus est dono Dei: sic non "vult omnes homines salvos fieri", sed electos solum, et sic dicitur voluntas Dei rationabilis; si enim vellet alicui finaliter salutem qui male usurus est per liberum arbitrium, non esset iusta.

2. Quod ergo obicit quod sol aequaliter se habet ad omnes: dicendum quod aequaliter se habet ad omnes, sed non omnes aequaliter ad ipsum; et secundum hoc non est praedestinatio omnium, quia praedestinatio ponit praescientiam quod iste sit bene usurus; et ideo non est simile.

3. Ad aliud dicendum quod haec est duplex tota causa salutis est penes Deum ; nam tota causa effectiva principaliter est apud Deum, sed tota causa susceptiva non est apud eum: non enim cogit nos salvari; et hoc est quod dicitur 41 dist. I libri Sententiarum: totum est Dei, totum est nostrum etc.

PrevBack to TopNext