Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 3, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 3, C. 2

UTRUM ALIENA MERITA SINT CAUSA PRAEDESTINATIONIS.

Consequenter quaeritur utrum aliena merita sint Causa ipsius praedestinationis.

Et arguitur sic: 1. Per merita sanctorum impetratur gratia prima et potest etiam impetrari perseverantia et etiam vita aeterna; ergo et potest impetrari praedestinatio.

2. Item, Ambrosius: "Praedestinatio orationibus sanctorum iuvatur" ; sed qua ratione iuvatur, potest impetrari.

3. Item, Gregorius: "In Isaac facta est promissio; sed sanctorum precibus adiuvanda est praefinitio Dei".

4. Item, Augustinus, in libro De perseverantia: "Si qui nondum vocati sunt, pro illis ut vocentur oremus; fortasse enim praedestinati sunt ut nostris orationibus concedantur". Ergo etc.

Respondeo: In verbo praedestinationis sunt duo: unum quia est ibi praescientia vel praeparatio vel praeordinatio; aliud est collatio gratiae vel gloriae. Ad primum non est referendum quod adiuvetur praedestinatio sanctorum precibus, sed ad secundum, quia effectus praedestinationis, qui est collatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro, impletur precibus sanctorum.

[Ad obiecta]: 1. Quod obicitur quod sancti impetrant gratiam, perseverantiam et gloriam, non sequitur: ergo praedestinationem, quia respectu gratiae, perseverantiae et gloriae potest aliquid esse antecedens, quia temporalia sunt; sed praedestinatio [est] aeterna, et ideo nihil potest esse antecedens.

2—3. Per hoc patet solutio ad alia duo quae sequuntur.

4. Ad illud Augustini ultimum: dicendum quod vocatio interior semper est temporalis, ad Rom. 8,30: "Quos praedestinavit, hos et vocavit". Ad hanc vocationem, scilicet gratiae infusionem, possunt iuvare orationes sanctorum, non ad praedestinationem quae est aeterna.

PrevBack to TopNext