I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 1
UTRUM POSSIT ESSE TALIS CONFORMATIO
Ad primum sic: a. Psalm.: "Exultate iusti." Glossa: "Quantum distat Deus et homo, tantum distat voluntas Dei et voluntashominis" ; sed non est possibilis conformatio Dei et hominis; ergo nec conformatio voluntatis hominis ad voluntatem Dei.
b. Item; Isai. 55, 9: "Sicut exaltantur caeli aterra, ita exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris" etc.
Contra: 1. "Non adhaesit mihi cor pravum" etc. Glossa: "Voluntas Dei semper recta est, cui debemusconformari ut simus recti".
Respondeo: Est distantia duplex: essentialis et proportionalis. Distantia essentialis inter voluntatem divinam et humanam est infinita: divina enim voluntas est divina essentia, divina essentia in infinitum excedit humanam voluntatem. Sed loquendo de distantia proportionali, non est distantia in infinitum et dicitur proportio per relationem voluntatis humanae ad divinam, sicut dicitur homo bonus per relationem bonitatis suae ad divinam. Voluntas enim Dei, ut est finis voluntatis hominis, non est voluntas absolute dicta, sed ut est regulans hominis voluntatem secundum sui complacentiam in opere sive in operis imitatione: et sic non est inter haec distantia infinita.
On this page